Leonis ad Faustum et Martianum ceterosque presbiteros

LXVIIII. LEONIS AD FAUSTUM ET MARTIANUM CETEROSQUE PRESBITEROS.

Leo episcopus, Phausto [a], Martino, Petro, Manuel, Iob, Antiocho, Habrahamo, Theodoro, Pientio, Eusebio, Elepio, Paulo, Asterio, et Caroso presbiteris, et archimandritis, et Iacobo diacono, et archimandritę. Causa fidei in qua salus christiana consistit multa me sollicitudine laborare compellit, metuentem ne probitas quę in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis et pertinacior fiat et altior. Nam cum clementissimus imperator talia ad nos scripta direxerit quibus sollicitudinem suam pro pace universalis ecclesię demonstraret, ipse Constantinopolitanus episcopus et hi qui eundem consecrarunt, preter id quod ad ordinationem novi antistitis pertinebat, nihil nobis de compressis vel abdicatis erroribus indicarunt, quasi in illa ecclesia nullum scandalum nulla extitisset offensio. Aut non hinc precipue fuerit ordinati meritum demonstrandum, si aliena a se quę catholicorum sensibus sunt adversa docuisset. Nunc ergo quod inter longinquas regiones accidere solet in nimias dilationes tenderent veritatis examina, fratres et coepiscopos nostros Sabundium et Asterium sed et Basilium et Senatorem presbiteros probatissimos viros ad piissimum principem cum sufficienti paternarum auctoritatum instructione direximus. Quos in omnibus fratres karissimi diligentia ac sollicitudine vestra cupimus adiuvari, ut impietas quę cęcis auxibus in extialia [b] abrupta processit, simplices quoque decipiendi ulterius non habeat potestatem, cum aptiori medicina etiam illis cupiamus per correctionis remedia subveniri, qui aut peritia sunt lapsi, aut errore traducti. Et ideo vos qui iustificamini per fidem, quia catholicam diligitatis veritatem, et singulari sacramento salutis humanę per spiritum sanctum estis edocti, conlaborante nobiscum, et quanta potestis devotione satagite, ut falsitate defensa secura per totum mundum pace potiamini. Data XVI kl AUG, Valentiniano augusto VI, et Abieno vv cc consulibus, era q s p.


Stand: 2008-03-02