Item Leonis ad Pulcheriam augustam

LX. [a] LXVIII. ITEM LEONIS AD PULCHERIAM AGUSTAM PRO HIS QUĘ SUPERIUS A TEODOSIO AUGUSTO POSTULAVIT.

LEO EPISCOPUS PULCHERIAE AUGUSTAE. Gaudeo fidei clementię vestre, quod religiosum studium dignanter impenditis, ut pax ecclesiastica renovetur, quę quorundam dissensionibus videatur esse turbata. Debetur enim hoc vestrę spetialiter gloriae, ut ablatis omnibus scandalis quę ||fol. 145rb|| contra catholicam fidem inimicus exstruxerat, una eademque sit per totum mundum confessio veritatis. Quae facilius certiusque reparabitur, si pravorum sensuum nulla semina nulla vestigia relinquantur. Quod tamen mearum partium est, praeterire non debeo. Ut scilicetq [b] de incarnatione filii dei a Constantinopolitano episcopo teneatur agnoscam, presertim cum ordinatione ipsius plura praecesserunt. Talia quę ad nos debuerit scripta dirigere, quae illum a contagione huius qui nuper emersit erroris, alienum evidenter ostenderent. Opto itaque securam cum eo habere concordiam, gratiamque illi fraternę caritatis impendere. Scribere ei interim distuli, non dilectionem negans, sed manifestationem catholicę veritatis expectans. Simplex enim est absolutumque quod posco, ut remoto longarum dispositionum labore, sanctę memorię Cirilli Alexandrinę ecclesię episcopi, epistolę quam ipse ad Nestorium miserat adquiescat. In qua et errorem Nestorii arguit, et fidem Nicenę definitionis exposuit, vel epistolę ei quae ad sanctę recordationis Flavianum episcopum est directa consentiat. Quibus diligenter inspectis Constantinopolitanus antistis, repudianda sibi quę ausa est contra puram et singularem fidem imperita insipientia definire, incunctanter agnoscat. Quia et mea et sanctorum patrum de incarnacione domini, concors per omnia et una confessio est. Quam si quis ęstimaverit non sequendam, ipse se a conpage catholicę unitatis abscidit. Cum tamen nos ut in integrum omnia revocentur optemus. Ad effectum vero salubrium [c] dispositionum velotius optinendum fratres et coepiscopos meos Sabundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem presbiteros probatissimos viros misi, qui clementię vestrę formam fidei quam secundum doctrinam venerabilium patrum praedicamus offerrent, et remotis circumloquutionibus quibus obscurari veritas solet, quid de incarnatione filii dei a totius orbis probatis sacerdotibus defensum fuisset [d] ostenderent. Quos post divinam gratiam sancto vestrae pietatis [e] auxilio dignum est adiuvari, ne in totius ecclesie perturbationem imprudens procedat intentio. Cum correctione adhita [f] omnes oporteat in unius confessionis redire concordiam a qua si forsitan ab aliquibus discrepatur, universale concilium sacerdotum haberi intra Italiam clementia vestra adnitente iubeatur, quo remota arte fallendi, tandem pateat quid altiore tractatu aut ||fol. 145va|| coerceri debeat aut sanari. Data XIII kl AUG, Valentiniano AUG VI, et Abino vv cc consul era q s.


Stand: 2008-03-02