Item Leonis papae ad Theodosium augustum

LXVII. ITEM LEONIS PAPAE AD THEODOSIUM AUGUSTUM, UBI SCRIBIT UT ID QUOD DE INCARNATIONE FILII DEI AB ANATOLIO CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO PREDICATUR AGNOSCAT, ET UNIVERSALE CONCILIUM IN ITALIA FIAT.
||fol. 144vb||

Leo episcopus, Teodosio augusto. Omnibus quidem vestrę pietatis epistolis inter eas sollicitudines quas pro fide patimur spe [a] securitatis nobis maximam prestitistis, Nicenum commendando concilium, adeo ut ab illo sicut sępe iam scribitis non patiamini sacerdotes domini deviare. Sed ne aliquid in praeputium catholicę defensionis viderer egisse, de ordinatione eius qui Constantinopolitanę coepit ecclesię praesidere, nihil interim in alterutram partem tibi rescribendum putavi. Non dilectionem negans, sed manifestationem catholicę veritatis expectans. Quod aequanimiter ferat obsecro vestra clementia, ut cum talem se erga fidem catholicam qualem cupimus approbarit, de sinceritate ipsius copiosius et securius gaudeamus. Ne vero aliqua illum de nostro animo mordeat sinistra suspitio, occasionem [b] totius difficultatis amoveo, ne aliquid exigo quod aut arduum videatur aut dubium, sed ad id quod nullus catholicorum refutet invito. Noti enim sunt per universum mundum atque manifesti qui ante nos sive Greca sive Latina lingua in catholicę veritatis praedicatione fulserunt. [c] Ad quorum scientiam atque doctrinam quidam etiam nostrę aetatis accedunt, de quorum scriptis par et multiplex profertur instructio, quae sicut Nestorianam heresim destruxit, ita etiam hunc qui nunc repullulat abscidit errorem. Relega itaque sollicite quę a sanctis patribus incarnationis dominicę fide fuerit custodita, semperque similiter praedicata, et cum sanctę memorię Cirilli Alexandrini episcopi epistolam qua Nestorium corrigere et sanare voluit pravas predicationes ipsius arguens et evidentius fidem Nicę [d] definitionis exponens, quamque ab eo missam apostolicę sedis scrinia susceperunt, previdentium sensui prospexerit consonantem Ephesinę etiam sinodi gesta recenseat quibus contra Nestorii impietatem [e] a sanctę memorię Cirillo inserta et allegata sunt de incarnatione domini catholicorum testimonia sacerdotum. Non aspernetur etiam meam epistolam recensere, quam pietati patrum per omnia concordari repperiet [f]. Cumque a se hoc quod eidem profuturum sit expeti desiderarique cognoverit, catholicorum sententiis toto corde consentiat. Ita ut sinceram communis fidei professionem absolutissima subscriptione coram omni clero et universa plebe declaret, apostolicę sedi et universis domini sacerdotibus atque ecclesiis publicandam, ut pacificato per unam fidem mundo, possimus omnes dicere quod angeli nato de Maria virgine salvatore cecinerunt: Gloria ||fol. 145ra|| in excelsis deo et in terra pax hominibus bonę voluntatis. Quia vero et nos et beati patres nostri quorum doctrinam et veneramur et sequimur in unius fidei concordia sumus, sicut provintiarum omnium protestantur antistites, agat clementię vestrę devotissima fides, ut quam primum ad nos Constantinopolitani episcopi, qualia debentur probati et catholici sacerdotis scripta perveniant, aperte scilicet atque lucide protestantis quod si quis de incarnatione verbi dei aliud quid credat aut asserat quam catholicorum omnium et mea professio protestatur. Hunc sua communione secernat ut eius fraternam in Christo caritatem merito possimus intendere. Ut autem salutaribus curis velotior pleniorquae auxiliante domino per vestro [g] clementiae fidem prestetur effectus ad pietatem vestram fratres et coepiscopos meos Sabundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem presbiteros quorum mihi devotio est probata direxi. Per quos quae nostrę forma sit fidei manifestatis instructionibus quas misimus positis dignanter agnoscere. Ut si Constantinopolitanus antistis in eandem confessionem toto corde consentit, securi ut dignum est de ecclesiastica pace lętemur, neque aliquid residere videatur ambiguum, ut de superfluis forsitan suspitionibus laboremus. Sin vero aliqui a puritate nostrę fidei atque patrum auctoritate dissentiunt, concilium universale intra Italiam sicut sinodus quę ob hanc causam Roma convenerat mecum petit, clementia vestra concedat. Ut in unum convenientibus his qui aut ignorantia aut errore prolapsi sunt, correctionis remediis consulatur. Ne cuiquam ultra sit liberum ita Nicenę sinodi facere mentionem, ut eius fidei inveniatur esse contrarius. Quoniam universę ecclesię et vestro imperio profuturum est, si unus deus una fides unum sacramentum salutis humanę una totius mundi confessione teneatur. Data XVII KL AUG, Valentiniano vv cc cons era q supra.


Stand: 2008-03-02