Item Leonis exortatoria ad Martianum et Faustum presbiteros

LXVI. ITEM LEONIS EXORTATORIA AD MARTIANUM ET FAUSTUM PRESBITEROS DE DAMNATIONE ||fol. 144va|| EPHESINI CONCILII SECUNDI.

Leo episcopus Martiano et Fausto presbiteris. Bonorum operum et spiritalium studiorum deum auctorem esse non dubium est, qui eorum incitat mentes, adiuvat actiones. Quod nobis praesenti experimento evidenter apparuit. Siquidem inter discretarum spatia [a] longinqua regionum, unum sumpserunt corda nostra consilium. [b] Ut quod a nobis desiderabatis, eo vobis tempore quo epistolę nostrae emittebantur occurrerit. Si tamen dilectioni vestrae tradi scripta nostra potuerunt, quae non solum apostolicae sedis auctoritate, sed etiam sanctę sinodi quae ad nos frequens convenerat unanimitate directa sunt, ut in his quantam curam totius ecclesiae habeamus appareat. Ortando scilicet omnium fidelium mentes et clementissimorum principum praesidia ad defensionem fidei postulando, quorum utpote catholicos animos, non diffidimus opem atque auctoritatem suam iustis [c] petitionibus prestituros, quo citius auxiliante domino pernitiosa heresis, et dudum sanctorum patrum auctoritate dampnata, quae nuper Ephesi male adiuta est auferatur. Interim vero det operam quantum fieri potest vestra dilectio, ut omnibus ecclesię filiis innotescat quid contra impium sensum secundum doctrinam evangelicam et apostolicam predicemus. Quia licet plene que semper fuisset atque esset catholicorum sententia scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exortationis addimus. Memor enim summe sub illius nomine ecclesiae praesidere, cuius a domino Iesu Christo est glorificata confessio, et cuius fides omnes quidem hereses destruit, sed maxime impietatem [d] praesentis erroris expugnat. Et intellego mihi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis ecclesiae salus infestatur impendam. Ne autem aliqua neglegentiae ocasione [e] scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, exemplaria eorundem nunc mittenda credimus. Ut nullo modo fidei quam defendimus praedicatio vestrae notitiae subtrahatur. Data XVI KL APRL, Valentiniano augusto VII et Avieno, vv cc cons, era q s.


Stand: 2008-03-02