Item Leonis papae ad Pulcheriam augustam

LXV. ITEM LEONIS PAPAE AD PULCHERIAM AUGUSTAM, UNDE SUPRA.

GLORIOSISSIMĘ ATQUE PIISIMĘ PULCHERIĘ AUGUS. Gaudere me plurimum et exultare in domino pietatis [a] tuę scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligas fidem, et quantum hereticum detestaris errorem. Heresis quippe est nimis impia, et evvangelicae [b] veritatis inimica, quae non portionem aliquam lędere, sed ipsa christianę religionis conatur fundamenta convellere. Negans sempiterni patris filium sempiternum, de utero beatę virginis matris veram carnem nostrę sumpsisse naturę, et eos damnatione percellens, qui ab evangelica [c] et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt. Illudque frustra praetendens quod Nicenę sinodi fidem teneat, cuius eum constat esse alienum gloriosissima augusta. Unde quia non deserit ecclesiam suam divina protectio dicente domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, eodemque opere eadem mente spiritus dei et clementie vestrę sollicitudinem et curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis eademque utrique cuperemus, quę prius petivi, nunc quoque instantius peto, maiore utens fidutia depraecandi posteaquam praesidium venerande exortacionis accepi. Spero autem adfuturam misericordiam dei, quod cooperante vestra clementia pestiferi erroris possit morbus auferri, ut quicquid ipso inspirante atque auxiliante potuerit salubriter fieri, cum vestrę fidei laude peragatur. Quoniam res omnes aliter tute esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. Data XVI kl APR, Valentino augusto septies, et Avieno, vv cc consulibus era CCCCLXXXVIII.


Stand: 2008-03-02