Item Leonis pape ad Pulcheriam augustam

LXIII. ITEM LEONIS PAPE AD PUCHERIAM [a] AUGUSTAM, CONTRA EUNDEM SECUNDUM EPHESIANAM SINODUM, UT EIUS ERRORES IN ALIO SINODO RETRACTARENTUR.

LEO EPISCOPUS ET SANCTA SINODUS QUE IN URBE ROMA convenit, Pulcherię agustę. Si epistolę quę in fidei causa ad pietatem [b] vestram directę sunt per nostros clericos pervenissent, certum est remedium vos his rebus quae contra fidem factę sunt aspirante vobis domino prestare potuisse. Quando enim sacerdotibus, quando christianę religionis aut fidei defuistis? Sed cum ad mansuetudinem [c] vestram adeo non potuerint pervenire qui missi sunt, ut ad nos vix ||fol. 144ra|| unus eorum Ilarus diaconus noster fugiens sit reversus, iteranda scripta credidimus, et ut validiores praeces nostrę esse mereantur, ipsorum scriptorum quę ad clementiam vestram non pervenerunt exempla subiecimus. Amplioribus vos obtestationibus obsecrantes, ut quanto acerbiora sunt facta quibus pro fide regia vos vos [d] convenit contraire, tanto maiore gloria curam eius in qua excellitis religionis habeatis, ne catholicę fidei integritas ulla humanarum concertationum occasione violetur. Quae enim congregata apud Ephesum sinodo sopienda et sananda pacis remedio credebantur, haec non solum in maiora pacis dispendia sed quod nimis dolendum est etiam ipsius fidei qua christiani sumus excidia processerunt. Et hi quidem qui missi sunt, quorum quidem [e] unus vim Alexandrini episcopi sibi omnia vindicantis effugiens, rerum gestarum nobis ordinem fideliter nuntiavit, reclamaverunt in sinodo sicut oportuit, unius hominis non tam iuditio quam furori protestantes ea quę per vim metumque gererentur, sacramentis ecclesię et ipsi simbolo ab apostolis instituto praeiudicare non posse. Neque se ab ea fide, ulla iniuria separandos, quam plenissime expositam atque digestam a sede beati apostoli Petri ad sanctam sinodum detulissent. Cumque retitatio poscentibus episcopis non sit admissa, ut scilicet remota ea fide quae patriarchas, prophetas, apostolos, et martires coronavit, generatio Iesu Christi domini nostri secundum carnem, et vere mortis ac resurrectionis eius confessio quod horremus dicere, solveretur. Scripsimus de hac re ut potuimus ad gloriosissimum principem, et quod est maximum christianum. Cuius epistolę pariter exemplar subiecimus, ut fidem in qua renatus per dei gratiam regnat nulla sineret novitate corrumpi, quoniam Flavianus episcopus in nostra omnium communione persistit, atque hoc quod factum est sine consideratione iustitię et contra omnem canonum disciplinam, ratum haberi ratio nulla permittit. Et quia dissensionis scandalum non abstulisset Ephesi sinodus sed auxisset habendo intra Italiam concilio et locus constitueretur et tempus, omnibus querelis et praeiuditiis partis utriusque suspensis, quo diligentius quae offensionem generaverant retractentur, et absque vulnere fidei absque religionis infamia in pace Christi redeant, qui per innocentiam subscribere coacti sunt sacerdotes, et soli auferantur errores, quod obtinere mereamur probatissimę nobis ||fol. 144rb|| fidei veritatem. Pietas tua quae labores ecclesię semper adiuvit, supplicationem nostram apud clementissimum principem, sibi spetialiter a beatissimo Petro apostolo legationem commissam dignetur asserere, ut priusquam civile hoc et exitiale bellum intra ecclesiam convalescat, redintegrandę unitatis copiam deo auxiliante concedat. Sciens imperii sui viribus profuturum, quicquid catholicę libertati benigna ipsius fuerit dispositione conlatum. Data III id octobris Asterio et Protogene, vv cc cons era q s.


Stand: 2008-03-02