Item Leonis papae epistola ad Teodosium augustum

LXIII. ITEM LEONIS PAPAE EPISTOLA AD TEODOSIUM AUGUSTUM DE SECUNDA SINODO EPHESINA, IN QUA EUTICETIS HERESIS QUORUNDAM EPISCOPORUM PRAVO INTELLECTU ADIUTA EST UNDE ORTATUR EUNDEM AGUSTUM UT PRISCĘ FIDEI CONSTITUTIO AB EIS NON VIOLETUR SED DEO SACERDOTES TOTIUS ORBIS COADUNENTUR.

LEO EPISCOPUS ET SANCTA SINODUS QUĘ URBE Roma convenit, Teodosio agusto. Litteris clementię vestrae quas dudum ad beati Petri apostoli sedem pro catholicę fidei amore misistis, tantam fidutiam sumpsimus defendendę per vos veritatis et pacis, ut in causa tam simplici tamque munita, nihil putaremus posse existere quod noceret. Presertim cum ad episcopale concilium quod haberi apud Ephesum praecepistis, tam instructi sunt missi ut si scripta quę ad sanctam sinodum vel ad Flavianum episcopum detulerunt, episcoporum publicari auribus Alexandrinus permisisset antistes, ita manifestatione purissime fidei quam divinitus inspiratam et accepimus et tenemus omnium concertationum strepitus quievisset, ut nec imperitia ultra desiperet, nec occasionem nocendi ęmulatio repperiret. Sed dum privatę causa religionis exercitu sub obtentu commissum est, impietate [a] paucorum quod universam ||fol. 143va|| ecclesiam vulneraret. Comperimus enim non incerto nuntio sed fidelissimo rerum quae gesta sunt narrante Ilaro diacono nostro, qui vix ne subscribere per vim cogeretur effugit, convenisse ad sinodum plurimos sacerdotes, quorum utique frequentia consolationi et iuditio profuisset, si is qui sibi locum principem vindicabat, sacerdotalem moderationem custodire voluisset. Ut sicut moris est omnium sententiis ex libertate prolatis, id tranquillo et ęquo constitueretur examine, quod et fidei congrueret et errantibus subveniret. In ipso autem iuditio, non omnes qui convenerant interfuisse cognovimus. Nam alios reiectos alios didicimus intromissos, qui pro supradicti sacerdotis arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus dederent, et nocituros statui suo scirent, nisi imperata fecissent. Talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut dum homo unus impetitur, in omnem ecclesiam sęviretur. Quod nostri ab apostolica sede directi adeo impium et catholicę fidei contrarium esse viderunt, ut ad consentiendum nulla potuerint oppressione compelli, constanterque in eadem sinodo ut decuit fuerint protestati nequaquam id quod constituebatur, sedem apostolicam recepturum [b]. Quoniam revera omne christiane fidei sacramentum quod absit a temporibus vestrę pietatis [c] excinditur, nisi scelestissimum facinus quod cuncta [d] sacrilegia excedit [e] aboleatur. Quia vero diabolica nequitia subtiliter fallit, et ita quorundam imprudentiam per similitudinem pietatis inludit, ut pro salubribus nocitura persuadeat, removete quesumus a vestrę pietatis [f] conscientia periculum religionis et fidei, quodque in sęcularibus negotiis legum vestrarum aequitate conceditur, in rerum divinarum pertractacione prestate, ut Christi evangelio vim non inferat humana praesumptio. Ecce ego christianissime et venerabilis imperator cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestrę sinceri amoris officium, cupiensque vos placere per omnia deo cum pro vobis ab ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Christi domini rei de silentio iudicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili trinitate quae tali facto laeditur cum ipsa vestra sit custos, et auctor imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu esse iubeatis in quo fuerunt ante omne iuditium, donec maior ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur, nec alieno peccato patiamini vos gravari. Quia quod necesse est nos dicere, veremur ne si haec religio ||fol. 143vb|| dissipetur in vos indignatio provocetur. Pre oculis habete et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et communes cum ipso omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, quibus alia non fuit causa patiendi, nisi confessio verę divinitatis et verę humanitatis in Christo. Cui sacramento quia impie nunc a paucis imprudentibus obviatur, omnes partium nostrarum ecclesię, omnes mansuetudinis vestrę cum gemitibus et lacrimis supplicant sacerdotes, ut quia et nostri fideliter reclamaverunt, et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit, generalem sinodum iubeatis intra Italiam celebrari, quę omnes offensiones ita aut repellat aut mitiget, ne aliquid ultra sit vel in fide dubium vel in caritate divisum. Convenientibus utique orientalium provintiarum episcopis. [g] Quorum si qui superati minis aut iniuriis a veritatis tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur. Ipsique quorum est causa durior si consiliis melioribus adquiescent, ab ecclesię unitate non excedant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessarię postulatur, canonum Nicea habitatorum decreta testantur, quę a tocius mundi sunt sacerdotibus constituta, quęque subtiliter adnexa sunt. Favete catholicis vestro more, parentumque vestrorum, date defendendę fidei libertatem, quam salva clementię vestrę reverentia, nulla vis, nullus poterit mundanus terror auferre. Cum enim ecclesię causa statum regni vestri agimus et salutis, ut provintiarum vestrarum, quieto iure potiamini, defendite contra hereticos inconcussum ecclesię statum, ut vestrum Christi dextera defendat imperium. Data ID OCTOBRIS, Asterio et Protogene vv cc cons era q s.


Stand: 2008-03-02