Item epistola papae Leonis ad Efesinam sinodum

LXII. ITEM EPISTOLA PAPAE LEONIS AD EFESSIANAM SINODUM IN QUA PROVOCAT CONGREGATOS EPISCOPOS EUTICETIS BLASPHEMIAS CONDEMPNARE.

LEO EPISCOPUS, SANCTAE SINODO QUAE APUD Efesum [a] convenit. Religiosa clementissimi principis fides, sciens ad suam gloriam maxime pertinere si intra ecclesiam catholicam nullius erroris germen exsurgeret, hanc reverentiam divinis detulit institutis, ut ad sanctę dispositionis effectum auctoritatem apostolicę sedis adhiberet. Tamquam ab ipso beatissimo Petro cuperet declarari, quid in eius confessione laudatum sit quando dicente domino: Quem me esse dicunt homines filium hominis, varias quidem diversorum opiniones discipuli memorarunt. Sed cum ab eis quid ipsi crederent quęreretur, princeps apostolorum plenitudinem fidei brevi sermone complexus: Tu es inquit Christus filius dei vivi. Hoc est tu qui vere es filius hominis, idem vere es filius dei vivi. Tu inquam verus in deitate, verus in carne. Et sub geminę proprietate [b] naturę utrumque unus. Quod si Eutices intellegenter ac vivaciter crederet, nequaquam ab huius fidei tramite deviaret. Propter quam ei respondetur a domino: Beatus es Symon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in cęlis est. Et ego tibi dico: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portę inferi non praevalebunt adversus eam. Nimis autem a compage huius aedificationis alienus est, qui et beati Petri confessionem non capit, et Christi evangelio contradicit. Ostendens se nullum umquam studium cognoscendę veritatis habuisse, et superflue honorabilem visum qui nulla maturitate cordis ornabat caniciem senectutis. Verum quia etiam talium non est neglegenda curatio, et pie ac religiose christianissimus [c] imperator haberi voluit episcopale concilium, ut pleniore ||fol. 143rb|| iuditio omnis possit error aboleri, fratres nostros Iulianum episcopum, Renatum presbiterum, et filium meum Ilarum diaconum, cum hisque Dulcitium notarium probatę nobis fidei misi, qui vice mea sancto conventui vestrae fraternitatis intersit, et communi vobiscum sentencia quę sint domino placitura constituant. Hoc est in primitus pestifero errore dampnato, etiam de ipsius qui imprudenter erravit restitutione tractetur, si tamen doctrinam veritatis amplectens, sensus hereticos quibus imperitia eius fuerat inretita, plene aperteque propria voce et subscriptione damnaverit. Quod etiam in libello quem ad nos miserat est professus, spondens per omniam nostram secuturum se esse sententiam. Acceptis autem fratris et coepiscopi nostri Flaviani litteris plenius ad eum de is quę ad nos videtur retulisse rescripsimus, ut abolito hoc qui natus videbatur errore, in laudem et gloriam per totum mundum una sit fides et una eademque confessio, et in nomine Iesu omne genu flectatur, celestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua, quia dominus noster Iesus Christus in gloria est dei patris. Data iđ iunias Asterio et Protogenis viris clarissimis, ęra qua supra.


Stand: 2008-03-02