Epistola Petri episcopi Ravennatis ad Euticetem presbiterum

LXI. EPISTOLA PETRI EPISCOPI RAVENNATIS AD EUTICETEM PRESBITERUM, UBI CONTRA EIUS ERRORES ILLI [a] APTO EXEMPLO RESPONDIT.

DILECTISSIMO ET MERITO HORABILI [b] filio Euticeti, Petrus episcopus. Tristis legi tristes litteras tuas, et scripta męsta merore debito cucurri. [c] Quia sicut nos pax ecclesiarum, sacerdotum concordia, tranquillitas plebis audire facit gaudium cęleste, ita nos affligit deicit fraterna dissensio presertim cum talibus oriatur ex causis. Triginta annis humanę leges [d], humanas adimunt quaestiones, et Christi generatio quae divina lege scribitur inenarrabilis, post tot [e] saecula disputatione temeraria ventilatur? Quid Origenis principiorum scrutator incurrerit, quomodo Nestorius lapsus est disputans de naturis non latet prudentiam tuam. Magi Iesum in cunabulis deum misticis muneribus confitentur, et sacerdotes qui sit qui virginali partu de spiritu sancto natus est dolenda interrogatione desquirunt? Cum vagitum daret Iesus in cunis: Gloria in excelsis deo ||fol. 143ra|| caelestis clamabat exercitus, et modo quando in nomine Iesu omne genu flectitur caelestium terrestrium et infernorum originis questio commovetur? Nos frater cum apostolo dicimus: Etsi novimus Iesum secundum carnem, sed nunc iam non novimus, nec possumus iniuriose replicare, qui iubemur honorem dare, et timorem reddere, et expectare non discutere quem iudicem confitemur. His omnibus respondi frater litteris tuis.


Stand: 2008-03-02