Leonis rescriptum ad Flavianum episcopum

LXII. LEONIS RESCRIPTUM AD FLAVIANUM EPISCOPUM, CONTRA EUTICEN PERFIDIAM.

I.
Quod ignorantia sanctarum [a] scripturarum Euticen hereticum fecerit.

II.
Contra eos qui in duos filios dispensationis dominicę misterium scindere moliuntur.

III.
Contra eos qui passibilem divinitatem unigeniti filii audeant asserere.

IIII.
Contra eos qui in duas naturas Christi temperamentum vel confusionem argumentantur.

V.
Contra eos qui cęleste aut alterius cuiusque substantiam existere formam servi quam ex nobis adsumpsit insaniendo asserunt.

VI.
Contra eos qui duas quidem ante adunationem ||fol. 141ra|| naturas domini delirant, unam vero post adunationem confingunt.
EXPLICIUNT CAPITULA.

fehlt
DILECTISSIMO FRATRI FLAVIANO, LEO.

Lectis dilectionis tuę litteris, quas miramur fuisse tam seras, sed gestorum episcopalium ordine recensito tandem quid apud vos scandali contigerit atque contra integritatem fidei exortum fuisset, agnovimus. Et quę prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus Eutices qui presbiterii nomine honorabilis videbatur, multum imprudens et nimis imperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a propheta: Noluit intellegere ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quid autem iniquius quam impia sapere, et sapientioribus doctoribusque non cedere, sed in hanc insapientiam cadunt, qui cum ad agnoscendam [b] veritatem aliquo impediuntur obstaculo, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evvangelicas auctoritates, sed ad [c] semetipsos recurrunt. Et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuerunt. Quam enim eruditionem de sacris Novi et Veteris Testamenti, pagnis [d] adquisivit [e] qui nec ipsius quidem simboli initia comprehendit [f]? Et quod per totum mundum omnium generandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur? Nesciens igitur quid de verbo et de verbi dei incarnatione [g] sentire, nec volens ad promerendum lumen intellegentiae in sanctarum scripturarum latitudine laborare, illam saltim communem, et incretam [h] confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur credere se in deum patrem omnipotentem et Iesum Christum filium eius qui natus est de spiritu sancto ex Maria virgine. Quibus tribus sententiis omnium fere hereticorum manichę [i] destruuntur. Cum enim deus et omnipotens, et pater creditur sempiternus, idem filius demonstratur, in nullo a patre differens quia de deo deus, de omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus. Non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia. Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus, natus est de spiritu sancto ex Maria virgine. Quae nativitas temporalis illi nativitati divinę et sempiternę nihil minuit, nihil tulit, sed totum se reparandum homini qui erat deceptus impendit, ut mortem vinceret, et diabolum qui mortis habebat imperium, sua virtute ||fol. 141rb|| destruet. Non enim possemus superare peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quę illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Sed si de hoc christianę fidei fonte purissimum sincerumque intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuę veritatis obcaecatione sibi propria tenebrabat, doctrinę evangelicae se subdidisset dicente Matheo: Liber generationis Iesu Christi fili [k] David filii Abraham. Apostolicę quoque praedicationis expetisset instructum, legens in epistola ad Romanos: Paulus servus Iesu Christi vocatus apostolus segregatus in evangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Ad propheticas quoque paginas piam sollicitudinem contulisset, inveniens promissionem dei ad Abraham dicentis: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et ne de huius seminis proprietate [l] dubitaret, secutus fuisset apostolum dicentem: Abrahae dictę sunt promissiones et semini eius. Non dicit: Et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo quod est Christus. Isaiae quoque predicationem interiori appraehendisset auditu, dicentis: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum deus. Eiusque prophetae verba fideliter legisset: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius potestas super humero eius et vocabunt nomen eius, magni consilii angelus, admirabilis, consiliarius, deus, fortis, princeps pacis, pater futuri sęculi. Nec frustratorie loquens ita verbum diceret carne [m] factum ut editus utero virginis haberet formam hominis, et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit dominum nostrum Iesum Christum, non nostrae esse naturae quia missus ad beatam Mariam angelus, ait: Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei, et quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti? Sed non ita nobis intellegenda est illa generatio singulariter mirabilis et mirabiliter singularis, ut per novitatem ||fol. 141va|| creationis proprietas remota est generis. Fecunditatem enim virginis spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est, et aedificanti sibi sapientia domum, verbum caro factum est et habitavit in nobis. Haec est ine [n] carne, quam suscepit ex homine, et quam spiritus vitę rationabilis animavit.


III.
fehlt

Salva igitur propriaetate [o] utriusque naturae et in unam coeunte personam, suscepta est a maiestate humilitas, a virtute firmitas, ab aeternitate mortalitas. Et ad resolvendum conditionis nostrę debitum, natura inviolabilis, naturae est unita passibili. Ut quod divinis remediis congruebat, unus atque idem mediator dei et hominum homo Christus Iesus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura, verus natus deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus quae in nobis ab initio creator condidit, et quae reparata suscepit. Nam illa quae deceptor intulit et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in salvatore vestigium. Ne quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens. Quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem praebuit et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis [p] non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo. Tenet enim sine defectu proprietatem [q] suam utraque natura. Et sicut forma servi, dei forma non ademit, ita formam dei, servi formam non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus et immortalitatis dote, nudatum, duram mortis subisse sententiam, seque in malis suis quoddam de praevaricatoris [r] consortio invenisse solatium, deum quoque iustitię exigente ratione erga hominem quem tanto honore condiderat propriam mutasse sententiam, opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis deus cuius voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis [s] suae dispensationem sacramento occultiori compleret et homo diabolicę iniquitatis versutia actus in culpam contra dei propositum non periret.


IIII.
fehlt

||fol. 141vb||

INGREDI ERGO IN MUNDI INFIMA FILIUS DEI de cęlesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine nova nativitate generatus. Novo ordine quia invisibilis in suis visibilis apparuit in nostris inconprehensibilis, voluit compraehendi, ante tempora manens, esse cępit ex tempore. Universitatis dominus, servilem formam obumbrata maiestatis suae inmensitate suscepit. Inpassibilis deus, non dedignatus est homo esse passibilis. Et immortalis, mortis legibus subiacere. Nova autem nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, et carnis materiam ministravit. Assumpta est de matre domini natura non culpa. Nec in domino Iesu Christo ex utero virginis genito quia nativitas est mirabilis. Ideo nostrę est naturae dissimilis. Qui enim verus est deus, idem verus est homo. Et nullum est in hac unitate mendatium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo deitatis. Sicut enim deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione [t], quod proprium est. Verbo scilicet operante quod verbi est, carne exequente quod carnis. Unum horum coruscat mirabilis, aliud subcumbit iniuriis. Sicut verbum ab ęqualitate paternę glorię non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Unus enim idemque est vere filius dei, et vere filius hominis. Filius dei per id quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. Homo per id quod verbum caro factum est et habitavit in nobis. Deus per id quod omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege. Nativitas carnis, manifestatio est humanę naturę. Partus virginis divinę est virtutis [u] inditium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum. Magnitudo altissimi, declaratur vocibus angelorum. Similis est rudimentis hominum quem Herodes impius molitur occidere. Sed dominus est omnium quem magi gaudentes suppliciter veniunt adorare. Iam cum ad praecursoris sui Iohannis baptismum [v] venit ne lateret quod carnis velamine divinitas tegeretur, vox patris de cęlo intonans dixit: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacuit. Quem itaque sicut hominem diaboli temptat astutia, eidem sicut deo [w] angelica famulantur officia. Esurire, sitire, ||fol. 142ra|| lassescere atque dormire, evidenter humanum est. Sed quinque panibus quinque milia hominum saturare largiri Samaritanę aquam vivam, cuius haustus bibenti prestat ne ultra iam sitiat, supra dorsum maris plantis non subsidentibus ambulare, et elationes fluctuum increpata tempestate consternere, sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo ut multa praeteream non eiusdem naturę est flere miserationis affectum amicum mortuum, et eundem remoto quadriduanę agere sepulturae ad vocis [x] imperium excitare redivivum, aut in cruce pendere, et in noctem luce conversa omnia elementa tremefacere, aut clavis transfixum esse, et paradisi portam fidei latronis aperire, ita non eiusdem naturae est dicere: Ego et pater unum sumus. Et dicere: Pater maior me est. Quamvis enim in domino Iesu Christo, dei et hominis una persona sit, aliud tamen est unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor patre humanitas, de patre illi est aequalis cum patre divinitas.


V.
fehlt

PROPTER HANC ERGO UNITATEM PERSONĘ in utraque natura intellegendam, et filius hominis legitur descendisse de caelo, cum filius dei carnem de ea virgine de qua est natus assumpserit, et rursus filius dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa qua unigenitus consempiternus et consubstantialis est patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus, unde unigenitum dei filium crucifixum et sepultum, omnes etiam in symbolo confitemur secundum illud apostoli dictum: Si enim cognovissent, numquam deum [y] maiestatis crucifixissent. Cum enim ipse dominus noster atque salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret: Quem me inquit dicunt homines esse filium hominis? Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent: Vos autem quem me dicitis esse? Me utique qui sum filius hominis et quem me in forma servi atque in veritate carnis aspicitis quem me esse dicitis? Ubi beatus Petrus divinitus inspiratus et confessione sua omnibus gentibus profuturus: Tu es inquit Christus filius dei vivi. Nec inmerito beatus est pronuntiatus a domino, et a principali petra soliditatem et virtutem traxit ||fol. 142rb|| et nominis, qui per revelationem patris eundem et dei filium est confessus et Christum. Quia unum horum sine alio receptum, non proderat ad salutem. Et aequalis erat periculi dominum Iesum Christum aut deum tantummodo sine homine, aut sine deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem [z] vero domini quae utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus quam qui fuerat crucifixus, et mortuus. Quid aliud quadraginta dierum mora gestum est quam ut fidei nostrę integritas ab omni caligine mundaretur? Conloquens enim cum discipulis et cohabitans atque convescens et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis quos dubietas pręstringebat assensum adhibens, ideo et clausis ianuis ad discipulos introibat, et flatu suo dabit spiritum sanctum, et donato intellegentię lumine sanctarum scripturarum occulta pandebat, et rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimę passionis signa demonstrabat dicens: Videte manus meas et pedes quia ego sum. Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Ut agnosceretur in eo proprietas [a] divinae humanaeque naturae individua permanere, et ita sciremus verbum non hoc esse quod carnem, et unum dei filium et verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutices nimium ęstimandus est vacuus [b], qui naturam nostram in unigenito dei nec per humilitatem mortalitatis nec per gloriam resurrectionis agnoscunt. Nec sententiam beati apostoli et evangelistę [c] Iohannis expavit dicentis: Omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex deo est. Et omnis spiritus qui scindit Iesum, ex deo non est, et hic est Antichristus. Quid autem est solvere Iesum? Nisi humanam ab eo separare naturam, et sacramentum per quod unum salvati sumus impudentissimis evacuare figmentis? Caliginans vero circa naturam corporis, necesse est ut etiam in passione eius eadem obcęcatione desipiat [d]. Nam qui crucem domini non putat falsam et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat. Cuius credit mortem agnoscat et carnem, nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit fuisse passibilem. Quoniam negatio verę carnis, negatio est etiam corporeę passionis. Si ergo christianam suscipit fidem, et a praedicatione ||fol. 142va|| evangelii suum non avertit auditum, videat quem natura transfixa [e] clavis pependerit in crucis ligno et aperto per militis lanceam latere crucifixi intellegat unde saguis [f] et aqua fluxerit, ut ecclesia dei et lavacro regeneretur et poculo. Audiat et beatum Petrum apostolum praedicantem, quod sanctificatio spiritus, per aspersionem fiat sanguinis Christi. Nec transitorie legat eiusdem apostoli verba dicentis: Scientes quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana nostra conversatione paternę traditionis. Sed praetioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Iesu Christi. Beati quoque apostoli Iohannis testimonio non resistat dicentis: Et sanguis Iesu filii dei, mundat nos ab omni peccato. Et iterum: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Et quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est filius dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus. Non in aqua solum sed in aqua et sanguine. Et spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quia tres sunt, qui testimonium dant: Spiritus aqua, et sanguis. Et tres unum sunt. Spiritus utique sanctificationis, et sanguis, et aqua baptismatis. Quae tria unum sunt, et individua manent. Nihilque eorum a sua conexione seiungitur, quia ecclesia catholica hac fide vivit, hac proficit, ut in domino Iesu Christo vera nec sine divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate divinitas.


VI.
fehlt

Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutices responderet [g], dicens [h]: Confiteor ex duabus naturis fuisse dominum nostrum ante adunationem. Post adunationem vero, unam naturam confiteor. Miror tam obsurdam [i] tamque perverse, et cernens nimis insipiente ita, omissum, quasi nihil quod offenderet esset auditum. Cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus dei filius fuisse dicatur, quam nefarię postquam verbum caro factum est, natum in eo singularis asseritur. Quod non Eutices ideo vel recte vel tolerabiliter estimet dictum, quia nulla est vestra sententia confutatum. Dilectionis tuę igitur diligentiam commonemus frater carissime, et si per inspirationem misericordiae dei ad satisfactionem causa perducitur, imprudentia hominis imperiti, etiam ab hac sensus sui macula per te purgetur. Qui quidem ut sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere, cum ex vestra sententia coartatus profiteretur se dicere quod antea non dixerat, et ||fol. 142vb|| ei fidei adquiescere cuius prius fuisset alienus. Sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumque esse qui iuditium condampnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter doletis, quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel se recognoscat. Vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quae ab eo male sunt sensa viva voce et praesenti subscriptione dampnaverit, non erit repraehensibilis, erga correctum quantacumque miseratio. Quia dominus noster verus et bonus pastor qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare non perdere, imitatores nos vult [k] esse suę pietatis [l], ut peccantes quidem iustitia coerceat [m], conversos autem misericordia dei non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vestra depraehenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa dampnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exquendam [n] fratres nostros Iulianum episcopum et Renatum presbiterum, sed et filium meum Ilarum diaconem vice nostra direximus, quibus Dulcitium notarium nostrum cuius nobis fides est probata sociavimus, confidentes adfuturum divinitatis auxilium vel [o] si qui erraverant dampnata sensus sui pravitate habeantur. Data, idus iunii Asterio et Protogene vv cc era CCCCLXXXVI.


Stand: 2008-03-02