Rescriptum Flaviani Constantinopolitani episcopi ad Leonem urbis Romę papam (2. Teil)


qui [a] non timebant praeceptum veri dei dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut mola asinaria alligetur collo eius, et demergatur in profundum maris. Verecundiam autem omnem eorum perfidia abiecit, et quam gerebat infidelitatis plebem excussit, in sancta sinodo asserebat instanter dicens: Dominum nostrum Iesum Christum non oportere confiteri de duabus naturis, post humanam susceptionem, cum a nobis unius substantię et unius personę cognoscatur. Neque carnem domini coessentialem nobis insistere, tamquam ex nobis susceptam et coadunatam deo verbo secundum substantiam, sed dicebat virginem quidem quę eum genuit secundum carnem cum substantiam nobis esse. Ipsum autem dominum non suscepisse ex ea carnem consubstantivam nobis, et corpus domini non esse quidem corpus hominis, humanum vero corpus esse quod est ex virgine. Omnium patrum expositionibus contraria sentiens.


IIII.
DE EXCOMMUNICATIONE EIUS IUSTISSIMA [b].

Sed ne multa dicens longam faciam epistolam, olim quicquid egerimus misimus ad beatitudinem vestram, quibus litteris docuerimus et presbiterio illum esse nudatum, quia sic captus est et iussimus eum in monasteriis nullam habere rationem, exclusimus eum a communione nostra, ut sanctitas vestra hoc cognoscens quod circa illum actum est omnibus episcopis sub beatitudine vestra agentibus manifestare dignetur illius impietatem, ne nescientes aliqui quid senserit, quasi ad ortodoxum vel per litteras vel per aliquam coniunctionem loquantur.


Stand: 2008-03-02