Eiusdem Leonis ad episcopos per Italiam (1. Teil)

LXIII. EIUSDEM LEONIS AD EPISCOPOS PER ITALIAM QUOD PLURIMI MANICHEORUM VIGILANTIA PAPAE LEONIS IN URBE ROMA DETECTI SUNT.

LEO UNIVERSIS ECCLESIIS PER ITALIAE PROvintias [a] constitutis in domino salutem. In consortium vos nostrę sollicitudinis dilectissimi fratres advocamus, ut vigilantia pastorali ne quid diabolicę licere possit astutię, cummissis [b] vobis gregibus diligentius consulatis, ne is qui domini misericordia revelante per nostram curam a nostris ovibus morbus abicitur, necdum vobis praemonitis et adhuc quid agatur ignaris per vestras se dispergat ecclesias, et suarum furtim cuniculos inveniat latebrarum. Ut quod a nobis in urbe extinguitur, tenebrosis apud vos radicibus seminetur. Plurimos impietatis manicheę sequaces doc||fol. 140vb||tores in urbe investigatio nostra repperit vigilantia divulgavit, [c]


Stand: 2008-03-02