Eiusdem Leonis ad Turibium Asturicensem episcopum

||fol. 138ra||
LXIIII. [a] EIUSDEM LEONIS AD TURBIUM [b] ASTURICENSEM EPISCOPUM.

I.
Contra priscillianistas qui sanctam trinitatem non personis sed tantum nominibus distingunt.

II.
Adversus id quod dei filium posteriorem credunt fuisse quam patrem.

III.
Adversus id quod dicunt ideo unigenitum dici Christum, quia solus fit [c] de virgine natus.

IIII.
De natale domini quod in eo priscillianistę ieiunia celebrent.

V.
Adversus id quod aiunt anima hominis ex divina esse substantia.

VI.
Contra illud quod agunt diabolum ex se vel ex caos esse et propriam habere naturam.

VII.
Contra illud quod nuptias et procreationes filiorum adstruat esse peccatum.

VIII.
Contra id quod corpora humana diaboli dicunt esse figmenta et a demonibus in utero formari.

VIIII.
Contra illud quod filios repromissionis ex spiritu sancto dicunt esse conceptos.

X.
Contra id quod animas in caelestibus peccare credunt et secundum qualitatem peccati in hoc mundo accipere sortem vel bonam vel malam.

XI.
Contra id quod fatalibus stellis dicant animas hominum obligatas.

XII.
Contra id quod sub aliis potestatibus partes animę sub aliis corporis membra discribunt.

XIII.
Contra id quod patriarcharum nomina per singula corporis membra disponunt.

XIIII.
Contra id quod duodecim signa quae mathematici observant per corpus omne distingunt.

XV.
De apocrifis scripturis eorundem priscillianorum.

XVI.
Emendanda de libro Turbi episcopi.
EXPLICIUNT CAPITULA.

LEO EPISCOPUS TURBIO [d] EPISCOPO SALUTEM. Quam laudabiliter pro catholicę fidei veritate moveris, et quam sollicite dominico gregi [e] devotionem officii pastoralis impendas, tradita nobis per diaconum tuum fraternitatis tuę scripta demonstrant. Quibus notitię nostrę insinuare curasti, qualis in regionibus vestris de antiquis pestilentię reliquiis error vel morbus [f] exarserit. Nam et epistolę sermo et communitorii series, et libelli tui textus eloquitur, priscillianistarum apud vos fetidissimam recaluisse sententiam. Nihil est enim sordium in quorumcumque sensibus impiorum, quod non in hoc dogma non confluxerit. Quoniam de omni [g] terrenarum opinionum luto multiplicem sibi fęculentiam miscuerunt, ut soli totum biberent quicquid alii ex parte gustassent. Denique si universę hereses quae ante priscilliani tempus exortę sunt diligentius retractentur, nullus pene [h] invenietur error de quo non traxerit impietas ista contagium. Quae non contenta eorum recipere falsitates qui ab evangelio [i] Christi sub Christi nomine deviarunt, ||fol. 138rb|| in tenebras se adeo paganitatis inmersit per magicarum artium prophana secreta, et mathematicorum vana mendatia ut religionis fidem morumque rationem in potestate dęmonum et in effectu siderum collocaret. Quod si et credi liceat et doceri, nec virtutibus praemium, nec vitiis poena debetur, omniaque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionem decreta solventur. Quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse iuditium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit. Et quicquid ab hominibus agitur, non est hominum sed astrorum. Ad hanc insaniam pertinet et prodigiosa illa totius humani corporis per duodecim caeli signa distinctio, ut diversis partibus diversę praesideant potestates, et creatura quam ad imaginem suam deus fecit in tanta sit obligatione siderum, in quanta est connexione membrorum. Merito patres nostri sub quorum temporibus heresis hęc nefanda prorupit, per totum mundum instanter egerunt ut impius furor ab universa ecclesia pelleretur. Quando etiam mundi principes ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem eius cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnemque coniugiorum copulam solvi, simulque divinum ius humanumque subverti, si huiusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista districtio ecclesiasticę lenitati, quae et si sacerdotali contenta iuditio cruentas refugit ultiones quaerere, tamen christianorum principum constitutionibus adiuvatur, dum ad speratum nonnumquam recurrunt remedium qui timent corporale supplicium. Ex quo autem multas provintias hostilis occupavit inruptio, et exsecutiones legum tempestates interclusere bellorum, ex quo in sacerdotes dei difficilis commeatus et rari esse coeperunt conventus, invenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, et ad multarum gentium [k] subversionem his malis est incitata, quibus debuit esse correcta. Quae vero illic aut quanta pars plebium pestis huius aliena est, ubi sicut dilectio tua indicat loetali morbo etiam quorundam sacerdotum corda corrupta sunt, et per quos opprimenda falsitas et defendenda veritas credebatur, per ipsos doctrinę priscillianę evangelium [l] subditur [m], ut ad profanos sensus piaetate [n] sanctorum voluminum depravata, sub nominibus prophetarum et apostolorum non hoc praedicetur quod spiritus sanctus docuit, sed quod diaboli minister inseruit. ||fol. 138va|| Quia ergo dilectio tua fideli quantum potuit diligentia dampnatas olim opiniones XVI capitulis comprehendit, nos quoque strictim omnia retractemus, ne aliquid harum blasphemiarum aut tolerabile videatur aut dubium.


I.
fehlt

PRIMO ITAQUE CAPITULO DEMONSTRATUR quam impie sentiant de trinitate divina, quae patris et filii et spiritus sancti una atque eadem nunc pater, nunc filius nunc spiritus sanctus nominetur. Nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est aut qui de utroque processit. Sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, et non in tribus sit accipienda personis. Quod blasphemię genus de Sabellii opinione sumpserunt, cuius discipuli etiam patripassiani non immerito nuncupantur [o]. Quia si ipse est filius qui et pater crux filii patris est passio. Et quicquid in forma servi filius patri oboediendo sustinuit, totum in se pater ipse suscepit. Quod catholicę fidei sine ambiguitate contrarium est, quae trinitatem deitatis sic omousion confitetur, ut patrem et filium et spiritum sanctum sine confusione indivisos sine tempore sempiternos sine differentia aequales. Quia unitatem in trinitate, non eadem persona sed eadem implet essentia.


II.
fehlt

IN SECUNDO CAPITULO, OSTENDITUR INEPtum vanumque commentum de processionibus quarundam virtutum ex deo, quas habere coeperit et quas essentia sui ipse praecesserit. In quo arrianorum quoque suffragantur errori dicentium, quod pater et filio prior sit, quia fuerit aliquando sine filio, et tunc pater esse cęperit quando filium generarit. Sed sicut illos ecclesia catholica detestatur, ita et istos qui putant vel quam deo id quod eiusdem est essentię defuisse. Quem sicut mutabilem, ita et proficientem dicere nefas est. Quam enim mutatur quod minuitur, tam mutatur etiam quod augetur.


III.
fehlt

TERTIO VERO CAPITULI SERMONE ADSIGnat [p]. Quod idem impii adserunt ideo unigenitum dici filium dei quia solus sit natus ex virgine. Quod utique non auderent dicere, nisi Pauli Samosateni et Fotini virus hausissent, qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum antequam nasceretur ex virgine Maria non fuisse. Si autem aliud isti de suo sensu intellegi volunt, neque principium de matre dant Christo, adserant necesse est unum esse filium dei. Sed alius quoque ex uno patre genitus quorum hic unus sit natus ex femina, et ob hoc appelletur unigenitus. ||fol. 138vb|| Quia hanc nascendi conditionem alius filiorum dei nemo susceperit. Quocumque versum igitur se contulerint in magnę tendunt impietatis abruptum, si Christum dominum nostrum vel ex matre volunt habere principium, vel patris dei unigenitum diffitentur, cum et de matre is natus sit qui erat deus verbum, et de patre nemo sit genitus preter verbum.


IIII.
fehlt

Quarto autem capitulo continetur quod natalem Christi secundum susceptionem veri hominis quod catholica ecclesia veneratur, quia verbum caro factum est et habitavit in nobis, non vere isti honorent sed honorare se simulant. Ieiunantes eodem die sicut et die dominico, qui est dies resurrectionis Christi. Quod utique ideo faciunt quia Christum dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quandam inlusionem ostentatam videri volunt quasi vera non fuerit. Sequentes dogmata Cerdonis atque Martionis, et cognatis suis manicheis per omnia consonantes. Quia sicut in nostro examine detecti atque convicti sunt dominicum diem quem nobis salvatoris nostri resurrectio consecravit exigunt in merore, ieiuniis solis ut proditum est reverentię hanc continentiam devoventes, ut per omnia sint nostrę fidei unitate discordes. Et dies qui a nobis in lętitia habetur, ab illis in afflictione ducatur. Unde dignum est ut inimici crucis et resurrectionis Christi talem excipiant sententiam, qualem elegere doctrinam.


V.
fehlt

Quinto capitulo, refertur quod animam hominis divinę adserunt esse substantiae, nec a natura creatoris sui conditionis nostrę distare naturam. Quam impietatem ex filosoforum quorundam et manicheeo [q] opinione manantem, catholica fides damnat. Sciens nullam tam sublimem [r] tamque precipuam esse facturam, cui deus ipse natura sit. Quod enim de ipso est hoc est quod ipse, neque aliud est quam filius et spiritus sanctus. Preter hanc autem trinitatis unam consubstantialem et sempiternam atque incommutabilem deitatem, nihil omnium creaturarum est, quod non in exordio sui ex nihilo sit creatum. Non autem quicquid inter creaturas eminet [s] deus est, ne si quid magnum atque mirabile est, hoc est quod ille qui facit mirabilia magna solus. Nemo hominum veritas, nemo sapientia, nemo iustitia est, sed multi participes sunt veritatis [t] et sapientię atque iustitiae. Solus autem deus nullius participationis est indignus. De quo quicquid digne utcumque sentitur, non est qualitas sed essentia. Incommutabili [u] nihil accidit ||fol. 139ra|| nihil deperit. Quia esse illi est quod est semperęternum semper proprium. Unde in se manens innovat omnia, et nihil accipit quod ipse non dederit. Nimium igitur superbi nimiumque sunt cęci, quicumque dicunt humanam animam divinę esse substantię. Non intelligunt nihil se aliud dicere, quam deum esse mutabilem, et ipsum perpeti, quicquid potest naturę vel animę eius inferri.


VI.
fehlt

Sexta adnotatio, indicat eos dicere quod diabolus numquam fuerit bonus nec natura eius opificium dei sit, sed eum ex cahoo [v] et tenebris emersisse. Quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse sit principium atque substantia. Cum fides ea quę est catholica omnium creaturarum corporalium [w] sive spiritalium bonam confiteatur substantiam, et mali nullam esse naturam. Quia deus qui universitatis est conditor nihil non bonum fecit, unde et diabolus bonus esset si in eo quod factus est permaneret. Sed quia naturali excellentia male usus est et in veritate non stetit, non in contrariam substantiam transiit. Sicut ipsi qui talia adserunt a veris in falsa proruunt, et naturam in eo arguunt in quo sponte delinquunt, ac pro sua voluntaria perversitate damnantur. Quod utique ipsis malum erit, et ipsum malum non erit substantia, sed poena [x] substantię.


VII.
fehlt

Septimo loco consequitur quod nuptias damnant [y], et procreationem nascentium perhorrescunt. In quo sicut pene in omnibus, cum manicheorum [z] profanitate concordant, ideo sicut ipsorum mores probant coniugalem copulam detestantes, quia est illic libertas turpitudinis, ubi non pudor et matrimonii servatur et sobolis.


VIII.
fehlt

Octavum ipsorum est, plasmationem humanorum corporum diaboli esse figmentum, et semina conceptionum per dęmones in mulierum uteris figurari, propter quod resurrectionem carnis non esse credendum, quia concretio corporis non sit congruens animę dignitati. Quae falsitas sine dubio opus diaboli est, et talia prodigia opinionum figmenta sunt dęmonum, quia non in feminarum ventribus formantur homines, sed in hereticorum cordibus tales fabricantur errores. Quod inmundissimum virus de manicheorum impietate specialiter fonte procedens, olim fides catholica deprehendit atque dampnavit.


VIIII.
fehlt

Nona autem adnotatio manifestat quod filios promissionis ex mulieribus [a] quidem natos [b], sed ex spiritu sancto dicant esse conceptos. Ne illa sobolis quę de carnis semine nascitur, ad illam conditionem pertinere videatur. Quod catholicę fidei repugnans atque contrarium est, quę omnem hominem ||fol. 139rb|| in corporis animęque substantia a conditore universitatis formari, atque animari inter materna viscera confitetur. Manente quidem illo peccati mortalitatisque contagio, quod in prolem a primo parente transcurrit, sed regenerationis subveniente sacramento, quo per spiritum sanctum promissionis filii renascuntur, non in utero carnis sed in virtute baptismatis. Unde et David qui utique promissionis erat filius, dicit ad dominum: Manus tuę fecerunt me, et plasmaverunt me. Et ad Hieremiam dominus ait: Priusquam te formarem in utero novi te, et in vulva matris tuę sanctificavi te.


X.
fehlt

Decimo autem titulo referuntur asserere animas quę humanis corporibus inseruntur fuisse in corpore, et in cęlesti habitatione peccasse, atque ob hoc sublimibus ad inferiora delapsas in suę qualitatis principes incidisse, et per aerias ac sideras [c] potestates, alias in diversis corporibus esse conclusas sorte diversa et conditione dissimili. Ut quicquid in hac vita varie et inęqualiter provenit ex praecedentibus causis videatur accidere. Quam impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt, sed omnes eos catholica fides a corpore suę unitatis abscidit, constanter praedicans atque veraciter, quod animę hominum priusquam suis inspirarentur corporibus non fuerunt, nec ab alio incorporantur, nisi ab opifice deo qui et ipsarum est creator et corporum. Et quia per primi hominis praevaricationem tota humani generis propago vitiata sit, et neminem posse a conditione veteris hominis liberari, nisi per sacramentum baptismatis Christi, in quo nulla est discretio renatorum, dicente apostolo: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Iudeus neque Grecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina, omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Quid ergo hic agunt cursus siderum, quid figmenta fatorum, quid mundanarum rerum mobilis status, et inquieta diversitas, ecce tot inpares, gratia dei fecit aequales. Qui inter quoslibet vitę huius labores si fideles permanent, miseri esse non possunt. Quot apostolicum illud in omni temptatione monet dicens: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos. Et ideo ecclesia quae corpus est Christi, nihil de mundi ||fol. 139va|| inęqualitatibus metuit, quia nihil de bonis temporalibus concupiscit. Nec timet inani strepitu fatorum gravari, quę patientia tribulationum novit augeri.


XI.
fehlt

Undecima ipsorum blasphemia est, qua fatalibus stellis et animis hominum ad corpora opinantur [d] obstringi, per quam amentiam necesse est ut homines paganorum erroribus implicati, et faventia sibi ut putant sidera colere, et adversantia studeant mitigare. Verum ista sectantibus, nullus in ecclesia catholica locus sit. Quoniam quisquis talibus persuasionibus sit deditus, a Christi corpore totus abscessit.


XII.
fehlt

Duodecimo, inter haec illud est quod sub aliis potestatibus partes animę, sub aliis corporis membra describunt. Qualitates interiorum praesulum, in patriarcharum nominibus statuunt. Quibus e diverso signa siderea quorum virtuti corpora subiciuntur obponunt, et in his omnibus inextricabili se errore praepediunt, audientes dicentem apostolum: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallatiam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in [e] illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis, et iterum: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suę, non tenens caput ex quo totum corpus compactum et coniunctione subministratum crescit in augmentum dei. Quid ergo opus est in cor admittere quod lex non docuit, quod propheta non cecinit, quod evangelii veritas non praedicavit, quod apostolica doctrina non tradidit? Sed hęc apta sunt eorum mentibus de quibus apostolus loquitur dicens: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Nihil itaque nobiscum communicabunt qui talia audent vel docere, vel quibuslibet modis nituntur adstruere, quod substantia carnis a spe [f] resurrectionis aliena sit, atque ita omne sacramentum incarnationis Christi resolvunt. Quia sicut indignum fuit integrum hominem suscipi, sic dignum erat integrum liberari.


XIII.
fehlt

Tertio decimo loco positum est, dicere eosdem quod omne corpus scripturarum canonicarum sub patriarcharum nominibus accipiendum sit, quia illę duodecim virtutes quae reformationem hominis interioris operantur, in horum ||fol. 139vb|| vocabulis dedicentur, sine qua scientia nullam animam posse assequi ut in eam substantiam de qua prodiit reformetur. Sed hanc impiam vanitatem despectui habet christiana sapientia, quę novit deitatis inviolabilem et inconvertibilem esse naturam. Animam autem sive in corpore viventem sive a corpore separatam, multis passionibus subiacere. Quae utique si divina esset essentia, nihil adversi posset incidere. Et ideo ineffabiliter, aliud est creator, et aliud creatura. Ille enim semper idem est, et nulla varietate mutatur hęc autem mutabilis est, etiam non mutata. Qui autem non mutetur, donatum poterit habere, non proprium.


XIIII.
fehlt

Sub quarto decimo vero capitulo de statu corporis sentire dicuntur, quod sub potestate siderum atque signorum, pro terrena qualitate teneantur. Et ideo multa in sanctis libris quae ad exteriorem hominem pertineant repperiri ut in ipsis scripturis inter divinam vel terrenam humanamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas. Et aliud sit quod sibi vindicent animę praesules, aliud quod corporis conditores. Quae fabulę ideo disseruntur, ut anima divinae affirmetur esse substantiae, et caro credatur malę esse naturę. Quoniam et ipsum mundum cum elementis suis non opus dei boni, sed conditionem mali profitetur auctoris, atque ut haec mendatiorum suorum sacrilegio bonis titulis colorarent, omnia per divina eloquia sensuum nefandorum inmissione violarunt.


XV.
fehlt

De qua re quinto decimo capitulo sermo conqueritur [g] et pręsumptione diabolica merito detestantur. Quia et nos istud veratium testium relatione comperimus, et multos corruptissimos eorum codices qui canonici titularentur invenimus. Quomodo enim decipere simplices possent nisi venenata pocula quodam melle praelinirent? Ne usquequaque sentirentur insuavia, quae essent futura mortifera? Curandum ergo est et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsatos [h] codices et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocrifę autem scripturę quae sub nominibus apostolorum, multarum habent seminarium falsitatum, non solum interdicendę sunt, sed etiam penitus [i] auferendę et ignibus concremandę. Quamvis sint in illis quaedam quae videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis. Sed per fabularum inlecebras, hoc latenter operantur, ut mirabilium narrationibus seductos laqueis cuicumque erroris involvant. ||fol. 140ra|| Unde si quis episcoporum vel apocrifa haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices in eclesia [k] permiserit legi, qui priscilliani adulterina sunt emendatione corrupti, hereticum se noverit iudicandum. Quoniam alios ab errore non revocat, qui seipsum errare demonstrat.


fehlt
fehlt

Post hoc prodidit iusta quęrimonia, quod dictinii tractatus quos secundum Priscilliani dogma conscripsit, a multis cum veneratione legerentur. Qui si aliquid memorię Dictini tribuendum putant, rationem eius magis debeant amare quam lapsum. Non ergo Dictinium sed Priscillianum legunt, et illud probant quod errans docuit, non correctus elegit. Sed nemo hoc inponere praesumat, nec inter catholicos censeatur [l], quisquis utitur scriptis non solum ab ecclesia catholica sed etiam a suo auctore damnatis, ne sit perversis liberum simulare quod fingunt, ne sub velamine nominis christiani, decretorum imperialium statuta declinent. Ideo enim ad ecclesiam catholicam cum tanta diversitate conveniunt, ut et quos possunt suos faciant, et legum severitatem dum sensus nostros mentiuntur effugiant. Faciunt hoc priscillianistę, faciunt hoc manichei, quorum cum istis tam foeda sunt corda, ut in solis nominibus discreti, sacrilegiis autem suis inveniantur uniti. Quia si Vetus Testamentum quod isti se suscipere simulant manichei refutant, ad unum tamen finem utrorumque tendit intentio. Cum quod illi abdicando impugnant, isti praecipitando corrumpunt. In exsecrabilibus [m] autem ministeriis quę quanto inmundiora sunt, tanto diligentius occuluntur [n], unum prorsus nefas, una est obscenitas, et similis turpitudo. Quam et si eloqui erubescimus, sollicitissimis tamen [o] inquisitionibus indagatam [p], et manicheorum qui conpraehensi fuerant confessione detectam, ad publicam fecimus pervenire notitiam. Ne ullo modo dubium posset videri, quod in iuditio nostro cui non solum frequentissima praesentia sacerdotum, sed etiam inlustrium virorum dignitas, et pars quędam senatus, ac plebis interfuit, ipsorum qui omne facinus perpetrarant ore reseratum, sicut ea quę ad dilectionem tuam, nunc direximus gesta demonstrant. Quod autem de manicheorum faedissimo scelere, hoc etiam de priscillianistarum incestissima consuetudine olim compertum multumque vulgatum est. Et qui per omnia sunt in impietate sensuum pares, non possunt in sacris suis esse dissimiles. Discussis itaque omnibus ||fol. 140rb|| quę libelli series comprehendit, et a quibus commanitorii [q] forma non discrepit [r]. Sufficienter ut opinor ostendimus quid de iis quę ad nos fraternitas tua retulit censeamus. Et quam non ferendum, si tam prophanis erroribus, etiam quorundam sacerdotum corda conveniunt, velut mitius dixerim non resistunt. Qua conscientia honorem sibi presulum [s] vindicant, qui pro animabus sibi creditis non laborant? Bestię inruunt, et ovium septa non claudunt? Ferę insidiantur et excubias non praetendunt? Morbi crebrescunt et remedia nulla prospiciunt? Cum ętiam illud addunt, ut his qui sollicitius agunt consentire detractent, et impietates olim toto orbe damnatas susceptionibus suis, anathematizare dissimulent? Quid de se intellegi volunt, nisi quod non de numero fratrum, sed de parte sint hostium? Iam vero quod in extrema familiaris epistolę tuę parte posuistis, miror cuius catholici intellegentia labore, tamquam incertum sit an descendente ad infernum Christo caro eius requieverit in sepulchro. Quae sicut vere et mortua et sepulta, ita vere est die tertio suscitata, hoc enim et ipse dominus denuntiaverat dicens ad Iudęos: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Ubi evangelista subiungit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Cuius rei veritatem etiam David predixerat loquens sub persona domini salvatoris et dicens: Insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, quibus utique verbis manifestum est quod Christi caro et in sepulchro quievit, et corruptionem non subiit quia celeriter vivificare reditu animę [t] resurrexit. Quod non credere satis impium est, et ad manichęi priscillianique doctrinam pertinere non dubium. Qui sacrilego sensu ita se Christum simulant confiteri, ut incarnationis, mortis, et resurrectionis auferant veritatem. Habeantur ergo inter vos epistolę, et ad concilium in eum locum qui omnibus oportunus sit vicinarum conveniant sacerdotes provintiarum, ut secundum haec quę ad tua consulta respondimus, plenissimo disquiratur examine, an sint [u] aliqui inter episcopos qui huius hereseos contagione polluantur. A communione sine dubio sunt separandi si nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluerint. Nulla enim ratione tolerandum est ut qui praedicandę fidei suscepit officium, is contra evangelium [v] Christi ||fol. 140va|| contra apostolicam doctrinam, contra universalis ecclesię simbolum audeat disputare. Quales illic erunt discipuli [w], ubi tales docebunt magistri? Quae illic religio [x] populi, quae salus plebis, ubi contra humanam societatem pudoris, sanctitas tollitur, coniugiorum faedus aufertur, propagatio generationis inhibetur, carnis natura damnatur? Veri dei cultus interdicitur, trinitas deitatis negatur, personarum proprietas confunditur, animabus humanis divina essentia datur, et eadem ad diaboli arbitrium carne concludatur? Dei filius per id quod de virgine ortus, non per id quod ex patre natus est unigenitus predicatur? Idem nec vera dei proles, nec verus virginis partus asseritur? Ut per falsam passionem mortemque veram, mendax etiam resurrectio resumptę de sepulchro carnis habeatur. Frustra utuntur catholico nomine, qui istis [y] impietatibus non resistunt. Possunt hęc credere, qui possunt patienter audire. Dedimus itaque litteras, ad fratres et coepiscopos nostros Terraconenses [z] Cartagienses [a] Lusitanos atque Gallicos eisque concilium sinodi generalis indiximus, quę ad tuę dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrę ordinationis auctoritas ad praedictarum provintiarum episcopos deferatur. Si autem aliquid quod absit obstiterint quo minus possint celebrari generale concilium. [b] Gallitię saltem in unum conveniant sacerdotes, quibus congregandis fratres nostri Idatius et Coeponius imminebunt, coniuncta cum eis instantia tua, quo citius vel provinciali conventu, remedium tantis vulneribus adferatur. Data XII kl AG, Callipio, et Arclapore [c] consulibus.


Stand: 2008-03-02