Eiusdem Leonis ad Leonem augustum

||fol. 133ra||
LXIII. EIUSDEM LEONIS AD LEONEM AUGUSTUM.

I.
De blasphemiis Nestorii et Euticetis eorum quae digno anathemate.

II.
Quod in una domini Iesu Christi persona gemina sit deitatis et unitatis asserenda natura.

III.
De capitulis fidei, ex sanctorum patrum libris collectis.
EXPŁ CAP.

fehlt
LEO EPISCOPUS, LEONI AUGUSTO.

Promississe me memini venerabilis imperator in causa fidei, de qua clementiam novi pie esse sollicitam, pleniorem humilitatis meae dirigendum esse sermonem, quem nunc auxiliante domino fidei occasione persolvo, ut sancto pietatis vestrae studio utilis quantum arbitror deesse non possit instructio. Quamvis enim sciam [a] clementiam vestram humanis institutionibus non egere, et sincerissimam de habundantia spiritus sancti hausisse doctrinam, officii mei tamen est patefacere quod intellegis et prędicare quod credis. Ut ignis ille quem dominus veniens misit in terram, motu crebrae meditationis agitatus sic concalescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat. Magna enim caligine se Eutichiana heresis orientis partibus inferre molita est, et ab illa luce quae sicut evangelium loquitur lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt, imperitorum oculos temptavit avertere, cumque ipsa in suam reciderit cecitatem, nunc in discipulis recrudescit, quod in auctore defecit. Non longo namque temporis intervallo catholica fides quae est singularis et vera cui nihil addi nihilque minui potest ob hoc est hostibus appetita, quorum prior Nestorius Eutices secundus emersit, qui ecclesiae dei duas hereses sibimet contrarias inferre voluerunt, ut uterque a predicatoribus veritatis merito dampnaretur. Quia insanum nimis et sacrilegum fuit, quod varia falsitate ambo senserunt. Anathematizatur ergo Nestorius, qui beatam virginem Mariam, non dei sed tantummodo hominis [b] credidit genitricem, ut aliam personam carnis, ||fol. 133rb|| aliam faceret deitatis. Ne unum Christum in verbo dei et carne sentiret, sed separatim atque seiunctim alterum filium dei, alterum hominis predicaret. Cum autem illa incommutabilis vera essentia quae ei cum patre et spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est infra virginea viscera verbum caro sit factum, ut per id quod ineffabile est sacramentum, uno conceptu, uno partu, secundum veritatem utriusque naturae eadem virgo et ancilla domini esset et mater. Quod etiam Elisabeth, sicut Lucas evangelista declarat, intellexit et dixit: Unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me? Eutices quoque eodem percellitur anathemate, qui per impios veterum hereticorum volutatus errores, tertium Apollinaris dogma perlegit, ut negata humanae carnis atque animę veritate, tantum dominum nostrum Iesum Christum unius assereret esse naturae, tamquam verbi deitas ipsa se in carnem animamque verterit, tamquam concipi ac nasci nutriri et crescere, crucifigi, ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in caelum, sedere ad dexteram patris, venire ad iudicandos vivos et mortuos divinae tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritate. Quoniam natura unita naturae patris, natura est spiritus sancti. Simulque impassibilitas, simulque est incommutabilis, sempiternae trinitatis indivisa unitas, et consubstantialis aequalitas. Unde si Apollinaris perversitate [c] Euticianus quisque desciscit, ne convincatur deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen verbi incarnati, id est verbi et carnis unam ausus fuerit pronuntiare naturam, manifeste in Valentini et Manichei transit insaniam. Qui mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum simulatorie credit omnia egisse, nec verum in ipso corpus, sed fantasmati ei corporis speciem oculis apparuisse cernentium. Quae impietatis mendatia quoniam olim fides catholica detestatur et aliorum assertionum sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum patrum dudum sunt ||fol. 133va|| dampnata sententiis, non dubium est eam nos fidem predicare atque defendere, quam sancta synodus Nicena confirmavit dicens:


Credimus in unum deum patrem omnipotentem visibilium et invisibilium factorem. Et in unum dominum nostrum Iesum Christum filium dei natum de patre, hoc est de substantia patris. Deum de deo, lumen de lumine, deum verum de deo vero. Natum, non factum. Unius substantiae cum patre quod Greci dicunt omousion. Per quem omnia facta sunt sive quae in caelo sive quae in terra. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit de caelo, incarnatus et homo factus, passus est et resurrexit tertia die. Ascendit in caelum, venturus iudicare vivos et mortuos. Et in spiritum sanctum. In qua professione hoc evidentissime continetur. Quod etiam nos de domini incarnatione confitemur et credimus. Qui ad salutem humani generis reformandam veram carnem nostrae fragilitatis non de caelo secum [d] detulit, sed de utero virginis matris adsumpsit.


fehlt
fehlt

Quicumque ergo illi sunt ita obcęcati et a lumine veritatis alieni ut verbi dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi christianum nomen usurpent, et cum evangelio veritatis aequa ratione concordent si per virginis partum aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod verbum caro factum est et habitavit in nobis, ita negari non potest, beato apostolo Paulo predicante quod deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quae autem reconciliatio esse posset, qua [e] humano generi repropiciaretur deus, si hominis causam mediator dei hominumque non susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma dei aequalis est patri, in forma servi particeps esset et nostri? Ut mortis vinculum unius prevaricatione contractum, unius morte qui solus morti nihil debuit solveretur? Effusio enim iusti sanguinis Christi, tam fuit dives ad precium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. Quoniam sicut apostolus ait: Ubi abundavit peccatum, ||fol. 133vb|| superabundavit et gratia. Et cum sub peccati praeiudicio nati, potestatem acceperint ad iustitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in huius sacramenti praesidio spem relinquunt qui in salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati, dicant quo sanguine sunt redempti, quis est ut apostolus ait, qui tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam domino in odorem suavitatis. Aut quod umquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? In conspectu domini, praeciosa iustorum mors fuit. Nullius tamen insontis occisio, redemptio fuit mundi. Acceperunt iusti, non dederunt coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt pacientiae, non dona iustitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit. Cum filius hominis unus solus dominus noster Iesus Christus, qui vere erat agnus inmaculatus extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Fides etenim iustificans impios et creans iustos, ad humanitatis retracta participium, in illo adquirit salutem, in quo solus homo se invenit innocentem. Liberum habens per gratiam dei de eius potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae, humilitate congressus, his victoriam suam tribuit in quorum corpore triumphavit. Licet ergo in uno domino Iesu Christo vero dei atque hominis filio verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intellegendae tamen sunt ipsorum operum qualitates. Et sic vere fidei contemplatione cernendum est ad [f] quę provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis. Quid sit quod caro sine verbo non agit? Et quid sit quod verbum sine carne non efficit? Sine verbi enim potentia, nec conciperet virgo nec pareret. Et sine veritate carnis, abvoluta pannis infantia non iaceret. Sine verbi potentia non adorarent magi puerum, stella indice declaratum. Sine veritate carnis, non iuberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodis persecutione subduci. Sine verbi potentia non fieret, vox patris ||fol. 134ra|| missa de caelo: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Et sine veritate carnis, non protestaretur Iohannes: Ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi. Sine verbi potentia, non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus ieiuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine verbi potentia, non se dominus patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret patrem se esse maiorem. Cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, qui secundum confessionem beati apostoli Petri unum Christum dei vivi filium et hominem credit, et verbum. Quamvis itaque in illo ex quo in utero virginis verbum caro factum est, nihil umquam in utramque formam aliquid divisionis extiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones. Ea ipsa namque ut ita dicam quę inseparabiliter facta sunt nulla commixtione confudimus, sed quid cuiusque formę sit ex operum qualitate sentimus. Dicant ergo isti hypocrite qui cecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno dominus maiestatis Christus adfixus sit, quid iacuerit in sepulchro et revoluto monumenti lapide quae tertia die caro surrexit. Et quia post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et hesitionem [g] cunctantium confutabat cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa [h] non habet sicut me videtis habere, et apostolo Thomae: Infer manum tuam in latus meum et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus sed fidelis. Qua utique manifestatione corporis sui, iam hereticorum mendatia destruebat, ut universa ecclesia Christi innovando doctrinis, hoc non sibi dubitaret credendum quod apostoli susceperant praedicandum. Ac si in tanta luce veritatis tenebras suas heretica obturatio non relinquit, ostendant [i] unde sibi spem vitae polliceantur aeternę, ad quam nisi per mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus: Non est aliud nomen datum hominibus sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri, nec est redemptio captivitatis humanae nisi in sanguine eius qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. Et qui sicut praedicat apostolus Paulus, cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, semetipsum ex||fol. 134rb||inanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus oboediens patri usque ad mortem mortem autem crucis. Propter quod et deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium terrestrium et infernorum. Et omnis linqua [k] confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. Cum ergo unus sit dominus Iesus Christus sed vere deitatis veręque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltatione tamen quia illum sicut doctor gentium dicit, exaltavit deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen excellit, ad eam intellegimus pertinere formamque ditanda [l] tantae glorificationis augmento. In forma quippe dei aequalis erat filius patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in maiestate diversitas. Nec per incarnationis mysterium aliquid discesserat verbo, quod ei patris munere redderetur. Forma autem servi per quam impassibilis deitas sacramentum magne pietas implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis eiecta est, in tanta [m] unitate ab ipso conceptu virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine deo ageretur humana. Propter quod sicut dominus maiestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est deo dicitur exaltatus, quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est, et totus hominis filius propter carnem et totus dei filius propter unam cum patre deitatem. Quicquid enim in tempore accepit Christus secundum hominem accepit, cuique non habuit conferrentur. Nam secundum potentiam deitatis indifferenter omnia quae habet pater, etiam filius habet. Et quae in forma servi a patre accepit, eadem in forma dei etiam ipse donavit. Secundum formam enim dei, ipse et pater unum sunt. Secundum formam autem servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit eum. Secundum formam dei, sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso. Secundum formam servi, tristis est anima eius usque ad mortem. Et idem ipse est, sicut apostolus praedicat, et dives et pauper. Dives, quia evangelista dicente: In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. Hoc erat in principio apud deum. Omnia ||fol. 134va|| per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Pauper vero, quia propter nos verbum factum est, et habitavit in nobis. Quae autem est eius exinanitio, quae vero paupertas, nisi formae servilis acceptio? Per quam verbi maiestate velata dispensatio humanae redemptionis impleta est. Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis, nostraeque naturae quem peccati praeiudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo cirografum loetale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine temporis perfectum. Ut multis modis significata promissio in diu expectatum veniret effectum. Nec posset esse ambiguum, quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari hereticorum manifestat impietas, cum sub specie deitatis honorandae, humanae carnis in Christo denegant veritatem, et religiose existimant credi si dicatur in salvatore nostro verum non esse quod salvat. Cum ita secundum promissionem omnia saecula percurrentem, mundus sit deo reconciliatus in Christo, ut nisi verbum dignaretur caro fieri nulla posset caro salvari. Omne enim sacramentum fidei christianae magno ut heretici volunt decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendatio putatur latuisse fantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet christianus de nostri in Christo corporis veritate. Quia omnes apostoli apostolorumque discipuli et preclari ecclesiarum quique doctores qui ad martyrii coronam vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in huius fide lumine splenduerunt. Consonis ubique sententiis intonantes, quod in domino Iesu Christo, deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione heretica impietas existimat adiuvari que veritatem negat corporis Christi? Cum hanc non lex testificari, non prophetia precinere, non evangelia docere, non ipse destiterit Christo ostendere. Quaerat per omnem seriem scripturarum, quo tenebras figiant non quo verum lumen ||fol. 134vb|| obscurent, et per omnia saecula ita veritatem inveniunt coruscantem, ut magnum hoc mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum. De quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa posuisse, quibus diligentia fidei in splendidissima latitudine dirigatur. Et sincera intellegentiae luce prospiciat, quod in filio dei qui se insensabiliter filium hominis et hominem profitetur non sit christianis erubendum [n], sed constantissime gloriandum. Ut autem pietas tua cum venerabilium patrum predicationibus nos concordari cognoscat, aliquantas eorum sententias huic credidi subiciendas esse sermoni. Quibus si dignaveris recensitis, non aliud nos praedicare repperies, quam quod sancti patres nostri toto orbe docuerunt. Nec quemquam ab illis, nisi solos impios hereticos discrepare. His igitur gloriosissime et venerabilis imperator, quanta potui brevitate perstrictis, cum inspirata tibi divinitus fide etiam nostram preduationem [o] unitam esse cognosce, nec aliquo nos ab evangelica apostolicaque doctrina, vel a catholicae professionis symbolo discrepare. Quoniam sicut beatus ait apostolus, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, predicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est gloria. Quid dicitur tuae utilius saluti, quid tuae congruentius potestati, quam ut paci ecclesiarum domini [p] aequa constitutione prospicias, et in omnibus tibi subditis dei dona defendas. Neque ulla ratione paciaris per invidiam diaboli, ministros psius [q] in cuiusquam sevire pernitiem. Ut qui in hoc saeculo temporaliter homines regis, in aeternum merearis regnare cum Christo.


III.
SECUNTUR DEHINC TESTIMONIA EXCERPTA, PRO RE SUPRASCRIPTA DE LIBRIS CATHOLICORUM PATRUM, A LEONE PAPA COLLECTA, LEONIQUE IMPERATORI DIRECTA.

SANCTI HILARII PICTAVIENSIS EPISCOPI ET CONFESsoris, de fide in libro secundo inter cetera: ||fol. 135ra|| UNUM IGITUR HOC IMMOBILE FUNdamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa: Tu es inquit Christus filius dei vivi, tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatum questiones et infidelitatis calumniae movebuntur. Iam in ceteris dispensatio voluntatis paternae sit. Ergo partus et corpus post que crux mors inferi, salus nostra est. Humani enim generis causa, dei filius pater ex virgine est et spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante et sua, dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consuevit, et exordia carnis instituit. Ut homo factus ex virgine naturam in se carnis acciperet, per que huius admixtionis societatem, sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret. Et quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod eius est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem partum vagitum et cunas omnes naturae nostrae contumelias transcurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependentur? Inenarrabilis a deo originis unus unigenitus deus, in corporis humani formam sanctae virginis utero insertus accrescit. Qui omnia continet, intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. Ad cuius vocem archangeli atque angeli tremunt, caelum et terra et omnia huius mundi resolvuntur elementa, vagitu infantis auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque [r] moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna deo recolit, tanto se maioris beneficii obnoxium confitetur, quanto minus haec dei convenerint maiestati. Non ille eguit homo effici per quem homo factus est, sed nos eguimus ut deus caro fieret et habitaret in nobis, id est assumptione carnis unus interna universe carnis incoleret. Humilitas eius nostra nobilitas est, contumelia eius honor noster est. Quod ille deus in carne consistens, hoc nos vicissim in deum, ex carne renovati.


ITEM EIUSDEM IN LIBRO NONO INTER CETERA.

||fol. 135rb||

NESCIT PLANE VITAM SUAM, NESCIT QUI Christum Iesum ut verum deum, ita et verum hominem ignorat. Et eiusdem periculi res est Christum Iesum vel spiritum deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Haec verbum caro factum loquebatur, et homo Iesus Christus dominus maiestatis docebat. Mediator ipse in se ad salutem ecclesiae constitutus, et ipso illo inter deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis naturae utriusque res eadem est. Ita tamen ut neutro careret in utroque ne forte deus esse homo nascendo desineret, et homo rursus deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, deum et hominem praedicare, verbum et carnem confiteri. Neque deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod verbum sit.


ITEM EIUSDEM IN EODEM LIBRO, INTER CETERA.

NATUS IGITUR UNIGENITUS DEUS EX virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso profecturus in deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se dei filium credi doceret, ut hominis filium praedicaret, et admoneret. Loquens et gerens [s] deus universa quae hominis sunt. Ita tamen ut in ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et hominis loquutus et dei sit.


ITEM ALIO LOCO IN EODEM LIBELLO INTER CETERA.

Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes hereticis occasio est, ut quem ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur. Et quia unus atque idem est loquens, omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum locutum esse contendant, nec sane negamus totum illum qui eius manet naturae suae esse sermonem. Sed si Iesus Christus et homo et deus, et neque cum homo sit tum primum deus, neque tum cum et homo tum non etiam et deus, neque post hominem, in deo non totus homo totus deus, unum atque idem necesse est dictorum eius sacramentum esse quod generis. ||fol. 135va|| Et [t] cum in eo secundum tempus discernis hominem a deo, dei tunc atque hominis discerne sermonem. Et cum deum atque hominem, in tempore confiteberis, dei atque hominis in tempore dicta diiudica. Cum vero ex [u] homine et deo, rursum totius hominis totius iam dei tempus intellegis, si quid illud ad demonstrationem temporis dictum est, temporique coaptato quae dicta sunt. Ut cum aliud sit ante hominem deus, aliud sit homo et deus, aliud sit post hominem et deum, totus homo et totus deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum, ac naturarum alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro alium iam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Iesus Christus agens et corporis nostri homo natus secundum consuetudinem naturae nostrae loquutus est, non tamen omittens, naturae suae esse quod deus est. Nam etsi in partu et passione et morte naturae nostrae rem peregerit, res tamen ipsa omnes virtutes naturae suae gessit, et reliqua.


ITEM ALIO LOCO IN EODEM LIBRO INTER CETERA.

VIDES NE ITA DEUM ET HOMINEM PREDIcari, ut mors homini, deo vero carnis exercitatio deputetur? Non tamen ut alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurrexit. Spoliata enim carne Christus est mortuus, et rursum Christum a mortuis excitans idem Christus est, carnem se expolians. Naturam dei in virtute resurrectionis intellege, dispensationem hominis morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Iesum eum memento esse qui utrumque est. Haec igitur demonstranda a me pacis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in domino Iesu Christo meminissemus. Quia qui manens in forma dei formam servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit.


ITEM SANCTI ATANASII ALEXANDRINAE ECCLESIAE EPISCOPI ET CONFESSORIS, AD EPICTECTUM CORINTIORUM, EPISCOPUM.

QUOMODO AUTEM VEL DUBITARE AUsi sunt qui dicuntur christiani, si dominus qui ex Maria virgine processit, deus quidem substantia et natura dei est. Quod secundum carnem ex semi||fol. 135vb||ne David, est ex carne sanctae Mariae.


ITEM SANCTI AMBROSII EPISCOPI ET CONFESSORIS MEDIOLANENSIS ECCLESIAE, QUOS MISIT AD IMPERATOREM GRATIANUM IN LIBRO SECUNDO FIDELETER [v].

UNDE ILLUD QUOD LECTUM EST deum maiestatis crucifixum esse non quasi in maiestate sua crucifixum putemus, sed quia idem deus idem homo, per divinitatem deus, per susceptionem carnis homo Iesus Christus, dominus maiestatis dicitur crucifixus. Quia consors utriusque [w] naturae id est humanae atque divinae. In natura hominis subiit passionem ut indiscrete et dominus maiestatis dicatur esse qui passus est, et filius hominis sicut scriptum est qui descendit de cęlo.


ITEM ALIO LOCO DE EODEM LIBRO INTER CETERA.

SILEANT IGITUR INANIS DISSETIONIS questiones. Quia regnum dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis, unus in utroque loquitur dei filius, quia in eodem utraque natura est. Et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eum nunc gloriam dei, nunc hominis passiones. Quasi deus loquitur quae sunt divina quia verbum est, quasi homo dicit quae sunt humana quia in mea substantia loquebatur.


ITEM EIUSDEM IN LIBRO DE INCARNATIONE DOMINI CONTRA APOLLINARISTAS.

SED DUM HOS REDARGUIMUS, EMERgunt, alii qui carnem domini dicant et divinitatem unius naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt [x]? Iam tolerabiliores sunt arriani quorum per istos perfidiae robur adulescit, ut maiori contentione asserant patrem et filium et spiritum sanctum unius non esse substantiae, quia isti divinitatem domini et carnem substantiae unius dicere temptaverunt.


ITEM INFRA.

ET HI MIHI FREQUENTER NICENi concilii tractatum se tenere commemorant, sed in illo tractatu patres nostri non carnem sed verbum unius substantiae cum patre esse dixerunt. Et verbum quidem ex paterna processisse substan||fol. 136ra||tia, carnem autem ex virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Niceni concilii nomen obtenditur, et nova inducuntur, quae numquam nostri sensere maiores? Et reliqua.


ITEM EIUSDEM AD SABINUM EPISCOPUM INTER CETERA.

UNDE PULCHRAE APOSTOLUS EIUSDEM verbi repetitione usus est dicens de domino Iesu Christo. Cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinanivit et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae. Sicut deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma. Unde et David dicit: Speciosus forma pre filiis hominum. Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixerat formam servi accepit, non servus loquutus est, iterum ergo interrogo: Quidem in forma dei? Respondet in natura dei. Sunt enim ait apostolus, quia [y] non sunt natura dii. Quaero quid sit formam servi accipiens? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis ut dixi humanae, ut esset in hominis similitudine. Et pulchrae, non carnis sed hominum dixit similitudinem, quia in carne eadem est, sed quia sine peccato erat solus. Omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait: Et homo est, et quis cognoscet eum? Homo secundum carnem, et ultra hominem divina operationem [z]. Denique cum leprosum tangeret homo videbatur, sed ultra hominem cum mundaret. Et cum Lazarum mortuum fleret, mortuum quasi homo flebat, et supra hominem erat cum mortuum hunc iuberet pedibus exire. Homo videbatur cum penderet in cruce, sed supra hominem cum reseratis tumulis mortuos suscitaret.


SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI IPPONE REGIENSIS ECCLESIAE AD DARDANUM INTER CETERA.

NOLI ITAQUE DUBITARE IBI NUNC ESSE HOminem Christum, unde et venturus est. Memoriter recole, et fideliter tene christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit in cęlum, sedet ad dexteram patris, nec aliunde quam inde ||fol. 136rb|| venturus est ad vivos et mortuos iudicandos, illa angelica voce attestante: Quemadmodum est ire visus in caelum idem in eadem forma carnis atque substantia, cui profecto inmortalitatem dei natura non abstulit.


ITEM EIUSDEM IN EPISTOLA AD VOLUSIANUM INTER CETERA.

NUNC VERO ITA INTER DEUM ET homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.


ITEM EIUSDEM IN EXPOSITIONE EVANGELII SECUNDUM IOHANNEM INTER CETERA.

QUID IGITUR HERETICAE CUM Christus sit deus et homo, loquitur homo, et calumniaris deo. Ille in se naturam commendat humanam tu in illo audes deformare divinam?


ET ITERUM INFRA.

AGNOSCAMUS GEMINAM SUBstantiam Christi divinam scilicet qua aequalis est patri, humanam patre [a] qua minor est. Utrumque autem simul, non duo sed unus Christus, ne sit quaternitas non trinitas deus. Sicut enim unus est homo in anima rationali et caro, sic unus est Christus deus et homo, ac per hoc Christus deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Iesus et in forma dei. Quis est sub Pontii [b] Pilato crucifixus? Christus Iesus et in forma servi.


ITEM CUIUS SUPRA.

QUIS NON EST DERELICTUS IN inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulchro? Christus Iesus, sed in carne sola. Dicitur ergo in his singulis Christus. Verum haec omnia, non duo vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem. Quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in caelo. Atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram patris.


ITEM UNDE SUPRA.

||fol. 136va||

SANCTI IOHANNIS CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI et confessoris, in homelia de cruce et latrone. Sed cur cum cruce veniet? Scilicet ut hi qui eum crucifixerunt, suae sentiant dementiae cecitatem. Et ideo dementiae eorum signum portat. Ideo propheta ait: Tunc lamentabuntur tribus terrae, videntes accusatorem et agnoscentes peccatum. Et quid mirum est si crucem portans adveniet, quando et vulnera corporis ipsa demonstrat? Tunc enim inquit videbunt quem confixerunt. Et sicut post resurrectionem mortuorum voluit diffidentiam confortare, et illis clavorum loca monstravit, et in latere vulnera declaravit. Dixitque: Mitte manum tuam et vide, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere, sic et tunc ostendet vulnera crucemque demonstrat, ut ostendat illum esse qui fuerat crucifixus.


ITEM EIUSDEM IN OMELIO [c] DE ASCENSIONE DOMINI.

NAM SICUT DUOBUS IURGIO SAEpartis [d], unus in medio positus altercantium litem discordiamque dissolvit, ita et Christus fecit. Deus nobis iuste irascebatur, et nos continebamus iratum. Clementem dominum declinabamus, et se medium Christus ingessit, et sociavit utrumque, et nobis quod imminebat supplicium ipse sustinuit.


ITEM EIUSDEM IN EADEM OMELIA INTER CETERA.

CHRISTUS IGITUR NOSTRAE NATURAE primitias obtulit patri, et oblatum donum miratus est pater, quod tanta dignitas offerebat, quae nulla macula foedebatur [e]. Nam et suis manibus suscepit oblatum, et suae sedis fecit esse participem. Et quod plus est, ad partem suae dexterae collocavit. Cognoscamus quis ille est qui audivit: Sede ad dexteram meam. Quae natura est cui dixit: Esto meae particeps sedis. Quae illa natura quae audivit: Terra es et in terram ibis.


ITEM EIUSDEM OMELIAE INTER CETERA.

QUO SERMONE UTAR, QUO VERbo dicam repperire non possum. Natura fragilis, natura contempta, et omnibus monstata [f] deterior, omnia vicit, omnia superavit, omnibus hodierna die meruit excelsior repperiri, hodie ||fol. 136vb|| angeli diu quod desiderarunt acceperunt, hodie archangeli quod multo tempore cupiebant, inspicere valuerunt. Naturam nostram in sede dominica immortali fulgente gloria previderunt.


SANCTI THEOPHILI EPISCOPI ALEXANDRINAE, DE EPISTOLA PASCHALI, QUAM PER EGYPTUM DESTINAVIT.

CUI REI TESTIS EST ILLE QUI LOQUITUR: Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt. Et propheta Christi auxilium depraecantes: Domine inclina caelos tuos et descende. Non ut mutaret locum in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis assumeret, apostolo eadem continente [g]: Cum esset dives pauper factus est, ut nos illius paupertate ditaremur. Venitque in terra, sed de virginali utero quem sanctificavit egressus homo, interpretatione nominis sui [h] Emmanuhel id est nobiscum deus, dispensationem confirmans, mirum immodum coepit esse quod nos sumus, et non desiit esse quod erat. Sic assumpsit naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. Quanquam enim Iohannes scribat: Verbum caro factum est, id est aliis verbis deus homo factus est. Verbum tamen non est versum in carnem, quia numquam deus esse cessavit. Ad quem et spiritus sanctus loquitur: Tu autem idem ipse es. Et pater de caelo contestatur [i] et dicit: Tu es filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit. Ut et homo factus nostra confessione permanere dicatur quod fuit priusquam homo fieret. Paulo nobiscum eadem praedicantem [k]: Iesus Christus heri et hodie idem ipse et in aeternum. In eo enim quod ait ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec divinitatis suae imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus, plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat.


ITEM EIUSDEM.

UNUS FILIUS PATRIS NOSTRIQUE mediator, nec aequalitatem eius amisit, nec a nostro consortio separatus est. Invisibilis homo forma servi absconditus est, et dominus gloriae confessione credentium comprobatus. Neque enim privavit eum pater naturae suae numine postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Iordane fluvio baptizatum altero appellavit ||fol. 137ra|| vocabulo, sed filium unigenitum: Tu es filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit. Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata naturam, nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem.

Cum ergo processisset ex virgine deus, in ea quam assumpserat humana natura unum ex duobus sibi invicem contrariis existens carne ac spiritu, aliud in deum assumitur, aliud deitatis gratiam praestat.


ITEM INFRA.

MISSUS EST QUIDEM, SED UT homo. [l] Duplex enim erat in eo natura, inde denique et laboravit ex itinere, inde et esurivit et sitivit, et contritus est, et flevit humani corporis lege.


SANCTI SABINI EPISCOPI.

CUM ERGO QUAEDAM IN CHRISTO ITA videmus humana ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur. Quaedam ita divinaque nulli alii nisi illi ineffabi [m] naturae conveniant deitatis, heret humani intellectus angustia et tantae admirationis stupore perculsa, quo declinet quid teneat quo se vertat ignorat. Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis, cernit. Propter quod cum nimio metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturae veritatis demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quem gesta sunt falsis inlusa imaginibus estimentur.


SANCTI CIRILLI EPISCOPI ALEXANDRINI.

HOMO NOMINATUS EST CUM SIT NATUra dei natura [n] patris verbum. Quoniam similiter ut nos sanguini communicavit et carni. Sicut enim in terris apparuit non amittens id quod erat. Sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam.


ITEM EIUSDEM IN LIBRO QUI DICITUR SCOLIA.

Unus igitur est et ante incarnationem deus verus, et qui in humanitate mansit id quod erat et est et erat [o]. Non discernendum igitur unum dominum Iesum Christum in hominem seorsum, et seorsum in deum, sed unum eundemque Iesum Christum esse dicimus, ||fol. 137rb|| non ignorantes differentias naturam, sed eas inconfusas inter se esse servantes.


ITEM CUIUS SUPRA.

INTELLEGITUR CERTE TAMQUAM aliud in alio habitare idem divina natura in humanitate, non perpessa commixtionem aut commutationem ut esset quod non erat. Quicquid enim in alio habitare dicitur, non ipsum fit tale quale est id quod habitat. Sed aliud in alio magis intellegitur. At vero in verbi natura et humanitatis, solam nobis differentiam designat diversitas naturarum. Unus [p] enim ex utroque intellegitur Christus. Ergo in confessione ut ante dixeram inhabitasse verbum ait in nobis. Scit enim unum esse filium unigenitum carnem factum et hominem.


ITEM CUIUS SUPRA AD NESTORIUM.

AGIT [q] IGITUR MAGNA ET SANCTA SYNOdus, ipsum qui est ex deo patre naturaliter natus filium unigenitum. Deum verum, de deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit pater, hunc descendisse incarnatum esse et hominem factum, passum esse resurrexisse tertia die, et ascendisse rursum in caelum. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum dei verbum. Non enim dicimus, quod dei natura conversa vel immutata facta sit caro, nec quod in totum hominem, quem ex anima et corpore transformata sit. Sed illud magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit verbum substantialiter, ineffabiliter, inreprehensibiliter ut factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis. Non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversę quidem naturae in unum convenerint. Unus tamen, ex ambobus Christus et filius. Non evacuata aut sublata diversitate naturarum per coniunctiones, sed quia simul nobis effecerunt, unum dominum et Christum et filium, id est divinitas et humanitas, per archanam illam ineffabilemque ||fol. 137va|| copulationem, ad unitatem. Itaque his qui ante saecula omnia natus ex patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus. Non quia divina ipsius natura de sacra virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsum opus habuit secundo nasci, post illam nativitatem quam habebat ex patre. Est enim ineptum multum hoc dicere quod his qui ante omnia saecula est consempiternus patri secundę generationis egerit ut esse inciperet. Ut quia propter nos et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et processit ex muliere idcirco dicatur natus esse carnaliter. Neque enim primitus est homo communis de sancta virginis [r], et tunc demum habitavit in eo verbum. Sed in ipsa vulva uteroque virginali secum carnem coniunxit, et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia deus verbum in sua natura passus sit, aut clavorum transfixiones, aut alia sustinuerit vulneras deus namque incorporalis extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore quod paciebatur, deus qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intellegimus. Immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans dei verbum. Et quia corpus ipsius proprium gratia dei, iuxta Pauli vocem pro omnibus mortem gustavit, idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis. Non quod in se mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet. Insania est enim hoc vel sentire vel dicere, sed quod ut supra diximus caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carne ipsius, rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, absit, sed quia eius surrexit corpus. Ita Christum et deum unum confitemur, non tamquam hominem cum verbo [s] coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur, sed unum iam et eundem adorantes. Quia non alienum est a verbo corpus suum cum quo ipse [t] etiam adsidet patri. ||fol. 137vb|| Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis adsidentibus, sed uno cum carne per unitatem. Quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi impassibilem, aut quasi parum decoram voluerimus accipere in id incidemus ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim discernere et dicere hominem separatim [u], fuisse sola appellatione honoratum. Et rursum verbum quod est ex deo, et nomine et veritate filium dei, sed discernere in duos filios non debemus unum dominum Iesum Christum. Neque enim id adiuvat, rectam fidei, licet nonnulli nescio quam perhibeant personarum distinctionem. Non dixit enim scriptura verbum dei personam sibi hominis assumpsisse, sed carnem factum esse. Id autem ut ostenderet dei verbum similiter ad nos participium habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisset, et hominem ex muliere [v] processisse, non abiecta nec deposita deitate, aut generatione illa quam habebat ex patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis dominum quod erat. Hoc ubique recte fidei ratio protestatur, in tali sensu sanctos patres fuisse comperimus. Ideo illi non dubitaverunt sanctam virginem dicere theotocon, non quod verbi natura deitasque [w] de sancta virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum, anima rationali, cui substantialiter adunatum dei verbum carnaliter natum esse dicitur.

EXPLICIT. [x]

Stand: 2008-03-02