Item Leonis ad Martinum augustum

LXII. ITEM LEONIS AD MARTINUM AUGUSTUM, UBI SCRIBIT DE EXILIO EUTICETIS UT AD SECRETIORA LOCA EUM TRANSFERRET, QUIA UBI POSITUS ERAT ADHUC PRAVA DOCERAT.

LEO EPISCOPUS, MARTIANO AUGUSTO. Quod saepissime multa iam experimenta docuerunt sanctum pietatis vestrae studium circa religionem christianam gloriosis perseverat et crescit augmentis. Et haec fides vestrae clementiae, non solum me, sed omnes domini sacerdotes consolatur et roborat, dum in christianissimo principe sacerdotale experimur affectum. Quem si orientalium partium sacerdotes studeant imitari, nullum scandalum, neque pax, neque christiana patietur. Unde cum Constantinopolitanus antistis ad omnem pietatis provectum praesentis clementiae vestrae doceatur exemplo, si fideliter vestris adquiescat hortatibus, in me sincerae gratiae habebit animum, tantum ut quod verbis spondet perficiat. Si vero quae deo et pietati vestrae displicent pertinaci intentione delegerit, salva mansuetudinis vestrae reverentia utar cum omnibus et pro omnibus vobis quoque adnitentibus adversum superbientem liberiore conscientia. Quia quod saepe dicendum est male pullulantia, fraterna caritate oportet resecari gloriosissime imperator. Quia vero [a] suggestiones meas pro tranquillitate catholicae fidei libenter accipitis, significatum mihi fratris ex quem coepistis piissime Iuliani sermone cognoscite, Euticem impium pro suis quidem meritis exulare, sed in ip||fol. 132vb||so suae dampnationis loca multa adversum integritatem catholicam blasphemiarum desperatius venena profundere. Et quod in illo totus mundus exhorruit atque dampnavit, impudentia maiore ut innocentes decipere possit evomere. Plenum itaque rationis estimo esse, ut vestra clementia ad tutiora eum iubeat, et secretiora transferri. Monasterio vero eius Constantinopoli constitutio in quo habitatores ipsius monachi evangelica apostolicaque doctrina crebrius sunt et plenius roborandi. Salubriter id fiet ut arbitror, si is qui in ipsi monasterio prepositus esse dicitur, a societate veneratoris vestri [b] Iuliani episcopi, quem in speculis propter fidem illic esse constitui non recedat. Cuius assidua visitatione profectus servorum dei illic habitantium possit augeri. Petitionem autem de festivitate Paschalis gaudii novi a vestra susceptam, ut confestim agentem, in rebus Alexandriam mitteret de errore removendo quem sanctae memoriae Theophili constitutio videtur inferre. De qua re sicut scribere dignamini, quicquid ad pietatis vestrae notitiam perlatum fuerit, iubete me nosse, ut de observantia quam non licet esse diversam quid potissimum sit tenendum ecclesia universalis agnoscat. Precor autem quod vestrae novi clementiae convenire, ut eos maxime tueamini contra omnes insidias, quos mihi et vestrae mansuetudini propter amorem fidei placere cognoscitis, ut eos Constantinopolitanus episcopus, ledendi non habeat facultatem. Dat XVII kł maias, Aecio, et Studio, vv cc, aera qua supra. [c]


Stand: 2008-03-02