LEO EPISCOPUS, MARTIANO AUGUSTO.
Puritatem fidei christianae qua
clementia vestra praefulget, etiam his litteris quas frater et coepiscopus
meus Nestorius detulit demonstrastis iustissimum fratri meo
Proterio Alexandrinae urbis antistiti impendentes favorem, quo mihi per omnia
esset acceptior. Nam cui vestra pietas testimonium perhibere dignatur,
indubitanter esset probatus [d], etiam si
taceret. Sed accedit ad gratiam quod proprio quoque sermone cognoscatur, quam
sincerus sit catholici dogmatis predicator, ipsius professione clarescat. Unde
plenissimo affectu dilectionem ortodoxi fratris amplector et deo gratias ago,
quod amoto eo qui evangelio Christi voluit contraire, et sanctorum
intellegentiae dissideret, alterum prospexit Alexandrinae ecclesiae sacerdotem,
qui precedentibus rectoribus et fidei concordaret et vitae. Nam cum amplexus
esset epistolam meam quam ad beatae memoriae Flavianum contra Euticem quae
eum impium in toto corde profitetur misi, quid aliud quam apostolorum se
ostendit esse discipulum, quoniam doctrina veritatis, in lumine suo permanet?
Non potest esse diversum quod unum est atque individuum. Rescripsi itaque predito
fratri quod debui, atque ut in sancto studio ut perseveret ammonui, qui
sine dubio constantior erit, si etiam clementiae vestrae coortationibus
adiuvetur. Nec in aliquo eum terreat quorundam imperita dissensio, quos
paucorum hereticorum ||fol. 132rb|| instigationibus ignorantia facit obnoxios.
Quod ergo sua neglegentia assequi nequeunt, oportuno eorum insinuetur auditui.
Et ne memoratus [e] nova inferre et propria
videatur astruere, venerabilium patrum qui eidem ecclesiae praefuerunt scripta
legantur. Et quid beatus Atanasius, quid Theophilus, quid Lucius, quid etiam
alii orientales magistri de carnatione domini senserint recognoscant, ne
repullulantibus decipiantur erroribus, qui olim evangelici sermonis sunt
virtute prostrati. Quoniam omnes fere hereses, quae diversis temporibus
extiterunt dum sacramentum corporis, nativitatis et passionis ac resurrectionis
Christi non intellegunt, ab evangelio deviarunt. Et possent minus laborare in
hereticis repellendis, si rudes animos ea non turbarent mendatia, quae peremit
antiquitas. Sed ut dixi hic docendi obtimus modus est, ut paternorum sensuum
linea Alexandrinae plebis et clericorum auribus innotescat. Et si qui sunt qui
nostra scripta despiciunt, illis saltim qui [f]
nobiscum apostolicis sensibus congruunt adquiescant. In quo opere multum
consacerdotis [g] nostri devotione gaudebo, et semper ipsius unanimitate lętabor.
Quia fraterna pax, nonnisi fidei confessione servatur.
QUIA VERO QUORUNDAM hereticorum versuta nequitia, ad conturbandam sanctorum simplicitatem, epistolam meam quam ad beatae memoriae Flavianum dedi falsam esse perhibet, ut commutatis quibusdam verbis vel syllabis receptorem me Nestorianae heresis asserant, obsecro venerabilem clementiam vestram, ut eandem epistolam per fratrem meum Iulianum episcopum, vel eos quos idoneos ad hoc opus pietas vestra delegerit, in Grecum sermonem iubeatis integre diligenterque translatam per idoneum per latorem sub vestri signaculi inpressione deferri, tradendam iudicibus Alexandrinis, qui tam clero et plebi ipsius civitatis, quam predictorum episcoporum precationibus quibus ||fol. 132va|| mea scripta consentiant faciant recitari, ut agnoscant se fallacium hominum fraude ulterius decipi non debere. Et probentur apostolicae sedis sine errore esse discipuli, apud quam nec Eutices nec Nestorius ullum optinent locum. Quia sicut alios hereticos, ita et istos ecclesia universalis dampnavit. Data VI ID Martias.
Stand: 2008-03-02