Leonis ad Martianum augustum

LX [a]. LEONIS AD MARTIANUM AUGUSTUM, UBI GRATIAS AGIT QUOD PER CALCIDONENSEM CONCILIUM PAX ECCLESIAE CATHOLICAE REDDITA SIT [b].

LEO EPISCOPUS, MARTIANO AUGUSTO. Multa mihi in omnibus clementiae vestrae litteris causa gaudii est, dum ex magna divinae providentiae misericordia prestitum humanis rebus extat, quod ecclesiasticam pacem quae nonnisi unitate per [c] predicationis evangelicae custoditur, piissimo studio iuvare dignamini, ut fidei vestrae gloria, non solum utilitati reipublicae sed etiam religionis profectibus augeatur, gloriosissime auguste. Unde ineffabiliter deo gratias ago quod eo tempore quo oboriri hereticorum scandala presciebat, vos in imperii fastigio collocavit. In quibus ad totius mundi salutem, et regia potentia et sacerdotalis vigeret industria. Nam cum vestro praecipue prosit effectui, ut per synodale [d] concilium, dampnatis impii dogmatis defensoribus, omnes vires sacrilegus error amitteret, ad eiusdem devotionis pertinet palmam, si malum quod in suis ducibus oppressum est, etiam in quibuscumque reliquiis deleatur. Quod facilius clementia vestra arbitratur implendum, si per universa definitiones sanctae synodi Calcidonensis apostolicae sedis placuisse doceantur. De quo quidem ratio non fuit ambigendi cum eius fidei omnium subscribendo consensus accesserit, quae ad me secundum formam apostolicae doctrinae ac paternae traditionis emissa est, et per fratrum meum Lucanum episcopum talia ad gloriam vestram ||fol. 131vb|| et Constantinopolitanum antistitem scripta direxerim, quae evidenter ostenderent me ea quae de fide catholica, in predicta synodo definita fuerant approbare. Et quia in eisdem litteris ea quae per occasionem synodi male sunt adtemptata reprehenderam, maluit predictus antistis meam gratulationem tacere, quam suum ambitum publicare. Mihi autem [e] fiduciae deo per vos operante conlatum est, quod probasse vos observantiam meam de custodia canonum paternorum, pietatis vestrae affatibus indicastis. Et merito geminatur gaudium meum cum vobis religiosisseme [f] placere cognosco, ut et fides Nicena suam teneat firmitatem, et privilegia ecclesiarum inlibata permaneant. Quamvis autem de preclaro fidei vestrae opere nihil vestra pietas indicarat mihi tamen per venerationem una mecum specialiter vestrum, fratrem meum Iulianum episcopum innotuisse significo, quam pio dignati fueritis responso imperitorum monachorum animos cohibere [g] pariter et docere. Ut si illos non poenitus deseruit divina miseratio, sciant et didicisse quod credant, et agnovisse quod timeant. Quia vero omnibus modis oboediendum est pietati vestrae et religiosissime voluntati, constitutionibus synodalibus quae mihi de confirmatione fidei catholicae et de hereticorum dampnatione placuerunt libens adieci sententiam meam. Quae ut ad notitiam omnium sacerdotum ecclesiarumque perveniat, vestrae clementiae preceptio ordinare dignabitur. Adfuturam credendo et spero gratiam dei quae tam sanctam tanti principis curam plenissimum desiderii sui fructum faciat optinere, ut omnibus dissentiendi occasionibus amputatis, apostolicae ubique doctrinae pax regnet et veritas. Fratri autem meo Iuliano episcopo noverit vestra clementia hoc me propriae delegasse, ut quicquid illi ad custodiam fidei pertinere probaverit, monstrante nomine, vestrae fiducialiter suggerat pietati. Quam certus sum vos ad haec omnia emendanda vel defen||fol. 132ra||denda, deo auxiliante sufficere. Dat XII kł, APRILIS Opilio conscripsit, aera CCC.


Stand: 2008-03-02