Epistola Leonis ad Anatholium Constantinopolitanum episcopum (2. Teil)


Nulla [a] sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis et decem atque octo copiosior [b] numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel preferre, cum tanto divinitus privilegio Nicena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica iudicia celebrentur, omni poenitus auctoritate sit vacuum, quicquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Nimis ergo haec improba nimis prava sunt, quae sacratissimis canonibus inveniuntur esse contraria, aut in totius ecclesiae perturbationem superba haec tendit elatio, quae ita abuti voluit concilio synodali, ut fratres in fidei tantummodo negotio convocatos et definitione eius causae quę erat curanda perfunctos, ad consentiendum sibi, aut depravando transduceret, aut terrendo compelleret. Inde enim fratres nostri ab apostolica sede directi, qui vice mea synodo presiderant, probabiliter atque constanter inlicitis ausibus abstiterunt, aperte reclamantes, ne contra instituta Nicenae synodi praesumptio, reprobę novitatis adsurgeret. ||fol. 131ra|| Nec potest de eorum contradictione dubitari, de quibus in epistola tua etiam ipse conquereris [c], quod conatibus tuis voluerint obviare. In quo quidem multum ęs mihi haec scribendo commendas, sed temetipsum quod eis parere nolueris, dum inlicita moliris [d] accusas. Superfluo non concedenda appetens, et insalubriter contraria concupiscens, quae nullum umquam poterunt nostrum optinere consensum. Absit enim ut conscientiae tuae prava cupiditas meis studiis adiuvetur, nec non potius et meo et omnium qui non alta sapiunt, sed humilibus consentiunt opere subruatur. Sancti illi et venerabiles patres in urbe Nicena sacrilego Arrio cum sua impietate dampnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos et in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt. Et si quid usquam aliter quam illi statuere presumitur, sine cunctatione cassatur. Ut quae ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla commutatione varientur. Nec ad privatum trahantur esse modum, quae ad bonum sunt commune prefixa. Et manentibus terminis quos constituerunt patres, nemo dampnet alienum, sed infra fines proprios atque legitimos prout quis voluerit in latitudine se caritatis exerceat. Cuius satis uberes fructus Constantinopolitanus potest antistis adquirere, si magis humilitatis virtute nitatur, quam si spiritu ambitionis impleatur. Noli frater altum sapere sed time, et christianorum principum piissimas aures, improbis petitionibus inquietare desiste. Quibus certum habeo modestia te magis, quam electione placiturum. Pervasionis enim tuae in nullo poenitus suffragatur, cum quorundam episcopus ian [e] sexaginta transactos annos, facta conscriptione iam a prodecessoribus tuis ad apostolicam sedem transmissa notitia, cui ab initio sui caducę dudum quae conlapserat nunc et inutilia subicere fo||fol. 131rb||menta voluisti, eliciendo a fratribus speciem consensionis, quam sibi in suam iniuriam fatigata preberet. Memento quid dominus ei, qui unum de pusillis scandalizaverit comminetur et sapienter intellege, quale sit dei iudicium subiturus qui tot ecclesiis [f] tot sacerdotibus scandalum inferre non metuit. Fateor enim ita me dilectione universae fraternitatis obstringi, ut nemini prorsus in his quae contra se poscit assentiar. Et possis evidenter agnoscere me dilectioni tuae benivolo animo contraire, ut saniore consilio ab universalis ecclesiae [g] perturbatione contineas. Non convelluntur provintialium iura primatum, nec privilegiis antiquitus institutis, metropolitani fraudentur antistites. Nihil Alexandrinę sedi eius quam per sanctum Marcum evangelistam beati Petri discipulum meruit, opere dignitatis, nec Dioscoro impietatis sive pertinatia corruenti, splendor tantae ecclesiae tenebris obscuretur alienus. Antiochena quoque ecclesia in qua primum predicante beato apostolo Petro christianum nomen exortum est, in paternae constitutionis ordine perseveret. Et in gradu tertio conlocata, numquam fiat inferior. Aliud enim sunt sedes, aliud praesidentes. Et magnus unicuique honor est integritas sua, quae cum in quibuslibet locis propria ornamenta non perdit, quanto magis Constantinopolitanae urbis magnifica potestate, si sit gloriosa, si per observantiam tuam et defensionem, paterni canones et exemplum probitatis multi habeant sacerdotes. Haec tibi scribens frater in domino ortor ac moneo ut deposito ambitionis desiderio, spiritu potius ferveas [h] caritatis, eiusque virtutibus secundum doctrinam apostolicam orneris. Est enim paciens et benigna, et non inflatur, non egit perperam non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt. Si caritas non quęrit propria, quantum peccat qui concupiscit aliena? Quibus volo vitę prorsus abstineas. Memorque sis sententiae quae dicit: Tenes alterius, alius accipiat coronam ||fol. 131va|| tuam. Nam si inconcessa [i] quaesieris, ipse te [k] tuo opere atque iudicio universalis ecclesiae pace privabis. Frater autem et coepiscopus noster Lucianus, et filius noster Basilius diaconus, quantum in ipsis fuit, studiose his quę eis iniunxeras adfuerunt, sed actioni eorum iustitia negavit effectum. Dat XI kł iunias, Erculano, viro clarissimo, consule, aera qua supra.


Stand: 2008-03-02