Item Innocentii ad Felicem episcopum

||fol. 130rb||
LVIIII [a]. ITEM INNOCENTII AD FELICEM EPISCOPUM.

I.
Si quis volens partem sibi corporis amputaverit, clericus esse non potest, nolens autem potest.

II.
Quod digami ad clerum admitti non possint.

III.
Qui de laicis ad clerum non debeant promoveri.

IIII.
Qui de laicis possunt clerici fieri, hic aperte concubina prohibetur.

V.
De temporibus in clero immorandis.
EXPŁ CAP.
INCIPIT EIUSDEM PAPAE INNOCENTII AD FELICEM EPISCOPUM NUCERIANUM.

INNOCENTIUS, FELICI

episcopo Nuceriano.

MIRARI NON POSSUMUS DILECTIonem tuam sequi instituta maiorum, omniaque quę [b] possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput atque ad apicem episcopatus referre. Ut consulta videlicet sedes apostolica, ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendumque pronuntiet. Quod nos et libenter accipimus, et dilectionem tuam memorem canonum comprobamus. Scripsisti igitur quod fervore fidei quo polles et amore sanctae plebis, vel reparaveris ecclesias dei vel novas quasque construxeris, sed in his clericos quos constituas non habere. Aliquos vero mancos [c], aliquos digamos esse. Ad quod stupuimus prudentem virum de his voluisse [d] consulere, quae omnibus sunt certa ratione comperta. Ergo non quasi ignoranti dicimus, sed in aliis forsitan occupatos istud oblitos esse vos dicimus.


I.
SI QUIS VOLENS PARTEM SIBI CORPORIS AMPUTAVERIT, CLERICUS NON POTEST ESSE, NOLENS AUTEM POTEST.

QUI IGITUR PARTEM CUILIbet digiti sibi ipse volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt. Cui vero casu aliquo contigit, dum aut operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens se non sponte [e] percussit, hos canones praecipiunt et clericos fieri, et si in clero fuerint reperti non abici. ||fol. 130va|| In illis enim voluntas est iudicata, quae sibi ausa fuit ferrum inicere, quod scilicet et alii id facere dubitare non possit. In istis vero casus veniam meruit.


II.
QUOD DIGAMI AD CLERUM ADMITTI NON POSSINT.

De digamis autem nec consuli debuit quod manifesta lectio sit apostoli, unius uxoris virum ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen si virginem accepit. Nam ea quae habuerit ante virum licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus qui eam acceperit esse non poterit. Quia in lege cautum est: Non viduam, non abiectam habere posse coniugem sacerdotem.


III.
QUI DEL LAICIS AD CLERUM NON DEBENT PROMOVERI.

DE LAICIS VERO RELIGIO TUA consuluit, quod canones ordinari prohibeat. Certum est quidem hoc regulas ecclesiasticas continere, sed non ita definitum est ut de omnibus sit laicis constitutum. Neque enim clerici nasci et non fieri possunt, sed designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt. Id est si quis fidelis militaverit, si quis fide causas egerit hoc est postulaverit, si quis fidelis administraverit. De curialibus autem manifesta ratio est, quoniam et si inveniantur huiusmodi viri qui debebant clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cavendum aliis est propter tribulationem quae sępe de his ecclesiae provenit.


IIII.
QUI DE LAICIS POSSUNT CLERICI FIERI, HIC APERTE CONCUBINA PROHIBETUR.

LAICI VERO QUI HABENTES UXOres baptizati sunt, ac sic se instituerunt ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis iuncti sint, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt heserint. Si non concubina, non pelicem noverint. Si in omnibus operibus vigilaverint, non prohibentur huiusmodi ad clericatus sorte [f] adsumi.

||fol. 130vb||

V.
DE TEMPORIBUS IN CLERO IMMORANDIS.

ITA SANE UT IN EOS TEMPORA a maioribus constituta serventur, nec cito quilibet lector, cito accolitus, cito diaconus, cito sacerdos fiat. Quia in minoribus officiis si diu perdurent, et vita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad sacerdotium postea emensis stipendiorum meritis veniant, nec preripiant quod vita probata meretur accipere. Quoniam ergo certa definitione monstratum est, qui debeant admitti quive reprobari, ex his hominibus quos videt dignatio tua non posse reprobari, eligere debebis quos clericos facias. Si enim nullam gratiam hominibus aut beneficium prestare velimus, tales invenire possumus, de quorum assumptione nec incurrere nec erubescere valeamus. [g]


Stand: 2008-03-02