Item Innocentii papae ad Exsuperium Tolosanum episcopum

||fol. 128vb||
ITEM INNOCENTII PAPAE AD EXSUPERIUM TOLOSANUM EPISCOPUM.

I.
De incontinentia sacerdotum vel levitarum.

II.
De his qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus sunt dediti et in ultimo penitentiam poscunt.

III.
De administratoribus.

IIII.
Quod viri cum adulteris uxoribus non conveniant.

V.
Quod qui preces vel criminales distant [a] habeantur immunes.

VI.
Quod hi qui intercedente repudio divortium pertulerint si se nuptiis aliis iunxerint adulteri esse monstrentur.

VII.
Qui libri in canone recipiantur.
EXPŁ CAP.

INNOCENTIUS, EXSUPERIO, episcopo Tolosano salutem. Consulenti tibi frater karissime, quid de praeposita specie unaquaque sentirem, pro captu intellegentiae meae quae sunt visa respondi. Quid sequendum vel quid docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Et quidem dilectio tua institutum secuta prudentium ad sedem apostolicam referre maluit quid deberet de rebus dubiis custodire potius quam usurpatione praesumpta quae sibi videntur de singulis optinere. Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid quam omnino nescire? Mihi quoque ipsi de collatione docilitas [b] accidit, ut praescrutatis rationibus ad proposita respondere compellar. Eo quae fit ut aliquid semper addiscat, qui postulatur ut doceat. Proponam igitur singula, subiciamque responsum.


I.
DE INCONTINENTIA SACERDOTUM VEL LEVITARUM.

PROPOSUISTI QUID DE HIS OBservari debeat quos in diaconii ministerio aut in officio presbiterii positos, incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt. De his et divinarum legum est disciplina et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita evidentia commearunt, ut incontinentes in of||fol. 129ra||ficiis talibus positi, omni honore ecclesiastico privarentur, nec admittantur ad tale ministerium quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus admodum sacre legis auctoritas iam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes, ut servientes sacris oblationibus puros et ab omni labe mundatos sibi vindicent divina mysteria. Neque eos ad sacrificia fas sit admitti qui exercerent, vel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: Sancti estote, quia et ego sanctus sum dominus deus vester. Quibus utique propter sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere. Quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est? Nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis vel a baptismatis officio vacent. Nam si beatus Paulus ad Corinthios scribit dicens: Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi. Et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotes quibus et orandi et sacrificandi iuge officium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere. Quod si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit? Cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum. Sed fortasse hoc licere credidit, quia scriptum est: Unius uxoris virum. Non permanenti in concupiscentia generandi hoc dicit, sed propter conscientiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit qui ait: Vellem autem omnes sic esse sicut et ego? Quod et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in carne, sed in spiritu. Et habentem filios, non generantem dixit. Sed ea plane, dispar [c] et divisa sententia est. Nam si aliquos forma illa ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae quae ab episcopo Siricio ad provintias commeavit non ||fol. 129rb|| probabitur pervenisse, his ignorantibus venia remittetur, ita ut de cetero poenitus incipiant abstinere. Et ita gradus suos in quibus inventi fuerint sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere. Quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum quem retinent non amittant. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio deteguntur neque statim cupiditates libidinis abiecisse, illi sunt modis omnibus submovendi, qui post ammonitionem cognitam preponendam arbitrati sunt voluptatem.


II.
DE HIS QUI POST BAPTISMUM OMNI TEMPORE INCONTINENTIAE VOLUPTATIBUS SUNT DEDITI, ET IN ULTIMO POENITENTIAM POSCUNT.

ET HOC QUAESITUM EST QUID de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est concessa poenitentia, ne totum poenitus negaretur, et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam dominus noster pacem ecclesiis suis reddidit iam depulso terrore communionem dari abeuntibus placuit, et propter domini misericordiam quasi viaticum profecturis. Et ne Novatiani heretici negantis veniam, asperitatem et duritiam subsequi videamur, tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines huiusmodi vel in subpremis [d] suis permittente salvatore [e] nostro, a perpetuo exitio vindicentur.


III.
DE ADMINISTRATORIBUS.

||fol. 129va||

QUAESITUM ETIAM EST, SUPER his qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam, nihil de his legibus a maioribus definitum. Meminerant enim a deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum [f], et dei ministrum esse datum in huiusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod auctore domino viderent esse concessum? De his ergo ita ut actenus servatum est sic habeamus [g], ne aut disciplinam avertere, aut contra auctoritatem domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda, gesta sua omnia servabuntur.


IIII.
QUOD VIRI CUM ADULTERIS UXORIBUS NON CONVENIANT.

ET ILLUD DESIDERATUM EST SCIRI, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus, non conveniant, cum e contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur. Super hoc christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat. Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras, apud sacerdotes deferre consuerunt, et ideo mulieribus prodito earum crimine communio denegatur. Virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspitionibus abstinetur. Qui utique submovebitur, si eius flagitium detegatur. Cur ergo par causa sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.


V.
QUOD QUI PRECES VEL CRIMINALES DICTANT, HABEANTUR IMMUNES.

ILLUD ETIAM SCISTARI [h] VOLUISTI, AN preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem a principibus poscere mortem alicuius vel sanguinem de reatu. Quam rem principes numquam sine cognitione concedunt, sed ad iudices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut causae cognitae vin||fol. 129vb||dicentur. Quae cum quaesitoris fuerint deligata, aut absolutio aut dampnatio pro negotii qualitate profertur. Et dum legum auctoritas in improbos exercetur, erit dictator immunis.


VI.
QUOD HI QUI INTERCEDENTE REPUDIO DIVORTIUM PERTULERUNT, SI SE NUPTIIS ALIIS IUNXERINT ADULTERI ESSE MONSTRANTUR.

DE HIS ETIAM REQUISIVIT DIlectio tua qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente quamvis dissociatum videatur esse coniugium [i] ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, intantum ut etiam hae [k] personae quibus tales coniuncti sunt, etiam ipsę adulterium commississe videantur, secundum illud quod legimus in evangelio: Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, moechatur. Similiter et qui dimissam duxerit, moechatur. Et ideo tales omnes, a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem, aut de propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi incentores inliciti consortii fuisse detegatur.


VII.
QUI LIBRI IN CANONE RECIPIANTUR. [l]

QUI VERO LIBRI RECIPIANtur in canone sanctarum scripturarum, brevis adnexus ostendit. Haec sunt ergo, quae desiderata monere voce voluisti: Moysi, libri quinque, id est: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, necnon et Iesu Nave, et Iudicum, et Regnorum libri quattuor, simul et Ruth. Prophetarum libri sedecim. Salomonis, libri quinque, Psalterium. Item historiarum, Iob, liber unus, Tobię unus, Hester unus, Iudit unus. Machabeorum, duo. Esdrae duo. Paralipomenon duo. Item Novi Testamenti: Evangeliorum libri quattuor, Pauli apostoli epistolae, quattuordecim, epistolae Iohannis III, ||fol. 130ra|| epistolae Petri duae, epistola Iudae, epistola, Iacobi, Actus apostolorum, Apocalypsin Iohannis. Cetera autem quae vel sub nomine Mathiae, sive Iacobi minoris, et sub nomine Petri et Iohannis, quae a quodam Leutio scripta sunt, vel sub nomine Andreae quae a Nexocharadae, et Leonida philosophis, vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia non solum repudianda, verum etiam noveris esse dampnanda. Datum X kł martiarum, Stilicone II et Antemio consulibus. [m]


Stand: 2008-03-02