Epistola regularis papae Innocentii ad Decentium


I.
Epistola Innocentii papae ad Decentium episcopum.

II.
De pacis osculo dando post confecta mysteria.

III.
De nominibus ante praecem sacerdotis non recitantis.

IIII.
Quod non debeant baptizari, nisi ab episcopo consignari.

V.
Quod rite omni sabbato ieiunetur.

VI.
De fermento quod civitatis tantum presbiteris dirigatur.

VII.
De erguminis [a] baptizatis.

VIII.
De penitentibus.

VII.
De epistola sancti Iacobi apostoli in qua pro infirmis orare praecipitur.
INCIPIT EPISTOLA REGULARIS PAPAE INNOCENTII AD DECENTIUM.

INNOCENTIUS, DECENTIO EPISCOPO SALUTEM. Si instituta ecclesiastica ut sunt [b] a beatis apostolis tradita integra vellent servare domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit ||fol. 126ra|| hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur. Ac fit scandalum populis qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesias non convenire aut ab apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est ac nunc usque custoditur ab omnibus debere servari? Nec superduci, aut introduci aliquid quod auctoritatem non habeat aut aliunde accipere videatur exemplum? Praesertim cum sit manifestum in omnem, [c] Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam insulasque interiacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut eius successores constituerint sacerdotes. Ut legant si his provintiis, alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi quod ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est. Ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse ac nobiscum in ecclesia convenisse non dubium est, et quem morem vel in consecrandis mysteriis vel in ceteris agendis archanis teneat cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae vel reformationem, si precessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint satis certum habere, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses. Quibus idcirco respondimus non quod te aliqua ignorare credamus, sed ut maiore auctoritate vel tuos instituas vel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint qui aut novitates inducunt, aut alterius ecclesiae quam Romane existimant consuetudinem esse servandam.


II.
DE PACE DANDA POST CONFECTA MYSTERIA.

Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare vel sibi inter sacerdotes tradere, cum post omnia quae aperire non debeo pax sit necessaria indicenda, per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur, atque ||fol. 126rb|| in ecclesia celebrantur prebuisse consensum ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.


III.
DE NOMINIBUS ANTE PRECEM SACERDOTIS NON RECITANDIS.

De nominibus vero recitandis antequam praecem sacerdos faciat atque eorum oblationes quorum nomina recitanda sunt sua oratione commendat quam superfluum sit et ipse per tuam prudentiam recognoscis. Ut cuius hostiam necdum deo offeras eius ante nomen insinues, quamvis illi incognitum nihil sit [d]. Prius ergo oblationes sunt commendande ac tunc eorum nomina quorum sunt edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris praecibus aperiamus.


IIII.
QUOD NON DEBEANT BAPTIZATI NISI AB EPISCOPO CONSIGNARI.

De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbiteri licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paraclytum spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum [e] apostolorum, quae asserit Petrum et Iohannem esse directos, qui iam baptizatis traderent spiritum sanctum. Nam presbiteris seu extra episcopm seu praesente episcopo, cum baptizant chrismate baptizaturos unguere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum. Non tamen frontem eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt spiritum paraclytum. Verba vero dicere non possum ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.


V.
QUOD RITE OMNI SABBATO IEIUNETUR [f].

Sabbato [g] vero ieiunandum esse, ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem dominicum ob venerabilem resurrectionem domini nostri Iesu Christi, non solum in pascha caelebramus, verum etiam per singulos circulos ebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus. Ac si sexta feria propter passionem domini ieiunamus, sabbatum praetermittere non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusus. Nam utique constat apostolos biduo isto et in merore fuisse, et propter metum Iudeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos ieiunasse biduo memorato, ut traditio ||fol. 126va|| ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari, quae forma utique per singulos [h] tenenda est ebdomadas, propter id quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel atque uno sabbato ieiunandum, ergo et dominicum et sexta feria semel in pascha erit utique celebrandum. Si autem dominici diei ac sexte feriae per singulas ebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui agere consuetudinem sabbato praetermisso cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria in qua dominus passus est quando et ad inferos fuit ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam [i] precedentem. Non ergo nos negamus sexta feria ieiunandum, sed dicimus et sabbato hoc agendum. Quia ambo dies tristitiam apostolis, vel his qui Christum secuti sunt indixerunt. Qui die dominico exhilarati non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes ebdomadas frequentandum esse duxerunt.


VI.
DE FERMENTO CIVITATIS PRESBITERIS DIRIGENDUM.

De fermento vero quod die dominico per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti, cum omnes ecclesiae nostrae intra civitatem sunt constitutae. Quarum presbiteri quia die ipso propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, idcirco fermentum a nobis confectum per accolitos accipiunt ut se a nostra [k] communione maxime illa die non iudicent separatos. Quod per parrochias fieri deberi non puto, quia non longe portanda sunt sacramenta. Nec nos per cimiteria [l] diversa constitutis presbiteris destinamus, ut et presbiteri eorum conficiendorum ius habeant atque licentiam.


VII.
DE ENERGUMINIS BAPTIZATIS.

De his vero baptizatis qui postea a dęmonio aut vitio aliquo aut peccato interveniente arripiuntur, quaesivit dilectio tua si a presbitero vel diacono possint aut debeant consignari. Quod hoc nisi episcopus praeceperit, non licet. Nam ei manus inponenda omnino non est, nisi episcopus auctoritatem dederit id efficiendi. Ut autem fiat episcopi est imperare ut manus ei vel a presbitero vel a ceteris clericis imponatur. Nam quomodo id fieri sine magno labore poterit ut longe constitutus energuminus [m] ad episcopum deducatur, cum si talis casus ei in itinere acciderit, ut nec ferri ad episcopum, nec re||fol. 126vb||ferri ad sua facile possit.


VIII.
DE PENITENTIBUS.

De penitentibus vero qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus penitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanę ecclesiae consuetudo demonstrat. Ceterum de pondere ęstimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem penitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis. Actum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum ne de saeculo absque communione discedat.


VIIII.
DE EPISTOLA SANCTI IACOBI APOSTOLI IN QUA PRO INFIRMIS ORARE PRECIPITUR.

Sane quoniam de hoc sicuti de ceteris consulere voluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Celestinus diaconus in epistola sua esse a tua dilectione positum illud, quod in beati apostoli Iacobi epistola conscriptum est: Infirmatur quis in vobis inducat presbiteros et orent super eum unguentes eum oleo in nomine domini et oratio fidei salvabit infirmum. Et suscitabit illum dominus, et si in peccatis fuerit remittentur ei. Quod non est dubium de fidelibus egrotantibus accipi vel intellegi debere qui sancto oleo chrismatis perungui possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus sed omnibus [n] uti christianis licet, in sua aut suorum necessitate unguendo. Ceterum illud superfluum videmus adiectum ut de episcopo ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam idcirco presbiteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est ipsum chrisma conficere. Nam penitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? His igitur frater carissime omnibus quae vel dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus respondere curavimus ut ecclesia tua Romanam ||fol. 127ra|| consuetudinem a qua originem ducit servare valeat atque custodire. Reliqua vero quae scribi fas non erat, cum adfueris interrogati poterimus edicere. Erit autem domini potentiae etiam id procurare, ut et tuam ecclesiam et clericos nostros qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis bene instituas, et aliis formam tribuas quam debeant imitari. Data, XIIII k aprł, Teodosio Ag, VII, et Palladio vv cc consulib [o].


Stand: 2008-03-02