Epistola eiusdem papae Siricii per diversos episocopos directos

ITEM EIUSDEM [a] PAPAE SIRICII PER DIVERSOS EPISCOPOS DIRECTOS.

I.
Ut indignus nullus efficiatur episcopus.

II.
Ut ignotis sacerdotium non detur.

III.
Ut neofiti vel laici sacerdotes non fiant.

SIRICIUS PAPA ORTHODOXIS PER DIVERSAS PROVINTIAS.

COGITANTIBUS NOBIS METUM divini iudicii fratres karissimi et post vitam hanc unumquemque prout gesserit recepturum, quid veniat in querelam tacere non licuit, sed nobis loqui necessitas imperavit. Dicente propheta: Exalta ut tuba vocem tuam. Et cui omnium ecclesiarum cura est, si dissimulem, audiam domino dicente: Reicitis mandatum domini ut traditiones vestras statuatis. Quid enim aliud est reicere mandatum dei, quam privato iuditio, et humano consilio novis rebus constituendis liberius delectari? Perlatum itaque ad conscientiam apostolicae sedis contra ecclesiasticum canonem praesumi, et quae ita sunt a maioribus ordinata ut ne vel levi susurro debeant violari, proprias quasdam novas observationes inducere et pretermisso fundamento supra arenam constituere velle, dicente domino: Non transferes terminos quos constituerunt patres tui. Quod et sanctus quoque apostolus Novi et Veteris Testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: State inquit et tenete traditiones vestras quas didicistis, ||fol. 125va|| sive per verbum sive per epistolam. Qua de re videt vestra sinceritas in sacris mysteriis aut in ordinationibus vestris, quantum sacerdotum magna cura et diligentis sollicitudo debeat observare. Denique ad Timotheum loquitur: Manus cito nemini inposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Quod propterea memoratur, ut examine habito, et probitate morum, et ecclesiastico labore sit commendantior qui vocatur in medium, ut summum sacerdotium possit accipere, probatus iudicio non favore. Susceptus veritate, non gratia. Apostolicae [b] ordine fructus [c], non precipiti voluntate. De quo carissimi mihi ante vestram sinceritatem huiusmodi litterę cucurrerunt multo fratrum et consacerdotum consensu, ut hac vestra subscriptione firmata, ecclesiastici canonis dispositio quae apud Niceam tractata est confirmata suo merito fundatissima permaneret. Ut tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere, quales apostolica auctoritas iubet, non quales dico sed eos qui cingulo militiae sęcularis adstricti olim gloriati. Qui posteaquam pompa sęculari exultaverunt, aut negotiis rei publicę obtaverunt militare, aut curam mundi tractare, adhibita sibi quorundam manu et proximorum favore stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis ut episcopi esse possint, qui per traditionem et evangelicam disciplinam esse non possunt. Quantis hoc aliquotiens certatum est viribus, sed nihil tale potuit eligi [d], quae ratio non compellit. Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro iudicio comprobari.


II.
UT IGNOTIS SACERDOTIUM NON DETUR.

Quantum inlicitum sit illud ęstimari non potest ut transeuntes sive simulent sive sint monachi quod se appellant, quorum nec vitam possumus scire nec baptismum, quorum fidem incognitam habemus nec probatam nolint sumptibus adiuvare, sed statim aut diacones facere aut presbiteros ordinare festinent. Aut quod est gravius episcopos constituere non formidant. Carius apud illos dari sumptum est transeunti, quam sacerdotium non retenti. Inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad perfidiam cito corruunt, quia fidem veram in ecclesiasticis toto orbe peregrini ||fol. 125vb|| discere non asseruntur.


III.
UT NEOFITI VEL LAICI SACERDOTES NON FIANT.

Certe etiam illud non fuit pretermittendum ut quod semel aut secundo necessitas hereticorum intulit, contra apostolica precepta velut lege licitum coepisse praesumi, neofitum vel laicum qui nullo ecclesiastico functus fuerit officio inconsiderate vel presbiterum vel diaconum ordinare quasi meliores apostolis sint, quorum audeant [e] mutare praeceptum. Et qui non didicit, iam docere compellitur. Ita nullus repperitur idoneus clericorum nec inter diaconos nec inter alios clericos invenitur, qui sacerdotio dignus habeatur. Sed ad condempnationem ecclesiae, laicus postulatur. Quod ne fiat ultra, ammoneo, predico. Ut unam fidem habentes, unum [f] etiam in traditione sentire debeamus. Probantes nos uniames [g] atque concordes [h] pacifici Christo, et in observationibus apostolicis habere caritatem. Medio itaque patre et unigenito filio eius, et spiritu sancto, et unius divinitatis trinitate convenio, ut in his fides catholica et disciplina nostra permaneat. Nec quisquam putet tamquam ordinationes terrenas fieri, cum caeleste sit sacerdotium. Ut fidelibus gloria maneat dignitatis eiusdem, et ante tribunal Christi exhinc non habeat quod accuset.


Stand: 2008-03-02