Item eiusdem per diversos episcopos missa adversus Iovianum hereticum

IIII. ITEM EIUSDEM PER DIVERSOS EPISCOPOS MISSA, ADVERSUS IOVINIANUM HERETICUM EIUSQUE SOCIOS AB ECCLESIAE UNITATE REMOVENDOS.

OPTAREM SEMPER fratres karissimi dilectionis et pacis vestrae sinceritatis gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis inditia iuvarentur, si quietos nos ab incursatione sua vacare hostis antiquus sineret. Qui ab initio mendax, inimicus veritatis, ęmulus hominis, quem ut deciperet [a] se ante decepit. Pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur, odit ieiunia ministris suis predicantibus dum dicit esse superflua. Spem non habens de futuris, apostoli sententia [b] repercussus dicentis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. O infelix audatia, o desperatae [c] mentis astutia [d]. Iam incognitus sermo hereticorum intra ecclesiam hanc cremore se respergebat, ut occupans pectus totum hominem praecipitaret in mortem. Et nisi dominus Sabaoth laqueum quem paraverat disrumpisset, scena tanti mali et hypocrisis publicata multorum simplicium ||fol. 125ra|| corda traxerat in ruinam. Quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens magis per spatiosam viam ambulare, quam artę viae iter cum labore transire. Qua de re necessarium satis fuit dilectissimi haec quę hic gesta sunt ad vestram conscientiam cognoscendam mandare, ne ignorantia cuiuspiam sacerdotis pessimorum hominum ecclesiam inrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos. Hi sunt videlicet, qui subtiliter christianos sese iactant, ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant, ut sagittent in obscuro rectos corde, atque a veritate catholica avertendo ad suae doctrinae rabiem diabolico [e] ore transducant, atque ovium simplicitatem defraudent. Et quidem multarum heresium malignitatem ab apostolicis temporibus nunc usque didicimus, experti probavimus, sed numquam tales canes ecclesiae mysterium latratibus fatigaverunt quales nunc subito hostes fidei pollutorum cuius sint discipuli verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii heretici singula sibi genera questionum male intellegendo proposuerint convellere atque concipere de divinis institutionibus, isti non habentes vestem nuptialem sauciantes catholicos Novi ac Veteris Testamenti, ut dixi continentiam pervertentes spiritu diabolico, et inleccbroso [f] atque ficto sermone aliquantos christianos coeperint iam vastare, atque suae dementiae [g] sociare. Intra se continentes nequitiae suae virus, velut electi, blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatę mentis furore conciti passim in furore gentilium publicarunt. Sed a fidelissimis christianis viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata, ut sacerdotali iudicio detecta, divinae legi contraria spiritali sententia deleatur. Nos sane nuptiarum vota non spernanter accipimus, quibus velamine intersumus, sed virgines deo devotas maiore honorifi||fol. 125rb||centia muneramus. Facto igitur presbiterio [h] constitit doctrinae nostrae, id est christiane legi esse contraria. Unde apostolicum secuti praeceptum quia aliter quam quod accepimus adnuntiabant, omnium nostrorum tam presbiterorum et diaconorum quam etiam totius cleri unam factam constat esse sententiam. Ait Iovinianus, Ausentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Marcianus, Ianuarius, et Ingeniosus, quia [i] incentores [k] novę heresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro iudicio in perpetuum damnati, extra ecclesiam remanerent, quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et conpresbiteros meos Crescentem, Leopardum, et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere fervente.


Stand: 2008-03-02