Damasus papa, Quod omnes heretici


fehlt
QUOD OMNES HERETICI DE FILIO DEI ET SPIRITU SANCTO MALE SENTIENTES IN PERFIDIA IUDEORUM ET GENTILIUM INVENIUNTUR.

QUOD SI QUIS PATIATUR DEUM PATREM omnipotentem [a], ET DEUM FILIUM et spiritum sanctum deos dici, et non deum propter unam divinitatem, et potentiam quam credimus esse et scimus, patris et filii et spiritus sancti deum, subtrahens autem filium aut spiritum sanctum, ita solum estimet esse deum patrem dici aut credi, unum deum, anathematismus [b] omnibus immo Iudęis. ||fol. 120rb|| Quod nomen deorum in angelis et in sanctis omnibus a deo est positum, et donatum. De patre autem et de filio et de spiritu sancto propter unam et aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed dei nobis ostenditur atque indicatur, ut credamus quia in patre et filio et spiritu sancto solummodo baptizamus, et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo heretici aut Iudei, aut etiam gentiles dementes faciunt. Haec ergo est salus christianorum, ut credentes trinitati, id est patri et filio et spiritui sancto, in ea veram solamque unam divinitatem et potentiam maiestatem et substantiam eiusdem deitatis sine dubio credamus. Dicit quoque beatus Esaias: Propter Sion non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus meus, et salvator meus ut lampas accendatur. Profecto catholicę ecclesię quę vera consistit Sion et civitas Christi cęlorum regis, per tot annorum spatia expugnata, ab adversantibus verba fidei, qui neque deum timent, neque hominem reverentur, sed incassum producentibus pias et canonicas de hoc verbo doctrinas, dum et adversis tantisque in scripto, et sine scripto, contestationibus invitati fuissent corrigere propriam, et sepelire heresem, sicuti et per anteriorem cognitionem luculentius demonstratum est, tam per libellos quamque per suggestiones reverendissimorum sacerdotum, et venerabilium abbatum apostolo protestante nobis, ut hominem hereticum, post primam et secundam correptionem evitare debeamus, scientes quia subversus est huiusmodi et delinquit proprio iuditio condempnatus, nullo modo oportet nos deinceps tacere aut quiescere ne quoquo modo iniqui iudicemur, odibilem deo pacem amplectentes. Quoniam scriptum est: Zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns. Et dicatur etiam de nobis: Sacerdotes mei contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea. Inter sanctum et profanum non habuere distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt. Sed consurgere cum do [c] et consistere prompte ei, induentes arma spiritus adversus malignantes, contra fidem eius, ut probemus spiritus sapienter, id est verba illorum si ex deo sunt. Scriptum est enim in Hieremia: Probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies et probabis viam eorum. Multum namque nobis necessaria est vigilantia, et tantum divinum sapientiae discretionis quę occulta tenebrarum revelat ad requisitionem huiusmodi rei, et scrutationem. ||fol. 120va|| Quoniam latet quodammodo et absconditur vixque conpraehenditur dolosa exsistens malitia, pro eo quod sibi pietatem callide blandiat, ut valeat scrutantium mentem latere. Quod utique sciens batus [d] apostolus ait: Nam huiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurant esse in apostolos Christi, sed non mirum. Ipse enim satanas transfigurat se velut angelum lucis. Et non mirum si ministri eius transfigurentur, velut ministri iustitiae, quorum finis secundum opera eorum. Sed et dominus in hoc praemuniens nos ait: Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis eos. Ergo in idsum [e] ex toto corde referentes ante omnia super tali questione deprecationem, et dicentes cum David: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Lucerna pedibus meis verbum tuum domine, et lumen semitis meis. Quoniam ipsius est. Sicut ait beatus Danihel propheta: Sapientia et fortitudo eius sunt. Dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam. Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est. Quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et ostendisti mihi quae rogavi te. Cum ope divina uniuscuiusque personae conscripta, per novitatis commentum accusati sunt, de venerabili nostro scrinio obsecundantibus nobis ordinabiliter offerentibus sollertius intendamus.


Stand: 2008-03-02