Item epistola Damasi ad eundem Stephanum et ad concilia Africe


III.
ITEM EPISTOLA DAMASI AD EUNDEM STEPHANUM ET AD CONCILIA AFRICE, QUOD EPISCOPORUM IUDICIA ET MAIORES CAUSĘ, NON ALITER ||fol. 118rb|| QUAM AUCTORITATE SEDIS APOSTOLICĘ SINT TERMINANDĘ.

DAMASUS SERVUS SERVOrum dei atque per gratiam eius episcopus, sanctę catholicę ęcclesię urbis Romae, Stephano archiepiscopo concilii Mauritanię, et universis episcopis Africanę provinciae. Lectis fraternitatis vestrę litteris primo gratias ago quod tantorum fratrum merui benedictione frui, deinde circa fratres sollicitos vos repperi, et cum eis crucem domini deferre qui ait: Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me, et reliqua ad hunc modum pertinentia. Igitur quoniam in praesenti oportune gestorum consultationem apostolicis vestra beatitudo visceribus commota nos ortata est tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate, et eorum iniuria subvenire, dum constet vos eadem cum apostolo conpassibiliter dicere: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? Satagentes ne aliquis de his qui nobis crediti sunt a sęvis bestiis laceretur aut capiatur. Pro qua re oportet iuxta vestram prudentem commotionem [a], magis autem secundum domini divinam praeceptionem nos qui supra domum eius hoc est universalem catholicam ęcclesiam episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare, ut ne quid de sacris eius muneribus id est apostolici iuris apostolorumque successoribus atque ministris quisquam nobis dormitantibus valeat supprimi atque iniustę nobisque [b] inconsultis dampnari. Scitis fratres karissimi firmamentum adeo fixum et immobile atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum id est omnium episcoporum apostolicam sedem esse constitutam, et verticem ęcclęsiarum. Tu es enim sicut divinum pronuntiat veraciter verbum Petrus et super firmamentum tuum ęcclęsiae columnae qui episcopi intelleguntur confirmatę sunt, tibi et claves cęlorum regni commisi atque ligare et solvere, potestatem quae in cęlis sunt et quae in terris promulgavi. Tu profanatorum hominum et membrorum meorum maxique [c] meorum discipulorum existis, ut princeps et doctor ortodoxę et inmaculatę fidei. Cuius vice hodie gratia dei legatione pro Christo fungimur, et omnes huius sanctę sedis presules eius vicem gesserunt gerunt et gerent. Ideo omnia quę innotuistis non licere mandarem nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta super quibus consulitis, inlicita esse non dubitetis. Discutere namque episcopos et summorum ęcclęsiasticorum causas negotiorum metropolitanos una cum omnibus suis ||fol. 118va|| conprovincialibus ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis licet. Sed dęfinire eorum atque ecclesiasticarum summas quęrelas causarum vel dampnare episcopos absque huius sanctę sedis auctoritate, minime licet, quam omnes appellare si necesse fuerit, et eius fulciri auxilio oportet. Nam ut nostis synodum sine eius auctoritate fieri non est catholicum, nec episcopus nisi [d] in legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata definite dampnari potest, neque illa umquam concilia rata leguntur quę non sunt fulta apostolica auctoritate. Accusatores autem clericorum et testes super quibus rogastis absque ulla infamia aut suspitione vel manifesta macula et vere fidei pleniter instructi esse debent, et tales quales ad sacerdotium eligere divina iubet auctoritas. Quos [e] sacerdotes, ut [f] antiqua tradit auctoritas criminari non possunt nec in eos testificari, qui ad eundem non debent nec possunt provehi honorem. Vocatio enim ad synodum iuxta decreta patrum canonica eius qui impetitur tam sua pręsentia quam et scriptis atque apocrisiariis [g] per spacium fieri debet congruum atque canonicum. Quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus, quoniam nec sęculi leges hoc permittunt fieri quanto magis divinae. Deiectis vero atque suis rebus expoliatis, nihil vobis verius significari queo, quam sancti patres definierunt et nostri predecessores apostolica auctoritate roboraverunt, ita enim hęc se habentur. Episcopos eiectos atque suis rebus exspoliatos ęcclesias proprias primo recipi et sua omnia eis legaliter reddi, sancti canones decreverunt, et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt. Iudices esse decernentes episcopos recte sapientes, et iuste volentes, ad tempus diuque illis resumptis viribus et suis potestative fruentibus rebus amicisque et dei servis sapientibus consulentibus viris, in ęcclesia convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur, et reliqua ad hunc ordinem pertinentia quae prolixitatem vitantes hic non inseruimus quia his sufficere credimus. Si quis autem his non est contentus [h], legat ea et saciabitur. Scimus ||fol. 118vb|| enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare. Sic nec illi qui eiecti vel suis bonis sunt exspoliati, cum illis qui in suo stant statu, et suis fruuntur amicis atque bonis litigare rite possunt. Nec seculi quoque leges hęc secularibus fieri permittunt, sed prius eiectos, vel oppressos, aut exspoliatos cum suis omnibus restui [i] iubent, et postea suo tempore sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt, nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte, sicut nostis terrena quae sunt caelestia. Accusatores vero et accusationes quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendę causis, quia omne quod repraehensibile est, catholica defendit ecclesia. Et hoc a maioribus definitum esse, propter pravorum hominum insidias non dubitatur. Decet enim domini sacerdotes, fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere, atque eorum iudicia super sacrifitia ordinare, ne proterve aut tirannica dominatione ut de quibusdam refertur, sed caritative pro deo et fraterno amore cuncta peragere, et quod sibi quis fieri iuxta dominicam vocem non vult, alii inferre non pręsumat, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ea vero quae apostolorum prędicatione et patrum instructione praecepimus, semper tenere debemus, ne aliqua nova cudere aut ad noxam fratrum super intendere videamur, sed alterutrum onera [k] portemus, ut iuxta apostolum legem domini implere valeamus. Tempus enim congruum praevideri oportet, quando uniuscuiusque accusatę personę causa rectissime in medio producatur, quatenus gravitatem eius et consonantiam quae contra patrum decreta vel synodum confessionem prodi minime cognoscatur. Quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et iuste se velle manifeste ostendant, nullus autem introducatur personaliter, sed accusatores et accusati, aequa audiantur ratione iuxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et iudices, non idem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet iudicari, vel dampnari, cum et saeculi leges, haec eadem retineant. ||fol. 119ra|| De quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatinus accusationis et iuditii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. Scriptum est enim: Abhominatio domino labia mendatia, et testem fallacem proferentem mendacia et seminantem inter fratres scandala atque litigia [l]. Ipso monente atque dicente: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum, non facies quod iniquum est, nec iniuste iudicabis, non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis, iuste iudica proximo tuo, et quod tibi non vis fieri, alteri ne facias et reliqua. Et maxime pręceptum habentes apostolicum, attendere nos ipsos, et gregi in quo nos spiritus sanctus posuit episcopos regere dei ecclesiam quam adquisivit per sanguinem suum proprium. convenit. Et iterum: Attendere lupos, attendere malos operarios qui perversa faciunt, et adversa locuntur, ut detrahere semper discipulos domini et infamare queant. Quos corrigere vos et omnes domini sacerdotes summo studio oportet, quia peius malum non est, quam ut cives civibus invideant, et sacerdotes vel clerici, sacerdotibus vel pontificibus insidientur. Testante etiam veritatis voce: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei, et qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collum eius, et demergatur in profundum maris. ET ITEM: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio scandalizatus est in deum, qui eius scandalizat episcopum vel sacerdotem, et multa talia quę hic non inseruntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola. Monentes quoque instruere debetis, memoratos vicinos vestros ut a talibus se subtrahant et quae inlicite circa praefixos fratres egerunt cito corrigant, et quos nobis inconsultis lęserunt nobis inconsultis plena satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient si noluerint apostolice sedis suscipere censuram. Nam si quid fortasse in eis aut contra eos emerserat, nostrum fuerat expectandum examen, ut nostra [m] ut semper huic sedi fuit concessum privilegium aut condempnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra debuerant iura pervadere, absque apostolicę sedis dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes, qui noluerint ab apostolicae petrę super quam Christus ut prędictum est universalem construxit ||fol. 119rb|| aecclesiam cui episcoporum summa iudicia atque maiorum causas sicut paulo superius memoratum est reservatę sunt soliditate atque sacerdotali honore secludi. Inducię enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium vel eo amplius si necesse fuerit concedendę sunt, quoniam et laicis hoc permissum, nullus sęcularibus imbutus disciplinis ignorat, quanto magis sacerdotibus qui superiores esse eis non dubitantur. Habetur quoque in decretis patrum sancitum non fore canonicum quenquam sacerdotum iudicare vel dampnare antequam accusatores canonice examinatos praesentes habeat, locumque defendendi accipiat, id est inducias ęcclesiasticas ad abluenda crimina et cetera. Nec extra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio sine apostolica praeceptione cui in omnibus causis debetur reverentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc patrum regula in qua et imperialia pariter statuta concinunt. Criminum inquiunt discussio ibi agitanda est ubi crimen admissum est. Non aliubi criminum reus prohibetur audiri. Et alibi in canonibus pręcipitur, quęcumque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda et reliqua talia et his similia salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his diffiniatur priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet. Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, eius est semper expectanda censura. Neque enim proterve aut stimulo suę cogitationis impulsus ut sępe actum agnovimus detrahere aut accusare praesumat quemquam sacerdotum, quia iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius vice legatione pro populo Christi sanguine redempto funguntur. Causas enim eorum quia dei causę sunt eius esse iuditio reservandas, qui valet corpus occidere et animam mittere in gehennam, qui dicit: Mihi vindictam et ego retribuam. Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illis Christus intonuit, non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris. Monet igitur beatus apostolus Paulus ne de his temere leviterque praesumatur iudicium, de quibus nemo potest verius vel melius iudicare quam deus. Tu autem inquit quare iudicas fratrem tuum, aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal dei. Scriptum est enim: Vivo ego dicit dominus, quoniam mihi flectet omne genu, et omnis lingua confitebitur domino. Itaque unusquisque nostrum ||fol. 119va|| pro se rationem reddet deo. In hoc ergo non sibi quispiam temerarios ausus usurpet ut preter quod ad concordiam pertinet aliud agat unde unitas ęcclesię dissipetur. Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione vel iudicatione aut dampnatione fratrum, maximeque sacerdotum qui proximiores sunt deo, et qui proprio ore Christi corpus conficiunt, quia ob hoc venit ira dei in filios pręvaricatorum, qui Christum in suis persecuntur membris. Nolite fratres nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium aut infructuosis verbis illorum. Magis autem et redarguite talium coetus qui extendere moliuntur quasi arcum in fratres linguas suas. Defendite ergo fratres et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores. Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti, quia neque mors, neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque altitudo neque profundum, neque creatura aliqua magistro gentium docente poterit nos separare a caritate domini nostri Iesu Christi quę maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris eius. Nolite itaque amittere confidentiam vestram quę magnam habet remunerationem. Ecce enim iudex ante ianuam assistit, coronas hilariter promittens his qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis succurrunt, atque in caritate conlaborant. Quod si subtraxerit se quis, non placebit deo sed cadit, quia non sublevavit cadentem, sed emarcuit. Non autem simus subtractionis in oppressionem, sed adminiculi in acquisitionem et supplementum fratrum. Propter quod adsumite armaturam dei ut possitis resistere omnibus taliter praesumentibus et induite vos luricam iustitię, calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita extinguere, et galeam salutis accipite, et gladium spiritus quod est verbum dei, per omnem orationem, et obsecrationem, radicati et fundati, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in nobis scismata dividentes corpus ęcclesię bonum et integrum, in tortuosas novitates. Monet ergo apostolus, non amplius nos invicem, temere iudicare. Temere enim iudicat, si quis episcopum absque sedis apostolicę auctoritate condemnat, cum ei ut paulo superius praelibatum est, hoc specialiter privilegium reservatum ||fol. 119vb|| sit. Sed hoc iudicate magis inquit, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis omnibus manifestum est, non debere episcopum dampnare licet eius perscrutetur opinio, donec iuditium de eo nostrae apostolicę auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri cognoscat. Utpote quoniam solus et prae omnibus creditus est, atque accipere meruit a rege regum Christo deo claves regni cęlorum ad aperiendum fidelibus et benivolis hominibus in eundem dominum nostrum, et claudendum infidelibus et malivolis atque suis sacerdotibus, et sanctę ecclesie suo praetioso sanguine redemptę impugnatoribus sive nocentibus. Quod utique et nos facere postulavit, non quod novi nunc aliquid imperetur, sed illud quod per desidiam aliquorum aut scienter aut neglegenter transgreditur deinceps observetur ab omnibus ut illa semper quae apostolica et patrum traditione sunt constituta sub metu inrefragabili auctoritate teneantur. Scriptum namque est in secunda ad Tesalonicenses epistola et ad Timotheum apostolo monente: State et tenete traditiones nostras quas didicistis seu per verbum seu per epistolam. Item alibi per prophetam: Expectavi quoque sicut beatus Isaias intonuit ut facerent iudicium fecerunt autem iniquitatem, et non iustitiam sed clamorem omnes pios conturbantes. Et hoc dum scire debeant, quoniam iudicium dei est, secundum veritatem in eos qui talia agunt, licet divitias bonitatis dei et sustentationis et pacientię ignorantes, quoniam benignitas dei ad penitentiam eos adducit, secundum autem duritiam eorum et cor impenitens, thesaurizant sibi iram in die irę, et revelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. Et alibi scriptum est: Ego sum dominus deus vester, non facietis iniquitatem, in iuditio non accipies personam divitis, neque mireris vultum potentis. Ab omni iniquo verbo recedes, innocentem et iustum non obpugnabis, neque interficies. Ille procul dubio facit iniquitatem in iuditio, qui [n] ea sibi vindicat, quae ei vindicare non licet. Ideo quę huic sedi concessa sunt, nullus usurpare sine eius consultu praesumat, qui non vult honore aecclesiastico indignus aut contemptor iudicari. Itaque oportet propulsare neglegentes, sed ita ut nocentes non roborentur. Et bonos improbis atque insidiatoribus ||fol. 120ra|| fratrum resistere, ne torpore desidię oppressi, taciturnitatis teneamur obnoxii. Itaque qui potest obviare et perturbare perversos et non facit, nihil est aliud quam favere impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultę, qui manifesto facinori desinit obviare. Sitis autem perfecti et integri in eodem sensu et in eadem scientia firmati, ut per eam vias nostras dirigentes in eundem inflexibiliter omnibus occurratis oppressis, quia nobis creditur dominus. Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem roprobatum [o] propter talium impietatem, a deo autem electum et honoratum, super quem vos tamquam lapides vivi aedificamini in domum spiritalem in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales, hostias ipsi in odorem suavitatis. Gratum enim admodum est sacrificium domino, oppressis omnibus subvenire, quanto magis illis de quibus ait: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit, et cetera. Libat quidem domino prospera, qui ab afflictis et oppressis pellit adversa. Sed et nunc fratres commendamus omnes vos domino, et verbo gratię eius, qui potest perficere [p] et dare hereditatem in omnibus sanctificatis. Ipse autem deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum [q], et in ipso semper et in omnibus, ut unianimes uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et auxilium fratrum, qui potens est consolari omnes et confirmare nos secundum evangelium eius, et iuxta revelationem ministerii temporibus ęternis taciti patefactum autem per scripturas sanctas et patrum ortodoxorum doctrinas, secundum pręceptum aeterni dei, ad oboediendum fidei in omnibus nobis cognitis soli sapienti deo domino nostro Iesu Christo, cum quo patri et spiritui sancto gloria honor imperium et potestas in sęcula sęculorum Amen. Dominus vos custodiat dilectissimi fratres incolumes semper. Data VIII kl NOVEMBRIS Flavio et Stilicone vv cc consulibus.


Stand: 2008-03-02