Damasus papa, De vana superstitione chorepiscoporum vitanda


fehlt
DE VANA SUPERSTITIONE CHOREPISCOPORUM VITANDA.

Dominis venerabilibus fratribus Prospero Numidie primę sedis episcopo Leoni, Reparato Alexandro, Benedicto, Rufo, et omnibus ceteris, ubique in recta sancta et apostolica fide consistentibus ortodoxis episcopis, episcopus [a] Damasus.

Licet fratres karissimi vobis sint nota patrum decreta mirari tamen non possumus vestram sollertiam circa instituta maiorum, ut cuncta quę possunt aliquam recipere dubitationem ad nos quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo deferre non desinatis, ut proinde capiatis responsa unde ecclesia accepit institutionem et normam recte vivendi. Unde et vos non inmemores canonum esse recordamini qui et idipsum fieri precipiunt. Non ut vobis scientiae ecclesiasticę regulę aliquid desit, sed ut auctoritate sedis apostolicę fulti in nullo ab eius devietis regulis. Igitur de chorepiscopis de qui||fol. 120vb||bus nos consulere voluistis quale sit eorum ministerium aut quid eis agere liceat aut quam auctoritatem habeant vel si licet eos fieri an non, quia audivimus eos iam esse prohibitos, aut quid de his qui iam ordinati reperiuntur agendum sit, nil vobis certius respondere videtur, quam olim a predecessoribus nostris decretum reperimus. Ut eis ad veniam nihil prorsus ad aliud reservetur, quam privatio sacri ministerii quod inlicite assumserunt, quia prohibiti tam ab hac sacra sede, quam a totius orbis fuerant episcopis. Nimis ergo eorum institutio inproba nimis est prava, quia ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid pręsumant, omni auctoritate caret, et sacris canonibus invenitur esse contrarium, atque ad totius ecclesie perturbationem superba et superflua tendit elatio, et vacuum est atque inane quicquid in praedicto summi sacerdotii egerint ministerio. Quod ipsi idem sint qui et presbiteri sufficienter invenitur, quia ad formam et exemplum LXX inveniuntur prius instituti. Sed quia deo gratias modo necessarii sicut in primitiva ecclesia propter studium quod erga pauperes exigebant non sunt, et quia inlicita pręsumebant et quod agebant actum non erat, et propterea multi in securitatem lapsi ecclesiastica fraudabantur et frustrabantur ministeria, ideo tam ab hac sancta sede ut superius memoravimus, quam et ab omnibus totius orbis episcopis a pontificalibus sunt remoti offitiis. Nam ut nobis relatum est quidam episcoporum propter suam quietem eis plebes suas committere non formidant, et ut inlicita atque prohibita agant id est ea quae solis pontificibus debentur sibi usurpant, et ipsi in sua quiete torpent et curam sibi a deo commissam neglegunt. Cum dominus dicat: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis et vocat eas nominatim et cognoscit suas et suae cognoscunt eum. Et item: Sicut novit me pater et ego agnosco patrem et animam meam pono pro ovibus meis. De mercennario autem quid dicat bene nostis, quia videt et lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves et reliqua. Pro talibus vero neglegitur cura ecclesie et eius status perturbatur, et ideo sunt prohibiti, intantum ut si aliqui ex his reperti fuerint a proprio decidant gradu. Illi namque episcopi qui talia sibi presumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quę statim ut pariunt infantes suos aliis nutricibus tradunt ||fol. 121ra|| educandos, ut suam citius libidinem explere valeant. Sic et isti infantes suos, id est populos sibi commissos aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est ut pro suo libitu sęcularibus curis inhient [b], et quod unicuique visum fuerit, liberius agat. Pro talibus enim animę negleguntur, oves pereunt, morbi crescunt, hereses et scismata prodeunt, ecclesię destruntur, sacerdotes viciantur, et reliqua mala proveniunt. Non taliter dominus docuit, nec apostoli instituerunt, sed ipsi qui curam suscipiunt ipsi peragant, et ipsi proprios manipulos domino representent. Nam ipse ovem perditam diligenter quęsivit, ipse invenit, atque propriis humeris reportavit, atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam multas sustinens iniurias, multa obprobria, multasque passiones, in tantum ut etiam animam suam pro nobis traderet. Quid nos miseri et desides dicturi sumus qui etiam pro ovibus nobis commissis curam inpendere neglegimus, et aliis eas educandas tradimus? Corrigantur hęc fratres necesse est quia qui plus laborat maorem [c] mercedem accipiet. Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos domini esse cognovimus. Id est XII apostolorum et LXX discipulorum. Unde iste tertius processerit funditus ignoramus, et quod ratione caret extirpare necesse est. Quod enim episcopi non sint, qui minus a tribus sunt ordinati, episcopis omnibus patet, quoniam ut bene nostis prohibitum, a sacris est patribus ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi. Si nomen non habent qualiter officium habebunt? Quicquid enim inter episcopos aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est ut superius iam praelibatum est ut irritum sit, quia quod non habent dare nequaquam possunt. Presertim cum nullum ex LXX discipulis quorum speciem isti antequam prohiberentur ut superius est memoratum in ecclesia gerebant, nil de hoc quod apostolis eorumque successoribus specialiter debebatur legitur assumsisse. Nec in lege domini quę Moysi quę ab domino legitur dictata de his quae summis sacerdotibus id est Moysi et Aaron erant specialiter concessa, filii Aaron quicquam praesumebant. Nulli enim dubium est quod Moyses et Aaron soli precipiente domino in tabernaculo dei erigebant altare soli ungebant [d] soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia quae ad ||fol. 121rb|| summum sacerdotem [e] pertinebant de quibus sufficienter in divinis legitur litteris agebant, quoniam summi domini sacerdotes erant sicut de eis scriptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius. Sic et modo quia umbra legis transiit, et lux evangelii in nos gratia dei manifeste coruscat de his quae summi sacerdotis id est episcopis quorum figuram Moyses et Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta discipulorum formam gestant, in quorum videlicet tipo filii Aaron erant nihil praesumere debent, sicut nec illi quicquam de summi sacerdotii ministerio attingebant. Nam quod corepiscopi antequam praefato prohiberentur tenore ad formam septuaginta instituti erant, canon sufficienter manifestat ubi ait: Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam septuaginta videntur esse et reliqua. Nec illud pretereundum nobis videtur quod alibi in canonibus expressum est: Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sunt et reliqua. Nec ab re dictum perpendo quanquam manus inpositionem episcoporum perceperint, cum episcoporum nomen pluralem in se contineat numerum et apud grammaticos pluralis sit genitivus. Videtur enim mihi quod tunc non ab uno, sed a pluribus ordinabantur. Quia nullatenus diceret episcoporum, si ab uno fieret talium ordinatio, cum episcoporum pluraliter dictum sit ordinatio. Cum autem dictum sit corepiscopum, profecto villanum voluit intellegi episcopum. Et si villanus quid agit in civitate? Cum in uno [f] civitate duo omnino prohibeantur esse episcopi. Et si in villa et in eo loco ubi antea episcopi non fuerunt, cum et immodica civitate vel in villa aut castello episcopus fieri prohibeatur, et in omnibus omnino locis ubi antea episcopi non fuerunt, ne vilescat auctoritas et nomen episcopi fuerint constituti quid rogo erunt? Ecce nec locus cum ordinatione, nec ordinatio cum loco concordat. Quoniam si per episcoporum manus inpositionem perceperunt, et ut episcopi sunt consecrati, ubi sunt consecrati, ad villam, quia chore villa est apud Grecos, et qualiter ad villam si ne in castello aut in modica civitate licet fieri rogo ut promatis. Et si promere non potestis, quia scio per rationem aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori inponite et eos omni auctoritate carere non dubitate. Scilicet quia tria obstant quibus eorum cassatur actio vel institutio. Unum quod ab uno episcopo ordinari solent, in quo eorum ||fol. 121va|| ordinatio canonibus discordat qui per manus episcoporum eos institui iubent. Aliud si a pluribus episcopis sunt ordinati et aut in villa aut castello seu in modica civitate, aut omnino non in eo loco praefixi quo iuste episcopi fieri debent aut dudum non fuerunt, ubi vilescat auctoritas et nomen episcopi, aut si in civitate cum altero episcopo cum ut praedictum est in una civitate duo non debeant consistere episcopi. Tertium si absolute fuerint instituti, sicut de quibusdam audivimus quae omnia episcopali omnino carent auctoritate. Et illud adhuc restat quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem. Quia ut praefixum est ordines sunt duo tantum primi in ecclesia id est apostolorum et LXX discipulorum. Sane si nec episcopi sunt quia pro praefatis causis episcopi esse non possunt, nec presbiteros se nominari volunt quia amplius esse ambiunt, atque plusquam LXX discipuli fecissent ad quorum formam ut paulo superius praelibavimus, hi antequam prohiberentur a quibusdam stultis, et sua quęrentibus non quę Christi Iesu instituebantur praesumere temptant, et inlicita atque prohibita agere praesumunt, nec hoc se dici volunt quod sunt. Rogo ut manifeste prodatis quid sint? Quoniam aut aliquid sunt aut nihil. Nam manifeste patet quod episcopi non sunt. Et si episcopi non sunt et presbiteri esse despiciuntur [g], quid erunt? Aut aliquid prorsus erunt aut nihil, quia nihil potest esse, nisi habeat unde sit. Et si non habet unde sit, aut unde originem ducat nec auctoritatem habet, nec stare rite poterit quia inane est, et ut destruatur et cadat necesse est, quoniam nihil est et in nihilum reputabitur. Si vero nihil ex his sunt quae superius memoravimus, tunc necesse est ut nihil sint ex his quae sacerdotibus debentur, et ideo nec in sacerdotali cathalogo habeantur, nisi tantum ut primo commemoravimus, pro misericordia illis qui humiliter hoc ferre voluerint nec amplius ambierint, et per scriptum propria manu subter corroboratum idipsum confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeant, et ministerio prbororu [h] contenti sint, atque mensę domini tantummodo participes existant. Amplius autem qui ambire voluerint, nec hoc retineat ut sacerdotes sint sed omni ecclesiastico funditus priventur honore. Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare, nec diaconos aut subdiaconos nec virgines nec altare erigere nec ungere [i] aut sacrare nec ecclesias dedicare nec chrisma conficere nec chrismate baptizandorum ||fol. 121vb|| frontes signare, nec publice quidem in missa quenquam paenitentum reconciliare, nec formatas epistolas mittere nec populum benedicere, nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire, nec praesente episcopo infantem tingere aut signare, nec paenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare, nec eo praesente nisi illo iubente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere aut salutare, nec plebem exortari quę omnia solis pontificibus tam ex superioribus quam ex aliis patrum constitutis atque sacris canonibus edocti estis, et si necesse est quibusdam minus scientibus doceri pleniter et instrui possunt. Ut per hoc et discretio graduum et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur. Similiter et de presbiteris haec habeantur et sine iussu proprii episcopi nil agant. Quia quod est rarum hoc et pulchrius esse videtur. Et si nomen vilescit pontificum omnis status perturbatur ecclesiae. Triplex itaque in hac parte reatus est. Quod et prohibita agunt et quod sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et episcoporum quantum [k] ad inlicitę usurpationis temeritatem pertinet iura solvuntur. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. Presertim cum nullus ex [l] septuaginta discipulis quorum isti in ecclesia speciem gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem ut praedictum est tradidisse. Haec ergo quia omnia carent ratione nullus deinceps usurpet aut consentiet sacerdotum, qui noluerint a nostro sacerdotali collegio separari. Nec quod a nobis extinguitur et a predecessoribus nostris ac reliquis ut dictum est totius orbis episcopis iam extinctum est, apud aliquos tenebrosis seminetur radicibus. Sed quę male pullulasse noscuntur radicitus evellantur, ne messem dominicam pullulantem ulla corrumpant zizania. Ita enim fructum uberem domini sacerdotes prestabunt, si ea quae natam segetem enecare consuerunt radicitus amputentur. Cesset ergo cesset tot vicibus prohibita et dampnata praesumptio, nec imitentur summi sacerdotes, mulieres meretrices quae infantes suos praefata voluptate aliis ad nutriendum tribuunt, sed ipsi nutrient, ipsi domino suo fructum cum usura reddant, fructuososque manipulos et cum gloria repraesentent. Nam si dominus leprosos inter ceteras ovium suarum curas tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur, aut cur nos ||fol. 122ra|| ipsi qui pastorale officium suscepimus aliis alendas tradimus? Maxime cum dominus Petro praeceptori nostro dixerit: Si diligis me pasce oves meas, et multa talia et his similia. Nam benedictionem quam praedicti corepiscopi ante suam prohibitionem per manus inpositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre quam salutem. Et illi qui pontificatus apicem non habebant, quomodo ea quae non habebant dare poterant [m], quoniam nihil in dante erat quod ille posset accipere? Aut quis hominum licet more humano loquamur dare potest quod non habet? Presertim cum pontifices non erant ea quae solis pontificibus debentur dare non poterant. Et propterea magis vulnerabant capita quae per manus inpositionem tangebant quam ea quae eis collata non erant per aliquam benedictionem darent. Et ideo quicquid ex supradictis pontificalibus praesumebant irritum erat et nihil tangenti proficiebant, sed magis iuxta prophetam maledictionem pro benedictione si ratum est dicere conferebat. Quapropter per illam inlicitam manus inpositionem ut paulo superius praelibavimus vulneratum caput illi qui videbantur aliquid accepisse habebant, et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua [n] infixa sanetur macula, id est reiterari necesse est, quod legitime actum aut collatum minime approbatur si perfectum esse debebit. Nam quomodo honorem possit retinere qui ab illo acceperit qui potestatem dare non habuit pontificalem legitime invenire non possum. Cum ille qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest iura tribuere. Ne hoc sibi poterant vindicare cuius capaces per hoc quod illis obstiterat non fuerunt, huius ergo discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ita misericordiam rogamus ut si qua forsitan de his commissa sunt, nec talia liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur. Quia ut nobis gratulationem facit ecclesiarum status salubri dispositione attributus vel adornatus, ita non levi nos merore contristat quotiens aliquid contra instituta canonum vel ecclesiasticam disciplinam praesumptum aut commissa cognoscimus. Quae si non qua debemus vigilantia resecemus illi qui nos speculatores esse voluit excusare non possumus, si eius ecclesiam quae nobis generaliter commissa est, in quantum praevalemus puram a tam inlicitis superstitionibus non custodiamus. Quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi quemadmodum apostolus docet idipsum ||fol. 122rb|| dicamus omnes, simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia. Nec aliter veri discipuli domini erimus misi [o] radicem amaritudinis rursum germinantem, sicut haec ut asseritis modo facit, ne nocere valeat, ut episcopale ministerium vilescere faciat, per eorum neglegentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, et meliora plantare sunt ab eo prepositi, unusquisque pro viribus extirpare festinet, et ipse qui pro suis ovibus est iudici rationem redditurus, eas fovere et educare decertet. Si domini desideramus esse discipuli ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas et voco eas nominatim et cognoscunt me meae et reliqua. Et iterum: Monente dominicę vocis imperio quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves qui Christum amant, diligenter et cum magna cura pascat. Quoniam ipsius sanctę sedis cui per [p] abundantiam divinae gratiae praesumus [q], ipsius amore et reverentia coortamur, ut tantae superstitionis quae nullius ut saepe dictum est fulcitur auctoritate, periculum quantum possumus declinemus, ne beati magistri nostri Petri summi apostoli dilectio, qua se amatorem dei esse testatus est vana inveniatur in nobis. Quoniam omnis neglegenter pascens totiens commendatum sibi dominicum gregem convincitur summum non amare pastorem, nec eius se velle discipulum fieri cuius exempla neglegit imitari. Nam gratia prorsus maior adquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat domino sollicitudo pastoris. Nam et beatum Iacob qui pro uxoribus diu servierat dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum, oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam et quicquid furto perierat a me exigebas, die nocteque aestu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis. Si igitur [r] sic laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labori quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves dei? Sed in his omnibus ipse nos instruat qui pro suis dedit ovibus animam, et adiuvet nos ut de his qui nobis commissi sunt fructum multiplicem ac mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat. Tantusque vos beati ||fol. 122va|| Petri apostolorum principis amor accendat, ut in ovili ipsius cui omnes creaturae sunt traditae omnes taliter errantes et inlicita atque prohibita praesumentes sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis, qualiter animae praetioso Christi sanguine redeptae [s] eorum non depereant deceptione. Restat etiam quod per ostium hi nequaquam subintrarunt quia non habebant ostium per quod ingrederentur. Quia ut dictum est: Si nec episcopi sunt et plusquam presbiteri esse ambiunt per quod ostium intrabunt, cum hi tantum duo ordines in ecclesia leguntur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium per quod pastor intret? Audite fratres non me, sed ipsam dicentem veritatem: Qui non intrat per ostium in ovile omnium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, et reliqua. Cum etiam egregius praedicator dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est. Cum predicta duo fundamenta in ecclesia tantummodo inveniantur posita, quicquid amplius positum in his invenitur, stare nullatenus poterit. Et ideo cum omnibus suis fundamentis et actionibus atque radicibus ut evellatur necesse est, ita ut amplius pullulare nec germinare valeat. Non ergo generet et non faciat vobis fratres totiens repetita locutio fastidiem, quia summa necessitas est saepius prohiberi, quod totiens ut a vobis cognovimus inlicite usurpatur. Et quoniam veritas saepius exagitata magis splendescit in lucem, et quod totiens repetendo admonetur, minus usurpatur. Super his enim multa iam ab antecessoribus nostris dicta sunt, a quibus ipsi sicut nunc a nobis ita olim ab eis damnati et prohibiti sunt. Ideo saepius repetentes omnes monemus ut vitentur huiusmodi, et a talibus se abstineant qui noluerint una cum eis a sacerdotali ministerio ut rebelles fieri alieni. Quod ita demum probare poterimus si tales extirpare et non eis [t] favere decertaveritis, et ita in postmodum de tali re quaerela cessabit. Quia contumeliae studio fit, quicquid interdictum totiens usurpatur. Omnia haec decretalia et cunctorum decessorum nostrorum constituta quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis. Ita vobis et omnibus episcopis ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, ve||fol. 122vb||niam sibi deinceps noverit denegari. Quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret. Et merito nos qui summa [u] ecclesiae tenere debemus gubernacula causa respicit, si silentio faveamus errori. Data kł IUN, Libio, et Teodosio, vv, cc. conss.


Stand: 2008-03-02