Item epistola Stephani archiepicopi ad Damasum papam


I.
ITEM EPISTOLA STEPHANI ARCHIEPICOPI, ET TRIUM CONCILIORUM AD DAMASUM PAPAM QUOD EPISCOPORUM ET SUMMORUM NEGOCIORUM ECCLESIASTICORUM CAUSAE, SEMPER AD SEDEM APOSTOLICAM SINT REFERENDĘ.

DOMINO BEATISSIMO ET APOStolico culmine sublimato sancto patri patrum Damaso papę et summo omnium pręsulum pontifici, Stephanus archiepiscopus concilii Mauritanię et universi episcopi de tribus conciliis Africane provinciae. Notum vestrę facimus beatitudini, quod quidam fratres in confinio nobis positi, quosdam fratres nostros venerabiles videlicet episcopos vobis inconsultis, a proprio deicere moliuntur gradu, ||fol. 118ra|| cum vestrę sedi episcoporum iudicia, et summorum finem ecclesiasticorum negotiorum, in honore beatissimi Petri patrum decreta omnium cunctam reservavere sententiam inquirendi reverentia de dei rebus quas omni cura et sollicitudine observare debemus. Maxime vero debent ab ipso praesulum examinari vertice apostolico. Cuius vetusta sollicitudo est, tam mala damnare quam relevare laudanda. Antiquis enim regulis censitum est, ut quicquid horum quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provintiis, non prius tractandum vel accipiendum sit, nisi ad notitiam almę sedis vestrę fuisset deductum, ut eius auctoritate iuxta quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua multotiens talia et his similia quę super his constituta [a] sunt. Quibus si inlicite factum est, ut semper vestrę sedi consuetudo fuit, festinanter occurrite, et pro his viriliter ut pater pro filiis certantes state, sicut bene ad Iesum filii Sirach, dictum est usque ad mortem certa pro veritate et semper dominus deus tuus pugnabit pro te. Accipere enim personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii. Sin minus inlicita sunt hęc, pateat nobis talis omnibus licentia beatissime pater, aut si liceat hos vel aliquos etiam minorum graduum clericos, nisi canonice tempore legitimo vocatos, aut sine legitimis accusatoribus aut absque veris et innocentibus testibus vel nisi manifeste canonice convictos, aut sponte confessos, vel a suis sedibus eiectos, aut suis rebus expoliatos, vocare ad synodum vel dampnare, quia legimus eos non posse canonicę ad synodum, ante suam diu tenendam et gubernandam viribus scilicet pleniter resumptis restitutionem, suisque omnibus sibi legaliter restitutis integerrime vocari, aut inveniant [b] ad synodum, nisi sponte voluerim [c] imperare. Deus igitur creator omnium conservet longevum apostolatum vestrum ad stabilitatem sanctarum ęcclęsiarum, et ortodoxę fidei, vosque pastorem bonum qui spiritalibus ovibus vestram ponitis animam, atque baculo pastorali lupos rapaces expellitis, omnibusque oppressis auxilium feritis [d]. Quod et istis atque omnibus vos semper facere optamus sanctissime papa. Subscriptio et alia manu: Ora pro nobis carissime pater.


Stand: 2008-03-02