Concilium Bracarense tertium

IN NOMINE DOMINI INCIPIT CONCILIUM BRACARENSE QUOD FACTUM EST SUB ANNO QUARTO GLORIOSI DOMINI NOSTRI VVAMBANI REGIS, ERA DC TREDECIM.

DECENTER SATIS PER DIVINUM PM [a] IN BRACARENSI urbe collecti et de his quę intra dei ecclesiam perversa ||fol. 114vb|| actione geruntur tractaturi convenimus, ut adiuvante nos illo qui dixit: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo collecti, ibi ero in medio eorum, pari animo parique devotionis studio, exurgentes male habitos extirpemus errores. Etenim dum nos in unum sinodalis actio adgregasset, debitis in sedibus conlocati, primum de sanctę fidei sacramento cepimus habere sermonem. Scilicet ne aut vanitate disputantium, aut nescientia simplicium erroris quippiam in hoc sacramento fidei teneretur. Unde cum omnes nos in vera fide ut speculum perlustraremus inlęsos, in eo quia nullum nostrorum scismatica erroris fatigaverat turbo, sed vera nos et simplex in hoc sacramento apostolica ostendit idoneos praedicatio, gratis omnipotenti peregimus deo quod hanc nostrę fidei regulam ipsis verbis atque sententiis commemoranter praeteximus, quibus eam in conventu Niceni concilii declaratum esse scimus.


Credimus [b] in unum deum patrem omnipotentem factorem cęli et terrę, visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia sęcula. Deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum non factum, homousion patri hoc est eiusdem cum patre substantię, per quem omnia facta sunt quę in cęlo et quę in terra. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine, Homo natus passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit. Ascendit in cęlos sedet ad dexteram patris. Iterum venturus in gloria iudicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis. Credimus et in spiritum sanctum dominum et vivificatorem, ex patre et filio procedentem, cum patre et filio adorandum et glorificandum qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam, atque apostolicam ęcclesiam. Confitemur unum baptisma, in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri sęculi Amen. Post huius sanctę fidei sacramentum relatus est in contionem nostrorum, omnium error manifestus pariter et diversus. Qui tanta debet disciplinę arte retundi, quanta et perversitate comprobatur [c] infundi. Quidam enim in sacrificiis domini relati sunt lac pro vino promte [d] offerre, eucaristiam quoque vino madidam pro conplemento communionis credunt apostolis porrigendam. Et quod peius his omnibus est quidam [e] sacerdotum in vasis domini epulas sibi adponunt, et manducare in eis presumunt. ||fol. 115ra|| Quidam etiam ex sacerdotibus relati sunt quod ecclesiasticę consuetudinis ordine praetermisso, missam sine oratione [f] audeant dicere. Et quod in sollempnitatibus martyrum reliquias suo collo inponant [g], et in sellulis non aliis se portandos, nisi ab albatis diaconibus credant. Illud quoque quod plerique sacerdotum absque testimonio cum feminis commorentur, et quod quidam illorum honoratos fratres suos verberibus indiscretis subiciant. Necnon et illud quod quidam Simonis cupiditate arrepti quos ordinaturi sunt sub cautione dimittant, qualiter postquam ordinati fuerint pecuniam ab illis promissam accipiant. Illud quoque quod familiam ęcclesię in propriis laboribus quassant, damnum in rebus dominicis facientes. Quę omnia ne confuse videantur esse prolata, discretis titulorum ordinibus credimus subnectenda.


I.
UT REPULSIS OMNIBUS OPINIONIBUS SUPERSTITIONUM, PANIS TANTUM ET VINUM AQUA PERMIXTUM IN SACRIFICIO OFFERATUR.

Cum omne crimen atque peccatum oblatis deo sacrifitiis deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam scismatica, ambitione detentos [h], contra divinos ordines, et apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrifitiis dedicare. Alios quippe intinctam eucharistiam, populis pro complemento communionis porrigere. Quosdam etiam non expressum vinum in sacramentis dominici calicis offerre, sed oblatis tantum populos communicare. Quod quam sit evangelicę atque apostolicę doctrinę contrarium, et consuetudini ęcclesiasticę adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probatur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister veritatis verum salutis nostrę sacrifitium suis commendaret [i] discipulis, non illis lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus. Ait enim evangelica veritas: Accepit Iesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac in sacrificio offerri, quia manifestum et evidens exemplum evangelicę veritatis inluxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non sinit. Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum, ex evangelio testimonium recipit, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit. Seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam ||fol. 115rb|| intinctum panem, aliis Christum prebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo, quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet, non quę sacramenti huius institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est de uvarum granis populus communicatur valde est omnino confusum. Calix enim dominicus iuxta quod quidam doctor edisserit vino et aqua permixtus debet offerri, quia vidimus in aqua populum intellegi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem crediderit copulatur et iungitur. Quę copulatio et coniunctio aquę et vini sic miscetur in calice domini, ut comixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrum solum offertur, in qua vini tantum efficientia demonstratur, salutis nostrę sacramentum neglegitur, quod per aquam significatur. Non enim potest calix domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur. Et ideo quia iam ex eo plurima et multiplex maiorum emanavit sentententia [k], quorum pietas in deum religiosa horum sacramentorum et efficientias copiosas disseruit et institutiones verissimas declaravit, omnis talis error atque praesumptio cessari iam de cetero debet, ne perversorum inordinata conpago statum veritatis enervet. Et ideo nulli deinceps licitum sit aliud in sacrifitiis divinis offerre, nisi iuxta antiquorum sententiam conciliorum, tantum panem et calicem, vino et aqua permixtum. De cetero aliter quam praeceptum est, faciens tamdiu a [l] sacrificando cessabit, quamdiu legitima pęnitentię satisfactione correptus ad [m] gradus sui officium redeat quem amisit.


fehlt
NE VASA DOMINO SACRATA, HUMANIS USIBUS SERVIANT.

Omni cura omnique studio providendum est, ne hi qui locum videntur obtinere regiminis contumeliam videantur inferri cęlestibus sacramentis. Etenim quod et auditui horribile, et visui execrabile iudicatur, relatum est nobis quod quidam sacerdotum sacrilega temeritate praecipites, vasa domini in proprios usus adsumant epulasque sibi in eis conmessuras apponant. Quod malum et obstupentes deflemus, et deflentes obstupescimus, ut illic huma||fol. 115va||na temeritas sibi epulum praeparet, ubi sanctum spiritum cognoscitur advocasse. Et ibi esum carnium crapulatus adsumat, ubi divina visus est celebrasse mysteria. Et in quibus tantum sibi offerri sacramenta per expiationem delictorum percepit, in his expleat voluptate ludibrii sui. Et ideo huius de cetero praesumptionis persona qui sciendo divina vasa vel mysteria aut in usus suos transtulerit, aut comedere in his vel poculum sibi sumendum elegerit, gradus sui vel offitii periculum sustinebit. Ita tamen ut si de sęcularibus fuerit, perpetua excommunicatione damnetur, si vero religiosus ab officio deponatur. Sub hac quoque damnationis sententia et illi obnoxii tenebuntur, qui ecclesiastica ornamenta vela vel quęlibet alia indumenta atque etiam utensilia sciendo in suos usus transtulerint, vel aliis vendenda vel donanda crediderint.


III.
NE SACERDOS SINE ORARIO ID EST STOLA [n] MISSAM AUDEAT CELEBRARE.

Quoniam antiqua ecclesiastica noverimus institutione praefixum, ut omnis sacerdos cum ordinatur orario utroque umero ambiatur. Scilicet ut qui inperturbatus praecipitur [o] consistere [p] inter prospera et adversa, virtutum semper ornamento utrobique circumseptus appareat humero. Qua ratione tempore sacrifitii non adsumit, quod se in sacramento accepisse non dubitat? Proinde modis omnibus convenit, ut [q] quod quisque percepit in consecratione honoris, hoc retineat [r] et in oblatione vel perceptione suę salutis. Scilicet ut cum sacerdos ad sollemnia missarum accedit aut per se deo sacrifitium oblaturus aut sacramentum corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi sumpturus, non aliter accedat quam orario utroque umero circumseptus, sicut et tempore ordinationis suę dinoscitur consecratus. Ita ut de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens, signum in suo pectore praeparet crucis. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitę subiacebit.


IIII.
NE SACERDOTES SIVE QUĘCUMQUE EX CLERO SINE TESTIMONIO CUM QUIBUSLIBET FEMINIS HABITET.

Quamquam antiqua canonum institutio de huiusmodi praesumptione absolutas et multiplices disciplinas atque institutiones ediderit, nos tamen brevitatis causa omnem fornicandi occasionem cupientes auferre, id omnimoda sancimus is [s] auctoritate tenendum, ut nullus sacer||fol. 115vb||dotum sive quisque de clero absque honesto et conpetenti testimonio, excepto sola matre cum quibuslibet feminis secrete se praesumat adiungere, et non solum cum extraneis mulieribus, sed cum ipsis etiam sororibus vel propinquis, ne licentia sororum vel propinquarum mulierum quisque solet familiario habeatur, ad perpetrandum scelus. Huius ergo praeceptionis trangressor, sex mensibus se noverit penitentię legibus subiacere.


fehlt
DE DAMPNATA PRESUMPTIONE QUORUNDAM EPISCOPORUM QUI IN FESTIVITATIBUS MARTYRUM AD ECCLESIAM PRECEDENTES APPENSIS COLLO RELIQUIIS AB ALBATIS DIACONIBUS IN CELLULIS [t] VEGETANTUR.

Bona siquidem res est divina sacerdotibus contrectare mysteria sed cavendum valde est ne hoc quisque ad usum pravitatis suę intorqueat unde soli deo de bona conscientia placere debuerat. Scriptum est enim: Vę his qui faciunt opus domini fraudulenter, et desidiose. Ut enim quorundam episcoporum detestanda praesumptio nostro se cetui intulit dirimenda, agnovimus quosdam de episcopis quod in sollempnitatibus martyrum ad ecclesiam progressuri reliquias collo suo inponant. Ut maioris fastus [u] apud homines gloria intumescant, quasi ipsi sint reliquiarum arca, levitę albas induti in sellulis eos deportant. Quę detestanda praesumptio abrogari per omnia debet, ne sub sanctitatis specie simulata vanitas sola praevaleat, si modum suum uniuscuiusque ordinis reverentia, non agnoscat. Et ideo antiqua in hac parte et sollempnis consuetudo servabitur, ut in festis quibusque diebus arcam domini cum reliquiis non episcopi sed levitę in umeris gestent. Quibus et in veteri lege, onus idem inpositum novimus esse praeceptum. Quod si [v] etiam episcopus reliquias per se deportare elegerit, non ipse a diaconibus in sellula vegetetur, sed potius pedes ęque [w] una cum populis progressione procedente, ad conventicula sanctarum ecclesiarum sanctę dei reliquię per eundem episcopum portabuntur. Iam vero qui hęc instituta sciendo adimplere distulerit qua [x] divino officio [y] fuerit, a sacrificando cessabit.


VI.
DE HONESTATE [z] HONORATORUM ET DISCIPLINA.

Cum beatus apostolus arguere obsecrare vel increpare in omni pacientia praecipiat, extra hanc doctrinam novimus quosdam ex fratribus tantis cedibus [a]


Stand: 2008-03-02