Capitula Martini Bracarensis

CAPITULA EX ORIENALIUM [a] PATRUM SYNODIS A MARTINO EPISCOPO ORDINATA ATQUE COLLECTA.

Domino meo beatissimo atque apostolicae sedis honore suscipiendo in Christo fratri Nitigisio episcopo vel universo concilio Lucensis ecclesiae episcopus Martinus.

Canones qui in partibus orientis ab antiquis patribus constituti sunt Greco prius sermone conscripti sunt postea autem succedenti [b] tempore in Latinam linguam translati sunt. Et quia difficile est ut simplicius aliquid ex alia lingua transferatur in alteram, simulque et illud accidit ut in tantis temporibus, scriptores aut non intellegentes aut dormitantes multa praetermittant, et propterea in ipsis canonibus aliqua simplitioribus videantur obscura. Ideo visum est, ut cum omni diligentia, et quę per translatores obscurius dicta sunt, et eaque quae per scriptores sunt inmutata, simplitius et emendatius restaurarem. Id primum observans ut illam ad episcopos ||fol. 111va|| vel universum clerum pertinent, una in parte conscripta sunt, similiter et quae ad laicos pertinent, simul sint adunata, ut de quo capitulo scire aliquis voluerit possit celerius invenire.

Incipiunt canones ex orientalium antiquorum patrum sinodis ac venerabili Martino episcopo vel ab omni Bracarensi sinodo excerpti vel emendati, ubi clericorum et laicorum seorsum sententias restauravit, ut quod translatores a Greco in Latino obscurius dixerunt, vel scriptorum ignavia depravaverat aut inmutaverat, simplitius et emendatius omnia uno hoc contineantur in loco ut de quo capitulo quid scire voluerit possit caelerius invenire.

INCIPIUNT TITULI.

I.
De electione episcopi.

II.
De ordinatione episcopi.

III.
De evacuanda ordinatione quae absente metropolitano fuerit facta.

IIII.
De primatu metropolitani.

V.
De eo qui per ambitionem de [c] inferiori civitate ad maiorem transire voluerit.

VI.
De non mutandis parroechiis.

VII.
De praesumptione alienę dioceses.

VIII.
De non constituendo episcopo successore.

VIIII.
De inruptione vacantis eclesie.

X.
De episcopo per necessitatem vacantem.

XI.
De contemptore episcopo.

XII.
De sidioso episcopo.

XIII.
De senioribus iudicii.

XIIII.
De presumptione episcopi in rebus ecclesię.

XV.
De rebus ecclesiasticis gubernandis.

XVI.
De rebus eclesię dispensandis [d].

XVII.
De his qui de ministris eclesię aliquid vendiderit [e].

XVIII.
De sinodo facienda.

XVIIII.
De episcopo qui noluerit ad sinodum venire.

XX.
De legitima aetate ordinanda presbiteri.

XXI.
De eunuchis qui ab aliis fiunt vel qui sibi naturalia abscidunt.

XXII.
De neofitis.

XXIII.
De paenitente non admittente ad clerum.

XXIIII.
De his qui indiscussi aut presbiteri aut diaconi ordinati sunt.

XXV.
De presbiteris vel diaconibus qui post ordinationem denotantur.

XXVI.
De his qui viduas aut dimissas ducunt.

XXVII.
De fornicatoribus clericis.

XXVIII.
De his quorum uxores mechantur.

XXVIIII.
De viduis clericorum.

XXX.
De vidua episcopi vel presbiteri quae fuerit devota et peccaverit.

XXXI.
De devota, peccante vel que se maritaverit.

XXXII.
De subintroductis adoptivis mulieribus.

XXXIII.
De non recipiendis clericis et de infirmanda ordine eius qui sine episcopi sui licentia ab alio episcopo ordinatus est.

XXXIIII.
De clericis desertoribus.

XXXV.
De inportunis clericis.

XXXVI.
De purganda opinione heresis.

XXXVII.
De clericis excommunicatis.

XXXVIII.
De presbiteris ut ad secundas non vadant nuptias.

XXXVIIII.
De his qui ad diaconum eliguntur.

XL.
De eo quod non licet diaconum iniussu [f] sedere ante presbiterum [g].

||fol. 111vb||

XLI.
De eo quod non licet quemlibet sacra ministeria tangere.

XLII.
Ut mulieres in sacrario non intrent.

XLIII.
Si lector alterius viduam duxerit.

XLIIII.
Si subdiaconus secundam duxerit uxorem.

XLV.
Ut non ascendat in pulpitum nisi lector.

XLVI.
De conditionalibbus [h] non ordinandis nisi cum consensu patronorum.

XLVII.
De non suscipiendis servis alienis in clero.

XLVIII.
De non cęlebrandis natalitiis martyrum in quadragesima.

XLVIIII.
Non suscipi debere ante duas ebdomadas paschę, sed ante tres infantes ad baptismum.

L.
De non solvendo ieiunio in quinta feria paschę.

LI.
De krisma conficiendo.

LII.
Non liceat presbiterum presente episcopo krismare.

LIII.
Non liceat presbitero ante episcopum [i] in baptisterium introire.

LIIII.
De pregnantibus baptizandis.

LV.
Quae in altario offerri oportet.

LVI.
De presbiteris foresticis.

LVII.
De non ieiunando in die dominico neque genua flectendo.

LVIII.
De gustandis carnibus et non execrandis.

LVIIII.
De eo ut non liceat sacerdotibus vel clericis incantatorias et contrarias ligaturas facere.

LX.
De eo quod non liceat sacerdotes [k] vel clericis spectaculis interesse.

LXI.
De eo quod non liceat convivia facere de confertis.

LXII.
De usuris vel negotiorum lucris.

LXIII.
De clericis qui ad matutinum vel ad vesperum non conveniunt.

LXIIII.
De eo quod non liceat clericis die dominico ab eclesia absentari.

LXV.
De eo quod non liceat clericos ante horam tertiam prandere.

LXVI.
De adtondenda coma clericorum et habitu ornato.

LXVII.
De eo quod non liceat psalmos poeticos in eclesia dicere vel libros apocrifos [l] legere.

LXVIII.
De eo quod non liceat super monumenta mortuorum missas tenere.

LXVIIII.
De eo quod non liceat christianis prandia ad monumenta portare.

LXX.
De eo quod non liceat clericis vel laicis catholicis ab hereticis eulogias accipere aut cum ipsis, vel scismaticis orare.

LXXI.
De eo quod non liceat christianis observationes diversas adtendere.

LXXII.
De eo quod non liceat christianis tenere traditiones gentilium vel observare lunas aut stellarum cursus.

LXXIII.
De eo quod non liceat observare kalendas.

LXXIIII.
De eo quod non liceat medicinales herbas cum aliqua observatione collegere.

LXXV.
De eo quod non liceat mulieres christianas in lanefitiis aliquid observare.

LXXVI.
De adulteris.

LXXVII.
De mulieribus fornicariis et aborsum facientibus.

||fol. 112ra||

LXXVIII.
De homicidio voluntario vel non voluntario.

LXXVIIII.
De muliere quae duos fratres coniugio vel viro qui duas sorores habuerit.

LXXX.
De his qui nuptias iteraverit [m].

LXXXII.
De his qui se cum animalibus commiscuerit [n].

LXXXII.
De his qui usque ad finem vitę in peccatis perdurant, et in exitum communione [o] petunt.

LXXXIII.
De his qui intrantes in eclesiam, et praeter nimiam luxuriam sacramento se abstinent.

LXXXIIII.
De excommunicatis.

I.
DE ELECTIONE EPISCOPI.

Non licet [p] populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed iudicium episcoporum est, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone et fide et in spiritali vita edoctus sit.


II.
DE ORDINATIONE EPISCOPI.

Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui. Sed si hoc aut pro necessitate, aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur et omnium praesentium vel absentium suscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat. Huius autem rei potestas in omni provintia, ad metropolitanum pertinet episcopum.


III.
DE VACUANDA ORDINATIONE QUE ABSENTE METROPOLITANO FUERIT FACTA.

Non debet ordinari episcopus absque consilio et praesentia metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes qui sunt in provintia sacerdotes, quos per suam epistolam convocare. Et quidem si omnes occurrerint bene sin autem hoc difficile fuerit, pluriores oportet occurrere. Qui autem non convenerint praesentiam sui per suas epistolas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter pręter quod a nobis terminatum est fuerit factum, talem ordinationem nihil pręvalere decernimus. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta, et aliquis cum sua malitia in aliquo conduxerit plurimorum sensus obtineat.


IIII.
DE PRIMATU METROPOLITANI.

Per singulas provintias oportet episcopos cognoscere metropolitanum episcopum, et ipsum primatus curam suscipere. Nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone. Propter quod et metropolitanus episcopus nihil praesumptive assumat absque consilio ceterorum.


V.
DE HIS QUI PER AMBITIONE DE INFERIORI CIVITATE AD MAIOREM TRANSIRE VOLUNT.

Si quis in parte alicuius fuerit ambitior inventus sive episcopus sive presbiter vel diaconus, de inferiori civitate non transeat ad maiorem. Sed si quis contra haec magni concilii constituta inportunus extiterit, omnimodo evacuetur, huiusmodi factum, et suę iterum restauretur ecclesię cui episcopus aut presbiter aut diaconus prius fuerit constitutus.


VI.
DE NON MUTANDA PARROCHIA.

Episcopum a propria parroechia non liceat transire in aliam neque sua sponte introire, neque invitatus, neque ab episcopo coactus sed permaneat in loco, in quo a deo est ordinatus, et in eam quam sortivit eclesiam secundum ||fol. 112rb|| antiquorum canonem [q] constitutum.


VII.
DE PRAESUMPTIONE ALIENE DIOCESIS.

Si quis episcopus non per scripturam metropolitani episcopi aut qui cum eo sunt rogatus de alia provintia in aliam venerit, sed praesumptive inruens ad ordinationem et constitutionem clericorum qui ad illum non pertinent inportunus existat vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta. Ipse autem digna increpatione excommunicetur et alienetur a sancto concilio.


VIII.
DE NON CONSTITUENDO EPISCOPO SUCCESSORE.

Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare temptaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum consilio et iudicio episcoporum, qui post exitum precessoris potestatem habent dignum eligere.


VIIII.
DE INRUPTIONE VACANTIS ECCLESIĘ.

Si quis episcopus vacans in eclesiam non habentem episcopum subripiens populos sine concilio integri ordinis inruerit etiamsi populus quem seduxit desideret illum alienum eum ab eclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud in quo metropolitanus episcopus fuerit.


X.
DE EPISCOPO NECESSITATE VACANTEM.

Si quis ordinatus per contentionem populi aut pro aliqua ratione et non pro sua culpa in parroechia quae ei fuerit data non erit hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus eclesiae in qua convenit sibi nihil pręsumat. Sustineat autem quid de eo sanctum concilium iudicare voluerit.


XI.
DE CONTEMPTORE EPISCOPO.

Si quis episcopus ab eo ordinatus noluit agere sacerdotium, neque consenserit sibi commissa eclesia ambulare istum talem excommunicare oportet. Quod si coactus consenserit sanctum concilium quod placet de eodem terminet.


XII.
DE SEDITIOSO EPISCOPO.

Si quis episcopus ordinatus fuerit et non vult ipsam parroechiam suscipere in qua nominatus est, sed alibi vult ordinari, et vim facit, ac seditiosus concitat contra eos qui illum ordinaverunt, hunc ab honore oportet removeri. Si quis autem in pristino honore presbiterii vult stare, non vetetur, ut gradum quem habuit retineat. Quod si reluctatus fuerit etiam de honore presbiterii deponatur.


XIII.
DE DISSENSIONE IUDICII.

Si quis episcopus in aliquibus causationibus iudicatur, et viderit ipsos episcopos qui in provintia sunt inter se iudicio discrepare, ut alii videantur eum qui iudicatur iustificare alii condemnare pro definitione huius dissensionis hoc placuit sancto concilio ut de provintia vicina alter metropolitanus convocetur episcopus, ut per eum confirmetur, quod secundum rectum placuerit canonem.


XIIII.
DE PRESUMPTIONE EPISCOPI IN REBUS ECCLESIAE.

Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate conpulsus in suo clero aut ubi forte non est presbiter de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit ||fol. 112va|| vendere, res ipsas ecclesie proprię restaurare cogatur, et in iudicio episcoporum deiciatur auditus, et tamquam furti, aut latrocinii reus a suo privetur honore.


XV.
DE REBUS ĘCCLESIAE GUBERNANDIS.

Quae sunt eclesię conservari communi diligentia et bona conscientia et fide dei qui omnia videt et iudicat gubernari oportet cum iudicio et potestate episcopi, cui etiam omnis populus et congregatio commissa est animarum. Manifesta autem debent esse quae ad eclesiam pertinent in conscientia eorum qui circa episcopos sunt, presbiter et diaconus, ut hi omnes sciunt quae sunt eclesiae proprię, ut si episcopi contigerit transitus, eos nihil latere possit, ex his quę ad eclesiam pertinent, ut nullomodo possint minui et perire. Neque res propriae episcopi debent inportunitatem pro rebus eclesię pati [r]. Dignum vero et iustum est apud deum et homines, ut ea quę episcopi propria sunt cui voluerit derelinquat, et quae eclesiae sunt eidem conserventur eclesiae, ut nec eclesia patiatur damnum, neque episcopus pro rebus eclesię in suis scribantur, ne post eius obitum in causis incidant qui ad eum pertinent nec ipse in maledictum incidere videatur.


XVI.
DE REBUS ECCLESIAE DISPENSANDIS.

Episcopus habeat potestatem in rebus eclesię ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reverentia et timore dei. Participare et eum oportet quę necessaria sunt, si tamen ipse aut qui cum eo sunt, fratres indiguerint [s] aliquid ut necessitatem nullomodo patiantur, secundum apostolum dicentem: Victum [t] et tegumento his contenti sumus. Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas voluntates usurpare voluerit, et loca eclesię et frugus agrorum non cum presbiterorum vel diaconorum consilio contaminaverit aut fratribus vel filii [u] vel quibuscumque propinquis suis dederit potestatem ut per eos latenter res ledantur eclesię, hunc oportet obnoxium esse concilio. Sin aliter episcopus vel qui cum eo sunt presbiteri aut diaconi accusentur, quia quę ex reditum, vel ex quolibet actu eclesiae veniunt, in suos sinus colligunt, et pauperibus fraudant, et fame conficiunt. Hoc enim corripi oportet secundum quod ordinatum fuerint a sancto concilio.


XVII.
DE HIS QUI DE MINISTERIO ECCLESIAE ALIQUID VENDIDERINT.

Si quis presbiter aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis eclesię venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione eclęsiastica non haberi. In iudicio tamen episcopi dimittendus est, sive indignus in suo recipi debeat gradu, quia multotiens hoc ipsum quod de sacrosancto [v] altario contaminatum est in episcopi potestate dimissum est.


XVIII.
DE SYNODO FACIENDA.

Propter ecclesiasticas curas et altercationum solutiones placuit bene per singulas provintias bis in anno concilium fieri, convocante metropolitano episcopo omnes provintiales episcopos [w], ita ut ad concilium pręcedant omnes presbiteri et diacones, vel hi qui se lesos existimant ut in concilio causę examinatę ad iustum iudicium perducantur. ||fol. 112vb|| Et si qui manifesti episcopi vel presbiteri vel diaconi inventi fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu de his placuerit dare sententiam. Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere, preter eos quibus metropoles sunt credite.


XVIIII.
DE EPISCOPO QUI NOLUERIT VENIRE AD SYNODUM.

Ad concilium convocatus episcopus non debet contemnere, sed ire et ea quę ad utilitatem eclesię vel ceterorum pertinent, aut docere si novit aut doceri si nescit. Nam si extra egritudinem contempserit ire, reus erit fraterni concilii.


XX.
DE LEGITIMA ETATE ORDINANDI PRESBITERI.

Si quis XXXta [x] aetatis suae non impleverit annos, nullo modis [y] presbiter ordinetur, etiamsi valde sit dignus. Quia et ipse dominus trigesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est, usque ad hanc aetatem legitimam conservari.


XXI.
DE EUNUCHIS QUI AB ALIIS FIUNT VEL QUI IPSI SIBI NATURALI ABSCIDUNT.

Si quis pro egritudine naturalia a medicis habuerit secta, similiter et qui a barbaris aut dominis stultis fuerint castrati et moribus digni fuerint visi, hos canon admittit ad clericatus offitium promoveri. Si quis autem sanus, non per disciplinam religionis et abstinentię sed per abscisionem plasmati a deo corporis existimat posse a se carnales concupiscentias amputari castraverit se, non eum admitti decernimus ad [z] aliquod clericatus offitium. Quod si iam ante [a] fuerat promotus ad clerum prohibitus a suo ministerio deponatur.


XXII.
DE NEOPHITIS.

Qui baptizatus fuerit iam aetate legitima, non continuo liceat eum ad ecclesiasticam [b] ordinem promoveri. Quia oportet eum prius doceri, quod possit docere, et multo tempore post baptismum probari, ut bene probatus veniat ad clerum, secundum pręceptum apostoli dicentes [c]: Non neoffitum ne forte in superbiam electus in iudicium incidat, et laqueum diaboli. Si autem succedenti tempore in aliquo gravi peccato a duobus, vel tribus fuerit devictus depositus de gradu suo cesset a clero. Si quis contra regulam facere praesumpserit quod sit contrarius magni concilii proiciatur a clero.


XXIII.
DE PENITENTE NON ADMITTENDO AD CLERUM.

Poenitens tantum si necessitas aut usus exegerit, inter hostiarios prius deputetur, vel inter lectores, ita ut evangelia vel apostolum non legat. Si quis autem ante ordinatus est, inter subdiacones habeatur, ita ut manus non inponat aut sacra contingat, ex penitente enim dicimus de eo qui post baptismum pro homicidio aut pro diversis ||fol. 113ra|| criminibus, aut gravissimis peccatis publicam paenitentiam sub cilicio gerens divino fuerit reconciliatus altario.


XXIIII.
DE HIS QUI SINE DISCUSSIONE AUT PRESBITERI AUT DIACONES ORDINATI SUNT.

Si quis presbiter aut diaconus sine aliqua examinatione [d] ordinati sunt aut certe cum discuterentur criminosa peccata sua aut post ordinationem ab aliis sunt detecti, abiciantur ex clero. Similiter vero et de universo ordine clericorum servetur. Nam hoc sibi quod reprehensibile est, sancta catholica defendit eclesia.


XXV.
DE PRESBITERIS ET DIACONIBUS QUI POST ORDINATIONEM DENOTANTUR.

Si quis presbiter ante ordinationem peccaverit, et post ordinationem peccatum confessus fuerit, quod ante erravit non offerat, sed tantum pro religione nomen presbiteri portet. Si autem non ipse confessus, sed alio publice fuerit convictus, nec hoc ipsum habeat potestatem, ut nomen presbiteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit ordinem subdiaconi accipiat.


XXVI.
DE HIS QUI VIDUAS AUT DIMISSAS DUCUNT AUT IN MALIS CONSILIIS MIXTI SUNT.

Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit, non admittatur ad clerum. Quod si oppresserit, deiciatur. Similiter si homicidii aut facto aut pręcepto, aut consilio aut defensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquem [e] subreptionem ad clericatum venerit deiciatur, et in finem vitę suae communionem recipiat.


XXVII.
DE FORNICATORIBUS CLERICIS [f].

Si quis presbiter aut diaconus fuerit fornicatus aut moechatus proiciatur et agat paenitentiam.


XXVIII.
DE HIS QUORUM UXORES MOECHANTUR.

Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata fuerit dimittat eam, si autem cum ipsa voluerit permanere a ministerio alienus sit.


XXVIIII.
DE VIDUIS CLERICORUM.

Si quis vidua episcopi aut presbiteri aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus nulla religiosa cum ea convivium sumat, numquam communicet, morienti tantum ei sacramenta subveniant.


XXX.
fehlt

De filia episcopi vel presbiteri sive diaconi si deo devota fuerit, et maritum duxerit si eam pater vel mater in affectum receperint a communione habeantur [g] alieni. Pater vero, causas in concilio, se noverit prestaturum. Mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit paenitentiam. Sin autem vivente eo secesserit et penituerit vel petierit communionem in ultimo fine vitę deficiens ||fol. 113rb|| accipiat communionem.


XXXI.
DE DEVOTA PECCANTE VEL QUE SE MARITAVERIT.

Devotam peccantem non recipiendam in eclesia, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam paenitentiam, decem annis, et recipiat communionem. Prius autem quam in eclesia admittatur ad orationem ad nullius convivium christianę mulieris accedat. Quod si admissa fuerit etiam [h] haec qui eam receperit habeatur absens. [i] Corruptorem etiam par poena constringat. Quę autem maritum acceperit non admittatur ad paenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vixerit, aut postquam ipse de hac vita discesserit.


XXXII.
DE INSUBTRODUCTIS [k] MULIERIBUS ADOPTIVIS.

Nullus episcopus neque presbiter neque diaconus, neque omnino aliquis ex clero licentiam habeat intromittendi ad se quasi adoptivam aliquam mulierem quasi in loco filię aut sororis aut matris, nisi forte sororem matris vel patris, et illas solas personas, quę ab omni mala suspitione alienę sunt. Similiter et religiosis feminis laicorum alienorum familiaritatem et consortium prohibemus. Eorum scilicet qui nec dei timore subiecti sunt nec continentiam retinent disciplinam.


XXXIII.
DE NON RECIPIENDIS CLERICIS VAGIS ET DE INFIRMANDA ORDINATIONE EIUS QUI SINE CONSENSU EPISCOPI SUI AB ALIO EPISCOPO ORDINATUS.

Si quis in contemptu positus presbiter aut diaconus vel quicumque ex clero recesserit ab eclesia sua nullo modo in alia suscipiatur eclesia, sed omnimodo compellatur, ut ad suam revertatur eclesiam. Si autem permanserit in superbia et reverti noluerit excommunicetur aet [l] proiciatur. Si quis autem episcopus ausus fuerit illum in sua eclesia ordinare non consentiente episcopo suo a quo recessit ordinatio eius vacua deputetur.


XXXIIII.
DE CLERICIS DESERTORIBUS.

Si quis presbiter aut laicus vel aliquis de clero propriam eclesiam derelinquens ad alteram eclesiam vadit et ibi multo tempore demoratur, omnino numquam ministret in claero [m]. Et si admonuerit eum episcopus suus, ut ad suam redeat parrochiam et redire noluerit ubi est ibi de suo offitio deponatur, ita ut numquam in suum revertatur gradum, propter dissolutionis peccatum. Si autem episcopus alter eum susceperit qui de reatu eius conscius, oportet ipsum episcopum sine increpatione in communi concilio non admitti ut eclesiasticum canonem ultra non solvat.


XXXV.
DE INPORTUNIS CLERICIS.

Si quis episcopus presbiter et diaconus excommunicatus in concilio iniuste se queritur condempnatum ad maiorum episcoporum concilium revertatur, ut eorum inquisitionem et iudicium expectans, si quas se iustas causas habere putat illis exponat. Si autem contempserit et inportunans se palatio aures principum inquietare voluerit, hic ad nullam [n] veniam poterit pervenire, neque spem futurę ||fol. 113va|| reconciliationis habebit.


XXXVI.
DE PURGANDA OPINIONE HERESIS.

Si quis episcopus sive alicuius episcopi presbiter aut diaconus, in alicuius heresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus eum in communionem recipiat, nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae bello [o], satis omnibus et ita liberam teneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicis sit decretum si in aliquam heresis opinionem fuerint nominati.


XXXVII.
DE CLERICIS EXCOMMUNICATIS.

Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit, sive presbiter aut diaconus a suo episcopo, et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille aut presbiter vel diaconus facere oblationem vel matutinum aut vespertinum sacrificium quasi in offitio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra reconciliari, sed etiam eos qui ei communicaverint omnes ab eclesia respui, maxime eos qui sciebant eum esse deiectum. Si autem permanserit turbans et concitans eclesiam, per forasticam potestatem oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli.


XXXVIII.
DE PRESBITERIS UT IN SECUNDIS NUPTIIS NON VADUNT.

Presbiter ad secundas nuptias convivam fieri non oportet. Quod hi qui ad secundas nuptias veniunt paenitentiam postulent quomodo potest presbiter ille esse qui propter convivium interest tali coniugio.


XL [p].
DE HIS QUI AD DIACONUM [q] ELIGUNTUR.

Diaconus qui eligitur si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio et dixerit non posse in castitate permanere hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverat alienus sit a ministerio et vacet a clero.


XL. [r].
fehlt

Non liceat diaconum ante presbiterum sedere, nisi cum iussione presbiteri.


XLI.
fehlt

Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolito in secretario vasa dominica.


XLII.
fehlt

Non liceat mulieres in secretorium [s] ingredi.


XLIII.
fehlt

Lector si viduam alterius uxorem acceperit in lectorato permaneat, aut si forte necessitas sit diaconus fiat, nihil autem supra. Similiter et si bigamus fuerit.


XLIIII.
fehlt

Si subdiaconus secundam duxerit uxorem inter lectores vel hostiarios habeatur ita ut apostolum non legat.


XLV.
fehlt

Non licet in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab episcopo lectores sunt ordinati.


XLVI.
fehlt

Si quis obligatus tributo servili, vel aliqua conditione vel patrocinio cuiuslibet domus, non est ordinandus clericus nisi probatę vitae fuerit et patroni consensus accesserit.


XLVII.
fehlt

Si quis servum alienum causa religionis doceat contempnere dominum suum et recedere a servitio eius durissime in omnibus arguatur.


XLVIII.
fehlt

Non liceat in quadragesimas natales martyrum cęlebrare sed tantum ||fol. 113vb|| sabbato et dominica pro commemoratione eorum oblationes offerre sed nec natalicia nec nuptias liceat [t] in quadragesima caelebrare.


XLVIIII.
fehlt

Non liceat ante duas septimanas paschae sed ante tres ad baptismum suscipere aliquem. Oportet autem ut in ipsis diebus qui baptizandi sunt, symbolum discant, et in quinta feria novissimę septimanę episcopo vel presbitero reddant.


L.
fehlt

Non liceat quinta feria fratres novissimę septimanę ieiunium solvere, et omnem exhonorare, quadragesimam, sed sincerae abstinentes totam quadragesimam perexire.


LI.
fehlt

Omni tempore episcopo liceat chrisma [u] conficere, et per suas dioceses destinare, ita ut ad dirigendum chrisma [v] diaconus aut subdiaconus ante diem paschae de singulis eclesiis ad episcopum destinetur.


LII.
fehlt

Presbiter praesente episcopo non signet infantes, nisi forte ab episcopo fuerit illi praeceptum.


LIII.
fehlt

Non liceat presbitero prius episcopo introire in baptisterium, sed cum episcopo nisi forte aut absens fuerit aut egrotus.


LIIII.
fehlt

Si qua mulier pregnans desideraverit gratiam baptismi percipere quando voluerit habeat potestatem. Nam nihil in hoc participat mater infanti qui nascitur propterea quod unicuique propria voluntas in confessione monstretur.


LV.
fehlt

Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri praeter panem et vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur [w] quia dum in cruce penderet de corpore eius sanguis effluxit et aqua. Haec tria unum sunt in Christo Iesu haec hostia et oblatio dei in odorem suavitatis.


LVI.
fehlt

Forasticis presbiteris [x] praesente episcopo, vel presbiteris civitatis, offerre non liceat, neque ministrare in populo, nisi forte illis absentibus.


LVII.
fehlt

Si quis presbiter publicam paenitentiam a sacerdote acceptam [y], aut aliqua necessitate die dominica, pro quadam religione ieiunaverit, sicut manichei, anathema sit.


LVIII.
fehlt

Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit ut per omnes dominicas et per omnes dies paschae, usque ad quinquagesimum non prosternant se in oratione humilitatis, sed recto [z] vultu ad dominum orationis fungantur offitio, quia in his diebus gaudium resurrectionis domini cęlebremus.

||fol. 114ra||

LVIII.
fehlt

Si quis non pro abstinentia sed pro execratione ęscarum abstinet, placuit sancto concilio ut praegustet et sic si vult [a] abstinere abstineat. Si autem spernit ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non oboediens nec suspitionem heresis a se removens deponatur de ordine clericatus.


LVIIII.
fehlt

Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel in conviviis expectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et redire inde.


LX.
fehlt

Non liceat clericos incantatores esse, et ligaturas facere quod est conligatio animarum. Si quis hęc facit de ecclęsia proiciatur.


LXI.
fehlt

Non liceat sacerdotes vel clericos sed nec religiosos laicos, convivia facere de confertis.


LXII.
fehlt

Si quis oblitus timorem domini, et sanctarum scripturarum, quę dicit: Pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognitionem magni concilii feneraverit, et centisimam exegerit aut ex quolibet negotia turpis lucri quęsierit, aut per diversas species vini vel frugis vel cuiuslibet rei emendo vel vendendo aliqua incrementa susceperit, depositus de gradu suo alienus habeatur a clero.


LXIII.
fehlt

Si quis presbiter aut diaconus vel quilibet clericus eclesię deputatus si intra civitatem fuerit aut in quolibet loco in quo ecclesia est et ad cotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenit deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.


LXIIII.
fehlt

Non liceat quemlibet clericum die dominico ab ecclesia absentem esse, sed missarum sollempnibus interesse et ieiunio.


LXV.
fehlt

Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi ymno dicto edere panem, et post cybos gratias auctori deo referre.


LXVI.
fehlt

Non oportet clericos comam [b] nutrire, et sic ministrare, sed attonso capite patentibus auribus, et secundum Aaron talarem vestem induere ut sint in habitu ornato.


LXVII.
fehlt

Non oportet psalmos conpositos et vulgares in ecclesia dicere, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteri Testamenti.


LXVIII.
fehlt

Non oportet clericos ignaros et praesumptores super monumenta in campum ministeria portare, aut distribuere sacramenta, sed aut in ecclesia aut in basilica ubi martyrum ||fol. 114rb|| reliquię sunt depositę ibi pro defunctis oblationem offerri.


LXVIIII.
fehlt

Non liceat christianis prandia [c] ad defunctorum sepulchra deferre et sacrificare mortuis.


LXX.
fehlt

Non liceat clericis vel laicis ab hereticis eulogias [d] accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones. Neque liceat aut cum hereticis aut cum scismaticis orare.


LXXI.
fehlt

Si quis paganorum consuetudinem sequens divinos et sortilogos [e] in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant aut malefitia inveniant, vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis penitentiam agant.


LXXII.
fehlt

Non liceat christianis tenere traditiones gentilium, et observare vel colere elementa, aut lune aut stellarum cursus aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda vel propter segetes vel arbores plantandas, vel coniugia socianda. Scriptum est enim: Omnia quę facitis aut in verbo aut in opere, omnia in nomine domini nostri Iesu Christi facite gratias agentes deo.


LXXIII.
fehlt

Non liceat agere diem kalendarum et otiis vacare gentilibus neque lauro aut viriditate arborum cingere [f] domos. Omnis hęc observatio paganissima est.


LXXIIII.
fehlt

Non liceat in herbarum collectionibus, quę medicinales sunt aliquas observationes aut incantationes attendere, nisi tantum cum simbolo divino aut oratione dominica, ut tantum deus creator omnium, et dominus honoretur.


LXXV.
fehlt

Non liceat mulieres christianas aliquam vanitatem in suis laneficiis observare, sed deum invocent adiutorem qui eis sapientiam texendi donavit.


LXXVI.
fehlt

Si cuius uxor adulterium fecerit aut vir in alienam uxorem inruit VII annis penitentiam agat.


LXXVII.
fehlt

Si qua mulier fornicaverit et infantem quę exinde fuerit natus occiderit, et quę studuerit abortum facere, et quod conceptum est necare, aut certe ut non concipiat elaborare, sive ex adulterio sive ex legitimo coniugio, has tales mulieres in morte recipere communionem priores canones decreverunt. Nos tamen pro misericordia sive tales mulieres sive conscias scelerum ipsarum decem annis agere penitentiam iudicamus.


LXXVIIII.
fehlt

Si quis voluntarie homicidium fecerit ad ianuam ecclesie catholicę semper subiaceat, et communionem in exitu vitę suę recipiat. Si autem non voluntate sed casu aliquo homicidium fecerit, prior canon VII annis agere penitentiam iussit secundus canon V mandavit.


fehlt
fehlt

Si qua mulier duos fratres aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione abstineant usque ad mortem. In morte ||fol. 114va|| autem, eis communione accepta, et de infirmitate convaluerint, agant plenam pęnitentiam tempore constituto.


LXXX.
fehlt

Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, pęnitentiam agat, conversatio autem et fides, pęnitendis [g] conpendit tempus.


LXXXI.
fehlt

Si quis cuiuslibet animalis commixtione peccaverit, XV annis in humilitate subiaceat ad ecclesię ianuam. Et post hos aliis quinque annis in orationis communione receptus penitentiam agat, et sic gratiam sacramenti suscipiat. Interrogentur autem alii de eo qualem vitam in penitentiam egerit, et sic communionis misericordiam consequuntur. Si quis autem post XX annos habens uxorem huic peccato inruerit, XXV annis humilitati subiaceat, et quinque annis orationibus tantum communicans, postea recipiat sacramentum. Quod si et hanc mensuram aliquis transgressus fuerit, sacramentum in exitu consequatur. Oportet enim tales inter demoniosos orare.


LXXXII.
fehlt

Si quis de corpore exiens, novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non ei denegetur. Quod si in disperatione positus post perceptam communionem iterum sanus fuerit factus tantum oratione particeps sit. Nam non accipiat sacramentum donec constitutum penitentię impleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debent.


LXXXIII.
fehlt

Si quis intrat in ęcclesiam dei et sacras scripturas audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat, constitutam regulam disciplinę istum talem proiciendum de ęcclesia catholica esse decernimus donc penitentiam agat, et ostendat fructum pęnitentię suę, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.


LXXXIIII.
fehlt

Non liceat communicare excommunicatis neque in domos eorum introeuntes orare cum eis. Neque liceat cum eis in alia ęcclesia segregari. Si autem aliquis episcopus aut presbiter aut diaconus aut quilibet ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi perturbans, omnem disciplinam ecclesiasticam excommunicetur.


Stand: 2008-03-02