Concilium Hispalense secundum

||fol. 116ra||

esse [a] in sua natura. Oportet etenim necessario utraque servari uni et vere filio et non pati secundum deitatem et dici passum esse eundem secundum humanitatem, ipsius enim passa est caro. Item in expositione Levitici inter alia: Totum in his iterum circumspice salvatoris nostri mysterium et emundationem, quę per sanctum baptisma fit. Duas enim aviculas [b] sumi iubetur vivas et mundas. Ut intellegas per volatilia cęlestem hominem simul et deum in duabus naturis quantum pertinet ad rationem dividendum unicuique convenientem. Item sanctus Agustinus: Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum, atque mutatum est. Nec divinitas quippe in creaturam mutata est ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem ut desisteret esse creatura. Nam si substantia hominis quod absit credere, in divinitate conversa est, augmentavit aliquid deitatis. Sed absit, ut augmentum recipiat ineffabilis et incompraehensibilis plenitudo. Manet ergo utraque filii dei natura, et una persona. Rursus ipse adversus Maximinum: Si ergo adtendas distinctiones naturarum, filius dei de cęlo descendit, filius hominis crucifixus est. Si unitatem personę, et filius hominis de cęlo descendit, et filius dei crucifixus est in terra. Idem in sequentibus: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. Ubi resurgit, nisi in eo quod potuit cadere? Ubi resurrexit, ibi [c] mortuus est. Quaere mortem in verbo, numquam esse potuit. Quaere mortem in anima, numquam fuit. Quaere mortem in carne, plane ibi fuit. Et ideo ibi fuit, quia mors vera fuit. Et paulo post: Quid miraris? Certe vita est Christus. Quaere mortuam vitam? Nec anima mortua est, nec verbum mortuum est. Caro tantum mortua est. Quare? Ut in ea mors moreretur. Idem in expositione Iohannis evangelistę: Quis ergo est per quem factus est mundus? Christus Iesus sed in forma dei. Qui est sup [d] Pontio Pilato crucifixus? Idem ipse Christus Iesus, sed in forma servi. Beatus quoque Leo apostolicę sedis antistes in ea epistola quam scripsit ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum sic ait: Salva igitur propriete [e] utriusque naturę, et in unam coeunte personam. Suscepta est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab ęternitate mortalitas. Et ad resolvendum conditionis nostrę debitum, natura inviolabilis, naturę est unita passibili. Ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator dei et hominum homo Christus Iesus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. ||fol. 116rb|| In integra ergo veri hominis perfectaque natura, verus natus est deus totus in suis totus in nostris. Et paulo post: Qui manens in forma dei fecit hominem, id est in forma servi, factus est homo. Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura, et sicut forma servi, dei formam non admittit, ita forma dei, servi formam non minuit. Item paulo post: Agit [f] enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est. Verbo scilicet operante quod verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscans miraculis, aliud succumbit iniuriis. Et sicut verbum ab [g] ęqualitate paternę glorię non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Sanctus quoque Fulgentius in libro quam de incarnatione domini nostri Iesu Christi scripsit, inter alia sic intulit: Dico itaque vobis iuxta sanctorum patrum traditionem dominum nostrum Iesum Christum in duabus naturis inconfusis, id est divinitatis et humanitatis, unam personam sive substantiam confiteri. Idem post alia: Si quis igitur in domino nostro Iesu Christo aut duas naturas aut unam noluerit sive dubitaverit credere ac praedicare personam, vel si quis noluerit confiteri eundem deum atque hominem, id est verbum incarnatum de Maria virgine pro nostra salute veraciter natum tantum a catholica fide depraehenditur [h] ac demonstratur extraneus, ut sacramento redemptionis humanę resistat ingratus. Et paulo post: Verbum caro factum est, unus ex utraque atque in utraque, id est in humana divinaque natura, prorsus initio gloriosa persistit. Ut sive divinitati Christi, humanitatem quis demat, sive humanitati divinitatem detrahat, Christum sacrilega infidelitate et blasphema precatione dissolvit. Item paulo post: Christus pro nobis carne est passus qui de deo patre natus, solus est inpassibilis deus. Ipsum itaque Christum filium dei pro nobis mortem carne gustasse, salva inmortalitate divinitatis eius veraciter credimus. Iterum post hoc: Quia non est alter deus alter homo, sed idem unus est Christus deus et homo. Profecto idem deus Christus, et qui mortem sua carne suscepit [i], et idem homo Christus est qui mortem sua divinitate destruxit. Idem quippe Christus dei filius qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est quam mortalem deus inmortalis accepit. Et ideo Christus dei filius carne mortuus resurrexit, quia inmortalitate suę divinitatis, carne mortuus non amisit. Hinc est quid etiam post resurrectionem suam sicut in cicatricibus veris et in vera conmertione piscis et mellis [k] soliditatem in se verę carnis edocuit, ita clausis foribus ingrediens veram ||fol. 116va|| in se virtutem [l] sempiternę divinitatis ostendit. Ut agnosceretur et naturalis fuisse Christi morientis infirmitas, et eidem morienti naturalis inesse maiestas. Hęc quidem quę tam divinę scripturę, quam etiam sanctorum patrum eloquia docuerunt, decretis nostris breviter inserta protulimus, demonstrantes geminam carnis et deitatis naturam in una domini et salvatoris nostri persona. Passum quoque eundem in ea natura quę corporis est, non passum in ea natura, quę deitatis est. Hic igitur concordi sententia, definitioni pro confirmatione sui propria subscriptione subiecimus.

Esidorus in Christi nomine ęcclesię Spalens [m] episcopus subscripsi. Bisinus in Christi nomine ecclesie Eliberritane episcopus subscripsi. Rufinus in Christi nomine ecclesie Asidonensis [n], episcopus subscripsi. Cambra in Christi nomine ecclesie Italensis episcopus subcripsi. Fidentius in Christi nomine ecclesie Tucitane episcopus subscripsi. Teodulfus in Christi nomine ecclesie Malacitane episcopus, subscripsi. Honorius in Christi nomine ecclesie Cordobensis episcopus, subscripsi.


Stand: 2008-03-02