Concilium Toletanum duodecimum

IN NOMINE DOMINI. INCIPIUNT ACTA SYNODALIA CONCILII TOLETANI XII TOLETANA IN URBE REGIA CAELEBRATA ANNO PRIMO ORTODOXI, ATQUE SERENISSIMI DOMINI NOSTRI ERVIGII REGIS, SUB DIE V IDUUM IANUARIORUM, AERA DCCXVIIII.

CUM EX GLORIOSO PRAEDICTI PRINCIPIS iussu in unum fuissemus adgregati conventum et in basilica sanctorum apostolorum debitis in sedibus locaremur, adfuit coram nobis id est clementissimus princeps humilitatis gratia plenus et claro pietatis cultu perspicuus qui nostro se coetui [a] reclinem exhibens ac devotum, inprimis omnium sacerdotum se committit precibus adiuvandum, deinde grates multiplices omnipotenti domino agit. De conventu totius conciliorum gloriosae iussionis suae ut in unum adessent impleverint votum, et alternae visionis innovatione se refecerint gaudiorum. Deinde adiciens, sic omne est concilium adloquutus: Non dubium est sanctissimi patres quod optima conciliorum adiutoria ruenti mundo subveniant [b], si offitiosis quae corrigenda sunt studiis peragantur. Et ideo quibus plagis pro eventu dierum succedentium pereamus, paternitati vestrae non reor esse incognitum. Obinde quia certum apud nos gerimus quod pro contemptu divinorum praeceptorum terra perniciem sustineat pressurarum dicente domino per prophetam: Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea. Ideo oportet ut quia ore salvatoris nostri [c] et domini oracula esse probamini ||fol. 102vb|| per vos salvationis obtineat lucrum, per quos regenerationis percipit sacramentum. Ut diligentia dignationis vestrae ab omni mundata contagione et ab infirmitatis peste sit libera, et bonorum omnium sit proventibus gratiosa. Iam nunc quicquid me adhuc dicere oportuna ratio sinit, quicquid etiam [d] narrandum auribus vestris convenit aut memoriae curarum intercapedo subducit aut fastidium prolixae orationis incipit, ecce in brevi conplexa vel exarata devotionis meae negotia in huius tomo conplicationis agnoscenda perlegite, perlecta discutite, discussa elimatis ac decretis titulorum sententiis definite, ut [e] pura et placens deo vestrarum definitionum valitura discretio, et regni nostri primordia decoret exortatione iustitiae, et terrores plebium digna cohibeat severitate censurae. Scriptum est enim: Iustitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. Tunc suscepto a glorioso principe hoc thomo pro tam salubri invitamento et copiosas grates retulimus domino Iesu Christo, et idem benediximus principi glorioso. Post egressum igitur eiusdem serenissimi principis haec in iam dicto thomo scripta repperimus.


IN NOMINE DOMINI FLAVIUS ERVIGIUS REX SANCTISSIMIS FRATRIBUS IN HAC SANCTA SYNODO RESIDENTIBUS.

Reverentissimi patres [f] et honorabiles ministeriorum caelestium sacerdotis, soliditatem sanctę fidei veraciter teneant sincera cordis devotione amplectentur, testimonium paternitatis vestrę fortissimum in salutis nostrae advoco adiumentum. Ut qui regnum fautore deo ad salvationem terrae et sublevatione [g] plebium suscepisse nos credimus sanctitudinis vestrae consiliis adiuvemur. Unde libet [h] sublimationis nostrę primordia, paternitatis vestrę opinabili relatione non lateant. Quibus clara divinorum iudiciorum dispositione preventus [i], et regnandi conscenderim sedem, et sacrosancti regni perceperim unctionem. Nunc tamen melius id poteritis et scripti relatione cognoscere et promulgationis vestrae sententiis publicare, ut sicut eadem regni nostri primordia conventus vestrae sanctitudinis comperit divinitus ordinata ita in [k] his ||fol. 103ra|| et orationibus solamen inpendat et salubrium consiliorum nutrimenta inpertiat. Quo susceptum regnum sicut iam vestris assentionibus teneo gratum, ita vestrorum benedictionum perfruar, definitionibus consecrandum, ut innovatio quodammodo nostri videatur imperii, haec numerositas vestri ordinis adgregata. Et ideo quia dominus praecepit in evangelio dicens: Amen dico vobis si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est. Ob hoc venerabilem paternitatis vestrę coetu cum lacrimis offusione conveni, ut zelo vestri regiminis purgetur terra contagio pravitatis. Exsurgite quaeso exsurgite, culpatorum solvite nodos transgressorum mores corrigite inhonestos et excitate de disciplinam in perfidos superborum mordacitates extinguite, oppressorum ponderibus subvenite, et quod plus omnibus est Iudaeorum pestem quae in novam semper recrudescit insanum, radicitus extyrpate [l], leges quoque quae in eorumdem Iudaeorum perfidiam propter vana [m] gloriam noviter promulgatae sunt omni examinationis probitate percurrite. Et tam eisdem legibus tenorem inconvulsum adicite, quam pro eorundem perfidorum excessibus conplexas in unum sententias promulgatę. Etenim valde nobis cavendum est ne tot antiquorum canonum regulae quae pro eorum erroribus sunt etiam commate promulgatae nos illorum culpis obnoxios reddant, si nostri regni temporibus eorundem canonum constructio dissoluta pertranseat. Praesertim si legis illius quod absit serenitatis nostrae in tempore, illis darae [n] fidei institutio [o] cesset, ubi duae memoriae dominus atque pręcessor noster Sisebotus rex omnes successores suos sub perpetua maledictionis censura obstrinxit quicumque regum mancipium christianum Iudaeo servire vel famulari permiserit et cetera. Post haec illud quoque vestris deo placitis infero sensibus corrigendum quod decessoris nostri praeceptio, promulgata lege sanccivit, ut omnis aut in expeditionem excitus non progrediens aut de exercitu fugiens, testimonio dignitatis suae sit inrevocabiliter carens. Cuius severitatis institutio non per totos Spaniae fines ordinata decurrit, dimidiam fere partem populi ignobilitati perpetuae subiugavit. Ita ut quia in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis portis huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres redditae, et quia testificandi nullam habent licentiam veritatis ||fol. 103rb|| ex toto videatur in terris secensuram, sicque gemino malo terra acteritur, dum et lege et repperiendae veritatis destituitur adiumento. Vestrae tamen paternitatis sententia hos qui per illos infamiae notam tituli dignitatis amiserant. Revestiri iterum claro pristinae generositatis testimonio devotissime obstat. Nunc vero misericordia praeeunte taliter haec disponite. Qualiter nec nostra gloria misterium crudelitatis adhibeat, nec tamen saeva praeceptio terram sub diutino infamationis iugulo praemat. Nam et hoc generaliter obsecro ut quicquid in nostrę glorię legibus absurdum quicquid iustitiae videtur esse contrarium humanitatis vestrae iudicio corrigatur. De ceteris autem causis atque negotiis quae novella conpetunt institutione formari evidendarum sententiarum titulis, exaranda conscribite, ut quia presto sunt religiosi provintiarum rectores et clarissimorum ordinum totius Spaniae duces, promulgationis vestrae sententias coram positi prenoscentes, eo illas in commissas sibi terrarum latitudines inoffensibili exerat iudiciorum instantia, quo praesentaliter adsistentes perspicua oris vestri perceperint instituta. Omnes tamen in commune convenio, et vos patres sanctissimos et vos inlustres aulę regiae viros, quos interesse huic sancto concilio delegit nostra sublimitas, per divini nominis attestationem et terribilem cunctis futuri iudicii diem, ut sine personarum acceptione aliqua vel favore sine aliquo quoque aut maligne contentionis scrupulo aut subvertente veritatis studio quae vestris sensibus audiendo ingesserint, sana verborum examinatione discutite saniorique iudicio conprobatę. Ut conlatarum habita prius deliberatione causarum, discreta vestri ordinis condatur probitas titulorum. Qualiter cum vos amor aequitatis in negotiorum acceleratione reddiderit fervidos, efficientia quoque iustorum operum conectat deo perenniter sociandos. Ut bonorum vestrorum actibus laetabundus et praesentis vitae capiam lucrum, et aeternarum perfruar vobiscum gaudii mansionum. Datum sub die quinto iđ ianr, anni [p] feliciter primi regni serenitatis, et tranquillitatis nostrae in dei nomine Toleto. Item subscriptio, predicti principis manu sua exarata.


In nomine domini Flavius Ervigius rex. Magna salus populi gentisque nostrę regni conscribitur, si haec sinodalium ||fol. 103va|| decreta gestorum, sicut pio devotionis nostrae studio acta sunt, ita inconvulsibilis [q] nostrae legis valitudo oraculo confirmetur. Ut quod serenissimo nostrae celsitudinis iussu venerandis patribus et clarissimis palatii nostri senioribus decreta titulorum exaratione est edictum, praesentis huius legis nostrae edicto ab aemulis defendatur. Est enim haec ipsa definitio canonum, sub isto notata ordine titulorum.

INCIPIUNT TITULI.

I.
De agnita confirmata prelatione fastigii principalis in nomine sanctae trinitatis.

II.
De his qui paenitentiam consentientes accipiunt.

III.
De culpatorum deceptione vel communione apud eclesiam.

IIII.
Ut in locis ubi episcopus non fuit numquam episcopus ordinetur.

V.
De quorundam consuetudine sacerdotum fedissima qui oblatis deo sacrifitiis non communicant.

VI.
De concessa Toletano pontifici generalis sinodi potestate ut episcopus alterius provintiae conibentia principum in urbe regia ordinetur.

VII.
De recepto testimonio personarum qui per legem quae de promotione exercitus facta est testificandi licentiam perdiderunt.

VIII.
De his qui uxores suas divortio intercedente relinquunt.

VIIII.
De confirmatione legum quae in Iudaeorum nequitia promulgatę sunt, iuxta earundem legum praefixum ordinem titulorum qui in eodem canone adnumeratur.

X.
De his qui ad eclesiam confugium faciunt.

XI.
De cultoribus idolorum.

XII.
De interdicto temporis constituti quo debeat concilium cęlebrari [r].

XIII.
Conclusio definitionum, in qua et deo gratiae referuntur et pro principe exoratur.

fehlt
DE AGNITA ET CONFIRMATA PRAELATIONE FASTIGII PRINCIPALIS IN NOMINE GLORIOSI DOMNI NOSTRI ERVIGII REGIS.

Primo die sinodali exordio consedentibus episcopis atque senioribus palatii universis habita primo de sancta trinitate conlatio, non quae novello exactionis stilo definita patesceret, sed quae verbis simplicioribus sese prigris [s] sensibus patefacta monstraret. Ubi praemissa semper lectio pręcederet, quod sequens expositio aperiret. Credentes pariter et docentes de eadem sanctae fidei puritate, quicquid evangelica et apostolica traditio sanxit, quicquid sancta sinodus Nicaena constituit quicquid Constantinopolitana patrum adgregata collectio promulgavit. Quicquid Defesini [t] coetus definitio docuit. Sicut multorum aliorum catholicorum ||fol. 103vb|| patrum documento expositum traditumquae nobis accepimus, sicut etiam in missarum sollemniis patulis confessionum vocibus exclamamus:

Credimus in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia saecula. Deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero. Natum non factum homousion patri, hoc est eiusdem cum patre substantiae. Per quem omnia facta sunt, quae in caelo et quae in terra. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de spiritu sancto et Maria virgine. Homo factus, passus sub Pontio Pilato et sepultus tertia die resurrexit. Ascendit in caelos sedet ad dexteram patris, iterum venturus in gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Credimus in spiritum sanctum dominum et vivificatorem ex patre et filio procedentem. Cum patre et filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas, unam catholicam atque apostolicam ecclesiam confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, expectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi Amen.


DE UNCTIONE ET REGIS ELEVATIONE.

Post pacifica igitur huius sanctę fidei, conlationum studia illa se primum nostris sensibus salvatoris cognitio cognoscendam invexit, quae tanto corda omnium ardore caritatis astrinxit, quanto se per eandem ipsa cognitio in conventu generalis concilii, prenoscendam exilivit. Etenim sub qua pace vel [u] ordine serenissimus, Ervigius princeps regni conscenderit culmen, regnandique per sacrosanctam unctionem susceperit potestatem, ostensa nos scripturarum evidentia docet. In quibus et preceptis, et Vvambę principis paenitentiae susceptio noscitur, et translatus regni honor in huius nostri principis nomine dirivatur. Id est Vvamba dum inevitabili necessitudinis teneretur eventu, suscepto religionis debito cultu et venerabili tonsurae sacrae signaculo, mox per scripturam definitionis suę, hunc inclitum dominum nostrum Ervigium post se prelegit regnaturum et sacerdotali benedictione unguendum. Vidimus enim et pariter patulo alternae visionis intuitu pręlucente perspeximus, huius praemissi ordinis scripturas id est notitiam manu senorium palatii roboratam, coram quibus antecedens princeps et religionis cultum et tonsurę ||fol. 104ra|| sacrę adeptus est venerabile signum. Scripturam quoque definitionis ab eodem edicto ubi gloriosum dominum nostrum Ervigium post se fieri regem exoptat. Alium quoque informationem iam dicti viri in nomine honorabilis et sanctissimi fratris nostri Iuliani Toletane sedis [v] episcopi, ubi eum separavit pariter et instruxit, ut cum omni diligentiae ordinem iam dictum dominum nostrum Ervigium in regno ungere deberet, et sub omni diligentia unctionis ipsius cęlebritas fieret. In qua scriptura et subscriptio nobis eiusdem Vvambae principis claruit, et omnis evidentia confirmationis earundem scripturarum sese manifeste monstravit. Quibus omnibus approbatis atque perlectis dignum sane nostro coetui visum est ut praedictis definitionibus scripturarum nostrorum omnium confirmatione apponatur, ut qui ante tempora [w] in occultis iudiciis prescitus est regnaturus, nunc manifesto in tempore generaliter omnium sacerdotum habeatur definitionibus consecratus. Et ideo soluta manus populi ab omni vinculo iuramenti quae praedicto viro Vvambae dum regnum adhuc tenere testum [x] allegata, hunc solum permansit serenissimum Ervigium principem obsequenda gratae servitutis famulatu sequatur et libera. Quem et divinum iudicium in regno praelegit, et decessor princeps successorem sibi instituit, et quod superest quem totius populi amabilitas exquisivit. Unde his precognitis atque praescitis serviendum est deo soli et praedicto principi nostro [y] Ervigio regi ei quae pia devotione obsequendum et promptissima voluntate, agendum et enitendum quicquid eius saluti proficiat quicquid gentis suae utilitatibus et patriae consuluerit. Unde non erit iam deinceps aut anathematis sententia alienus aut a divinae animadversionis ultione securus quisquis contra salutem eius deinceps aut erexerit vocem aut commoverit cedem, aut quamque exquisierit ledendi occasionem.


II.
DE HIS QUI PAENITENTIAM NON CONSENTIENTES ACCIPIUNT.

Plerumque hi qui miseratio domini etiam nolentibus subvenit beneficiis dei [z] videntur esse ingrati et abuti gratia largitoris. Quam bene usi poterant consequi abolitionem facinoris. Inpugnant saepe quod honorare debuerunt, et profanis questibus indultae gratiae munus a se reiciunt quod summis votis amplecti debuerunt. Etenim multos ||fol. 104rb|| saepe aspeximus in salute positos ultimum desiderantes paenitentiae fructum, et rursus nimietate egritudinis, ita loquendi et sentiendi perdidisse naturale offitium, ut nulla illis cura salutis suae videretur inesse, nullo etiam pristinae devotionis noscerentur desiderio anhelare: Quorum tamen casibus fraternitas condolens, ita talium necessitate in fide sua susceperit, ut ultimum illis tribuatur viaticum scilicet ne sine finem [a] paenitentiae fructu videantur transire e saeculo. Quod si forsitan respiciente deo saluti pristinę reformentur, agunt cautionibus vanis et oppositionibus execrandis, qualiter a se tonsurae venerabile signum, expellant atque habitum religionis abiciant. Inpudentissime asserentes, ideo se nullis regulis ecclesiasticae disciplinę sub hoc voto teneri, quia paenitentia nec ipsi paenituerunt nec consentientes acceperunt. Quorum inpudentia et obstinata procacitas, non aliquando talia diceret, si qualiter ad vitam per sacrosancta lavacri gratiam veniret meminisset. Etenim parvulorum infantum vita originali peccato obnoxia, quae nulli propter aetatem discernendi vel expetendi sensui aptior iudicetur, nisi ex sponsione fidelium baptismi accipiant sacramentum, nullo sensu, nulla etiam discretionis industria, id appetere possunt. Unde sicut baptismum quod nescientibus parvulis sine ulla contentione in fide tantum proximorum accipitur, ita paenitentiae donum quod nescientibus inlabitur absque impugnantia violationis hi qui illud exceperint observabunt. Si quis autem quolibet modo poenitentiam accipiens hoc violaverit synodale institutum, ut vere transgressor paternis regulis ferietur. Nec enim ista statuentes statuentes sacerdotes quosque ut passim et licenter donum paenitentiae non poenitentibus audeant prorogare absolvimus, sed hos qui qualibet sorte paenitentiam susceperint, ne ulterius ad militare cingulum redeant religamus. Sacerdotes tamen qui non consentiendo neque paenitente, ausu temerario poenitentiam dederint, neque se exortatum eius qui [b] poenitentiam accipit vel manuum indiciis quibuslibet aliis evidentibus significationibus invitatum fuisse probaverit, unius anni excommunicationis sententiae subiacebit.


fehlt
DE CULPATORUM RECEPTIONE VEL COMMUNIONE APUD ECCLESIAM.

Vidimus quosdam et flevimus ex numero culparum receptos in gratiam principum extorres extitisse ||fol. 104va|| a collegio sacerdotum. Quod denotabile malum, illa res agit qui licentia principalis in quo se solvi [c] licentius curat ibi alios inligat, et quos in suam communionem videtur suscipere a communione et pace ecclesiae eligit separare, ut qui cum illo convescuntur, sola sacerdotum communione priventur. Et ideo quia remissio talium qui contra regem gentem vel patriam agunt per difinitiones [d] canonum antiquorum potestate solum [e] regia punitur cui et peccasse noscuntur ab eis nulla se deinceps abstinebit sacerdotum communio. Sed quos regia potestas aut in gratiam benignitatis receperit, aut participes mensae suae effecerit, hos etiam sacerdotum et populorum conventus suscipere in ecclesiastica communione debebit, ut quod principalis pietas habet acceptum nec a sacerdotibus dei debet esse extraneum.


IIII.
IN LOCIS UBI EPISCOPUS NON FUIT, NUMQUAM EPISCOPUS ORDINETUR.

Maioribus institutionibus contraire et sanctorum patrum decreta convellere, quid aliud est quam vinculum societatis Christi abrumpere et usurpatę pręsumptionis licentia statum ecclesiae dissipare? Prosequente igitur venerabili et sanctissimo viro fratre nostro Stephano Emeretensis sedis episcopo. Res nobis novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractandam. Tanto communionis nostrae iudicio convellenda quanto et pravitatis nostrae noscitur ausu perpetrata. Dixit enim violentia principali se inpulsum fuisse ut in monasterio villulae in qua venerabile corpus sanctissimi Pinenii confessoris debito quiescit honore, novam episcopalis honoris ordinationem efficeret. Et ideo ex indiscreto et facillime assensu [f] iniustis Vvambae principis iussionibus parens novam et iniusta illic pontificalis sedis praelectionem induxit, ubi canonica constitutio id fieri omnimoda ratione refellit. Predictus ille vir prostratus humo medicamine nostri praecepti et sibi dari veniam petit, et quid potissimum fieri oporteat de persona eius qui illic ordinatus fuerat nostri oris sententia decernendum poposcit. Sed quia veraciter immo communiter noveramus prędictum principem consilio levitatis agentem, non solum praecepisse, ut in predicto loco aliquis episcopus fieret, sed etiam ita eum obstinationibus definisse ut in suburbio Toletano in ecclesia praetoriensi, sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, necnon et in aliis vicis vel villulis similiter ||fol. 104vb|| faceret. Ideo pro tam insolenti huiusmodi exstirpationis licentia quid de hac re haberent canonum instituta in medio proferri praecepimus. Tum haec in ordinem constituta prolecta sunt. Inprimis ex aepistola [g] Pauli ubi Tito discipulo ut episcopos per civitates constituere debeat pręcepit. Item ex concilio Niceno titulo octavo ubi inter [h] cetera praecipitur ut in civitate una non videantur duo episcopi esse. Item ex concilio Laudiceno titulo septimo ubi dicit: Non oportet in vicis et in villulis episcopos ordinari et cetera. Item ex concilio Africae [i] secundo titulo, ubi Felix episcopus Solemsilitanus dixit: Etiam si hoc placet sanctitati vestrę insinuo, ut dioceses quę numquam eps [k] habuerunt non habeant. Diocesis quae in aliquando habuit habeat proprium: Secundum autem hanc prosecutionem sanctitatis vestrae est aestimare quid fieri debeat. Genecleus episcopus dixit: Si placet insinuatio patris et coepiscopi nostri Felicis ab omnibus confirmetur, ab universis episcopis dictum est: Placet. Item ex concilio Africae tertio titulo secundo ubi dicit: Ut non accipiat alterum episcopum plebs quae in diocesi semper subiacuit. Epigenius enim episcopus inter cetera sic dixit: Hoc ideo non debere rectorem accipere eam plebem quae in diocesi semper subiacuit, nec umquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo coetui placet, hoc quod profatus sum confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutione non obsisto, sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor. Item ex concilio Sardicensi ubi inter cetera pręcipitur: Licentia danda passim non est. Si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas cui satis est unus presbiter voluerit sibi episcopum ordinari ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent [l] illi ex alia provintia invitati facere episcopum, in quibus antea non fuit. Item de sententia eorum qui huiusmodi ordinationes faciunt vel de his qui contra hęc instituta canonum ordinantur. Ex concilio Tauritano titulo ubi dicit: Gestorum quoque seriem conscribi placuit ad perpetem disciplinam, quod circa Octabium Ursionem Remigium ad Trefae episcopum sinodus sancta decrevit. Qui in usurpationem quandam de ordinatione sacerdotum ad invidiam vocabatur, quod ita his videtur indultum, ut de cetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur. Siquidem se ab hac causa tali excusatione defenderint qua dicerent prius se non esse conventos, proinde iudicavit ||fol. 105ra|| sinodus, ut si quis ex hoc fecerit contra instituta maiorum sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotis se honore privandum. Et ille qui ordinaverit auctoritate se in ordinationibus vel in conciliis minime retenturum. Non solum autem circa memoratum episcopum haec sententia praevalebit, sed et circa omnes simili errore deceptos qui ordinationes huiusmodi perpetrarunt. His igitur fortissimis regulis effectum pii operis adponentes in communi definitione elegimus ut in loco villulae supradictę Aquis, deinceps sedes episcopalis non remaneant, neque episcopus illuc ultra constituendus existat. Hic tamen Coniuldus qui contra maiorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nullis canonum erit ad condemnationem sui sententiis ulciscendus quia non ambitione sed principis inpulsione constitit ordinatus. Et ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus, ut in sedem aliam decidentis cuiuslibet episcopi transducatur, et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus, non episcopali ultra praevilegio fretus [m] sed sub abbatis regimine sicut hucusque fuit erit modus omnibus mancipandus. Iam vero de cetero generale ponentes edictum, si quis contra hęc canonum interdicta venire conatus fuerit, ut in locis illis episcopum eligat fieri, ubi episcopus numquam fuit, anathema in conspectu omnipotentis dei et insuper tam ordinator, quam ordinatus gradus sui ordinis perdat. Quia non solum antiquorum patrum decreta, sed et apostolica ausus est convellere instituta.


V.
DE QUORUNDAM CONSUETUDINE SACERDOTUM FEDISSIMA QUI OBLATIS DEO SACRIFICIIS NON COMMUNICANT.

Relatum nobis est quosdam sacerdotibus non tot vicibus communionis sanctae gratiam sumere quod sacrifitia in una die videntur offerre. Sed in una die [n] si plurima per se deo offerant sacrifitia in omnibus se oblationibus a communione suspendunt, et in sola tantum extremi sacrifitii oblatione communionis sanctę gratiam sumant quasi non sit totiens illi vero et singulari sacrifitio participandum quotiens corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi immolatio facta constiterit. Nam ecce apostolus dicit: Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris? Certum est quod hii [o] qui sacrificantes non edunt rei sunt dominicis sacramentis. Quicumque ergo sacerdotum deinceps divino altario sacrifitium oblaturus accesserit, et se a com||fol. 105rb||munione suspendent ab ipsa qua se indecenter privabit gratia communis anno uno repulsum se noverit. Nam quale erit illud sacrificium nec ipso sacrificans particeps esse cognoscitur? Ergo modis omnibus est tenendum ut quotienscumque sacrificans corpus et sanguinem Iesu Christi domini nostri in altario immolat, totiens perceptionis corpus et sanguinis Christi participem se prebeat.


VI.
DE CONCESSA TOLETANO PONTIFICI GENERALIS SYNODI POTESTATE, UT EPISCOPI ALTERIUS PROVINTIAE CUM CONIBENTIA PRINCIPUM IN URBE REGIA ORDINENTUR.

Illud quoque conlatione mutua decernendum nobis occurrit quod in quibusdam civitatibus decidentibus episcopis propriis, dum differtur diu ordinatio successoris, non minime creatur, et offitiorum divinorum offensio, dum tractum terrarum commeantum impeditur celeritas nuntiorum, quo aut non queat regis auribus decedentis praesulis transitus innotesci, aut de successore moventis episcopi, libera principis electio [p] prestolari, nascitur saepe et nostro [q] ordini de relatione talium difficultas, et regiae potestati dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet iniuriosa necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus Spaniae atque Galliae ut salvo privilegio uniuscuiusque provintiae licitum maneat deinceps Toletano pontifici quoscumque regalis potestas elegerit, et iam dicti Toletani episcopi iudicium dignos esse probaverit, in quibuslibet provintiis in praecedentium sedibus praeficere praesules et decedentibus episcopis eligeret successores. Hic tamen et quisquis ille fuerit ordinatus post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium proprii [r] metropolitani praesentium visurus accedat qualiter eius auctoritate vel disciplina instructus condignae susceptae sedis gubernacula teneat. Quod si per desidiam aut neglectum quilibet constituti temporis metas excesserit, quibus metropolitani sui nequeant optutibus praesentari, excommunicatum se per omnia noverit excepto si regia iussione impeditum se esse probaverit. Hanc quoque definitionis famulam sicut de episcopis, ita et de ceteris ecclesiarum rectoribus placuit observandam.


VII.
DE RECEPTO TESTIMONIO PERSONARUM QUI PER LEGEM QUE DE PRODITIONE EXERCITUS FACTA EST TESTIFICANDI LICENTIA [s] PERDIDERUNT.

||fol. 105va||

Omnis disciplina sic subiectos debet arguere ut spem veniae non videatur auferre, nec funditus curvationis inducere iugum, sed temperantiae semper adhibere consultum. Et ideo quia legem [t] illam a domine [u] Vvambanae principe edictam quae de proditione est adnotata, huius principis nostri et domino Ervigii [v] mansuetudo temperare disposuit, ideo annuente nobis glorioso et religiosissimo Ervigio principe nostro necessariae hoc sanctum concilium definivit, ut hi qui superiorem legem testificandi dignitate perdiderunt recepto testimonio pristinae dignitatis causas exsequi possint debitae actionis, qualiter nobilitatis solitae titulum reportantes, et quaeque de preteritis legitime testificari voluerint licentiae obtineant votum, et a iudicibus nullis prohibitionibus arceantur, hoc videlicet adicientes, ut si quid in pręteritis testificare voluerint, si pro sola huius rei infamatione reiecti sunt, testimonio suo nuper conquirant [w] quod in preteritis conquirere potuerant. Tantum si illo tempore quo in preteritis ad testimonium dicendum vocati sunt, et supradictae legis institutionibus reprobati, et aliam criminis notam eos tunc non habuisse patuerit, aut tricennium tunc effluxisse cum ad testimonium fuerant prolati hi qui eos reprobaverant manifeste convicerint.


VIII.
DE HIS QUI UXORES SUAS DIVORTIO INTERCEDENTE RELINQUUNT.

Praeceptum domini est, ut excepta causa fornicationis, uxor a viro dimitti non debeat. Et ideo quicumque circa culpam criminis supradicti [x] uxorem suam, quacumque occasione relinquerit [y], quia quod deus iunxit, ille separari disposuit, tamdiu ab ecclesiastica communione privatus et a coetu hominum christianorum maneat alienus quamdiu societate relictae coniugis sinceriter amplectatur et foveat. Ita tamen qui iam moniti a sacerdote semel et bis, terque, ut corrigerentur ad thorum suae coniugis noluerint redire consortium, ipse suis meritis et a palatinae dignitatis offitio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonio quamdiu in culpa fuerint amissuri sunt quia carnem suam discidi iugulo tradiderunt.


VIIII.
DE CONFIRMATIONE LEGUM QUAE IN IUDEORUM NEQUITIA PROMULGATE SUNT. ||fol. 105vb||

De Iudaeorum autem execranda perfidia discretis titulorum sententiis deditas noviter a glorioso principe leges vigilanti sensuum intentione perlegimus districto etiam gravitatis pondere [z] earum instituta probavimus. Proinde quae debite rationis iudicio editę sinodali dignatione probate sunt. Inrevocabili deinceps Iudaeorum ordine pro eorum excessibus tenebuntur. Id est leges quae de commemoratione priscarum legum caerimoniarum [a] Iudaeorum transgressionibus promulgatę sunt, atque de novella confirmatione earum.

Item de blasphematoribus sanctę trinitatis. Item ne Iudęi aut se aut filios suos vel famulos suos a baptismi gratia subtrahant.

Item ne Iudaei more suo caelebrent pascha vel carnis circumcisiones exerceant, ac ne christianum quemquam a fide Christi dimoveant.

Item ne Iudaei sabbata ceterasque festivitates ritus sui caelebrare praesumant.

Item ut omnis Iudęus diebus dominicis et in praenotatis diebus ab opere cessent.

Item ne Iudaei more suo diiudicent aescas.

Item ne Iudaei ex propinquitate sui sanguinis conubia ducant et ut sine benedictione sacerdotis nubere non audeant.

Item ne Iudaei religionis nostrae insultantes sectam suam defendere audeant nec a fide refugientes alibi se transducant et ne quislibet refugientes eos suscipiat [b].

Item ne christianus a Iudeo quodcumque muneris contra fidem [c] Christi accipiat.

Item ne Iudaei libros legere audeant, quos christiana fides repudiat.

Item ne Iudeis mancipia deserviant vel adhereant christiana.

Item si se Iudęus christianum esse testetur, et ob hoc non velit a se reicere mancipium christianum.

Item professio Iudęorum quomodo unusquisque ad fidem veniens indiculum professionis suae conscribere debeat.

Item conditiones Iudęorum quos [d] iurare debeant hi qui ex eis ad fidem venientes professiones suas dederint.

Item, de christianis mancipiis Iudęorum quę se non prodiderint christiana sive de publicatoribus eorum.

Item, ne Iudaei a quolibet potestate accepta extra regiam ordinationem christianum quemque imperare plectere vel distringere audeant.

Item, ut si Iudęorum servi necdum adhuc conversi ad Christi gratiam convolaverint libertati donentur.

Item, ne Iudaei administratorio usu in ordinem vilicorum atque actorum christianam familiam redigere [e] audeant, et de dampnis eorum qui talia ordinanda iniunxerint.

Item, ut Iudęus ex aliis provintiis vel territoriis ad regni nostri ditionem ||fol. 106ra|| pertinentibus veniens episcopo loci vel sacerdoti se presentare non diferat, vel quid huic in toto observari [f] conveniat.

Item concursus in Iudaeorum diebus institutis ad episcopum fieri debeant.

Item ut quicumque Iudaeum secum adsequentem habuerit expetente sacerdote eum apud se retinere non audeant [g].

Item ut curam omnis distringendi Iudeos solis sacerdotibus debeatur.

Item de dampnis sacerdotum vel iudicum qui in Iudaeis instituta legum adimplere distulerunt.

Item, ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum conhibentia iudicare praesumant.

Item, ut episcopi tunc inmunes habeantur a dampnis cum eorum presbiteros ad ea quae ipsi non correxerint remisserint corrigenda.

Item de servata principibus miserendi potestate in his qui conversi ad fidem Christi veraciter fuerint.

Item, ut episcopi omnes Iudęis ad se pertinentibus libellum de suis editum erroribus tradant, et ut professiones eorum vel conditionis in scriniis ecclesiae condant, quorum omnium legum promulgatio gravida sicut sinodali iudicio conprobata, ita generali omnium nostrorum definitione in eorum erit deinceps excessus exercenda.


X.
DE HIS QUI AD ECCLESIAM CONFUGIUM FACIUNT.

Pro his qui quolibet metu vel terrore eclesia appetunt [h] consentiente pariter et iubente domino nostro Ervigio rege hoc sanctum concilium definivit, ut nullus audeat confugientes ad eclesiam residentes inde abstrahere, aut quodcumque nocibilitatis vel dampni seu spoliis residentibus in loco sancto inferre. Sed esse potius his ipsis qui eclesiam petunt per omnia licitum in triginta passus ab eclesiae ianuis progredi. In quibus triginta passibus uniuscuiusque ecclesię in toto circuitu reverentia defendantur. Sic tamen ut hi [i] qui ad eam confugiunt, in extraneis vel longe separatis ab eclesia domibus nullo modo abscedant, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptacula progredientes aditum optinebunt ad requisitae naturae usum debitis exeant locis. Et nullo teneantur eventu necessitudinis qui dominicis se defendendo commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum violare temptaverit, et ecclesiastici excommunicationi subiaceat, et severitatis regiae ferietur sententia. Ipsos tamen qui ad eclesiam confugium fecerunt, si iuxta priscorum canonum instituta his qui eos repetunt sacramenta reddiderunt, et sacerdotes eclesiae ipsius, ab eclesiae non abstraxerit foribus aut fuga talium si venerit ||fol. 106rb|| sacerdoti quęrenda est, aut damnorum sententia secundum electionem principis huiusmodi sacerdotibus [k] inroganda.


XI.
DE CULTORIBUS IDOLORUM.

Praecepta domini sunt dicentis: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum. Nec horum quae sunt in aquis sub terra non adorabis ea neque coles. Item: Qui immolat diis occidetur, praeter domino soli. Item vir aut mulier qui faciunt malum in conspectu domini dei sui, et transgrediuntur pactum illius, ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, vel solem et lunam, et omnem militiam caeli, quae non praecepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiens quę inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio facta est in Israel, et duces virum ac mulierem qui rem sceleratissimam [l] perpetrarunt, ad portam civitatis et lapidibus obruetur. Praecepta haec domini non in ultione sed in terrore delinquentium adponentes non mortis sententiam promulgamus sed cultores idolorum, veneratores lapidum accensores facularum, et excolentes fontium, admonemus ut agnoscant quod ipsi [m] se spontaneae mortis subiciunt, qui diabolo sacrificare videntur. Mortis enim nomen [n] diabolus appellatur, sicut de eo scriptum est: Et erat illi nomen mors. Hac proinde omne sacrifitium idolatrii. Vel quicquid illud est contra sanctam fidem, in quo insipientes homines captivati diabolicis cultoris inserviunt. Sacerdotis vel iudicis instantia inventum ut sacrilegia eradantur [o], et exterminata truncentur. Eos vero qui ad talem errorem occurrunt et verberibus coerceant, et onustos ferro suis dominis tradant, si tamen domini eorum per iurisiurandi attestationem promutant, se eos tam sollicite custodire, ut ultra illis non liceat tale nefas committere. Quod si domini eorum nolunt, huiusmodi reos in fide sua suscipere, tunc ab eis a quibus coerciti sunt regiis conspectibus pręsententur [p] ut principis auctoritate liberam de talibus donandi potestatem optineat. Domini tamen eorum qui nuntiatos sibi talium servorum errores ulcisci noluerunt, et excommunicationis sententiam perferant et iura servi illius quem cohercere noluit se amississe cognoscant. Quod si ingenuorum personae his erroribus fuerint implicatae et perpetuae excommunicationis sententia feriantur et artiori exilio ulciscantur.


XII.
DE INTERDICTO TEMPORIS CONSTITUTI ||fol. 106va|| QUO DEBEAT CONCILIUM CAELEBRARE.

Placuit huic sancto concilio ut iuxta priorum episcoporum singularum provintiarum canonum instituta, annis singulis in unaquaeque provintia kł novb concilium caelebraturi conveniant. Quisquis autem in predictis kalendis novembribus pro caelebratione sinodi venire distulerit excommunicationi debitae subiacebit.


XIII.
CONCLUSIO DEFINITIONUM IN QUA ET DEO GRATIAE REFERUNTUR ET PRINCIPE EXORATUR.

Pręmissis his omnibus synodalibus gestis quae honesto discretorum fine complevimus perpetuum his robur per manuum nostrarum subscriptionem adnectimus. Dantes pro his gloriam et honorem inmortali deo et domino nostro, quo inspirante et determinationis nostrae sententia viguit, et probitas causarum honesto se fine complevit. Unde sanctae trinitatis poscimus inenarrabile nomen, et gloriosam ineffabilis potentiae maiestatem, ut det amatori Christi serenissimo domino nostro atque amantissimo Ervigio principi cuius iussu ad hunc meruimus advocari conventum, imperare clementer, regnare feliciter habere de clementia fructum, obtinere de iustitia praemium, de pietate tropheum. Quo et hic invictus victor hostium semper appareat, et post diuturna huius saeculi curricula, ad regnum aeternum cum suis omnibus coronandus perveniat. Praestante domino et salvatore Iesu Christo domino nostro, qui cum deo patre et sancto spiritu unus in trinitate vivit et regnat deus in saecula saeculorum. Amen.

Consummatum est hoc sanctum concilium die octabo kalendarum februariarum. Anno regni feliciter primo serenissimi domini nostri Ervigi regis, aera DCCXVIII.


ITEM SUBSCRIPTIO SACERDOTUM.

Iulianus dei gratia Spalensis eclesiae sedis episcopus, haec synodica instituta a nobis edita subscripsi.

Ego Iulianus indignus urbis [q] regię Toletane sedis episcopus haec sinodica a nobis instituta subscripsi.

Ego Liuba indignus Bracarendis sedis episcopus, haec sinodica a nobis instituta edita subscripsi.

Ego Stephanus sanctae Emeretensis eclesiae episcopus haec sinodica a nobis instituta edita subscripsi.

Asfalius dei miseratione Avelensis eclesiae episcopus, ||fol. 106vb|| haec sinodica a nobis instituta edita subscripsi.

In Christi nomine Leandrę eclesiae Elicita, Nectiotane [r] episcopus, haec sinodica instituta a nobis edita, subscripsi.

In Christi nomine Palmatius Urcitane eclesiae episcopus, hęc sinodica instituta a nobis edita subscripsi.

Concordius Palatinae eclesiae episcopus similiter subscripsi.

Riccila Hacitane eclesiae episcopus similiter subscripsi.

Simpronus Ercavicensis episcopus similiter subscripsi.

Memorius Egobrigensis episcopus similiter subscripsi.

Sperandeo Talicensis [s] episcopus sedis, similiter subscripsi.

Geta Elipensis [t] eclesiae episcopus similiter subscripsi.

Tructumundus Elborensis episcopus similiter subscripsi.

Insidorus [u] Sitalensis [v] episcopus, similiter subscripsit [w].

Gaudentius Valeriens episcopus similiter subscripsi.

Deodatus Segoviensis episcopus, similiter subscripsi.

Gentivus Tudensis episcopus, similiter subscripsi.

Froaricus Portucalensis episcopus, similiter subscripsi.

Felix Inriensis eclesiae episcopus, similiter subscripsi.

Antonianus Bastitane eclesiae episcopus similiter subscripsi.

Proculus Vigastrensis episcopus eclesiae similiter subscripsi.

Atala Kauriensis eclesiae episcopus similiter subscripsi.

Reparatus Vesensis eclesię episcopus, similiter subscripsi.

Providentius [x] Salamanticensis eclesię episcopus similiter subscripsi.

Sesibado Ducita episcopus sedis eclesię similiter subscripsi.

Argibado, Eliberritane eclesiae episcopus similiter subscripsi.

Ella Sigotiensis episcopus sedis eclesiae, similiter subscripsi.

Siberianus Noxiensis episcopus similiter subscripsi.

Iohannes Pacensis episcopus sedis eclesiae, similiter subscripsi.

Teudulfus Astigitane eclesiae episcopus similiter subscripsi.

Samuel, Gundulfus, Eufrasius, Teoderatus, Bateradus abbas, subscripsit [y].

Annibonius presbiter, tenens vicem domini mei Suldemeri ecclesiae Conplotensis episcopus subscripsit [z].

Sesuldus, haec instituta quibus iterum sui [a] annuens, subscripsi.

Reccaredus, similiter subscripsi.

Vvitiza similiter subscripsi. Vvimars similiter subscripsi.

Teuditeudila [b] similiter subscripsi.

Ostulfus similiter subscripsi. Salimurius similiter subscripsi.

Teodefredus similiter subscripsi [c] Siberianus similiter subscripsi.

Teudulfus similiter subscripsi [d] Hildigisus [e] similiter subscripsi.

Vitulus similiter subscripsi [f] Eila similiter subscripsi.

Adeluibus similiter subscripsi [g] Attulfus similiter subscripsi.

||fol. 107ra||

Quibus omnibus sinodalibus gestis decretis, atque peractis et debitam in reverentiam honoris inpendimus et patulum auctoritatis nostrae vigorem his innectere procuramus, ideoque praemissas has constitutiones sinodicas a presenti die vel tempore, id est ab octavo kł febr, anno primo regni nostri nullus audeat contempnere, nullus etiam preterire, nemo earundem constitutionum audeat iura convellere, nullus temerator haec decreta subvertere, nemo inlicitator, vel contemptor vigorem his institutionibus subtrahat. Sed generaliter per cunctas regni nostri provintias haec canonum instituta nostrae gloriae temporibus acta et auctoritatis debitae fastigio prepollebunt et inviolabili iudiciorum habebuntur. Si quis autem haec instituta contempnat, contemptatorum [h] se noverit damnari sententia. Id est ut iuxta voluntatem nostrae gloriae et excommunicatus a coetu nostro resileat, et insuper decimam partem facultatis suae fisci partibus sociandam amittat. Quod si nihil habuerit facultatis, unde predictam compositionem exsolvere possit, absque infamo sui quinquaginta eum oportebat, ictibus verberari ut semper infamis permaneat. Edita lex in confirmatione concilii Toletani sub die octabo kł feƀr, anno feliciter primo regni gloriae nostrae in nomine domini Flavius Ervigius rex hoc legis nostrae edictum in confirmatione huius concilii promulgatum subscripsi.


Stand: 2008-03-02