Concilium Toletanum undecimum

INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM XII [a].

I.
Ne tumultu concilium agitetur.

II.
Non debere metropolitanum confinitimorum instructione cessare [b].

III.
Ut in una provintia diversitas offitiorum non teneatur.

IIII.
De discordia sacerdotum [c].

V.
De conpescendis excessibus sacerdotum.

VI.
Non debere sacerdotibus qualibet in eclesia familiis truncationes membrorum facere, nec aliquid quod morte plectendum est iudicare.

VII.
Quae debeat eclesiarum discretio rectoribus esse, ne per inconditam disciplinam subeant homicidii notam.

VIII.
Ne quicquam pręmii pro divinis sacramentis accipiatur.

VIIII.
Quid custodiri debeat si per praemium quis episcopus fiat vel qua sententia feriatur qui post honorem acceptum [d] per percuniam ordinatus fuisse detegitur.

X.
Ut omnes pontifices rectoresque ecclesiarum tempore quo ordinandi sunt, sub cautione promittant, quam iustissime vivere debeant.

XI.
De elucidatione antiqui canonis [e] quo praecipitur ut si quis acceptam a [f] sacerdotem eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur.

XII.
Ne in confinio mortis penitens a reconciliatione diutine [g] suspendatur, et ut oblatio eius qui penitens nec tamen reconciliatus de hac vita exierit ab ecclesia receptetur.

XIII.
De sacerdotibus qui vexati [h] cadere videntur.

XIIII.
Ut hi qui domino canunt atque sacrificant post se semper habeant adiutoria constituta.

XV.
De institutione certi temporis quo concilium agatur [i].

XVI.
De relatione gratiarum pro consummatione concilii.
IN NOMINE DOMINI, INCIPIUNT GESTA ||fol. 98ra|| SYNODALIA CONCILII TOLETANI UNDECIMI ACTA IN URBE REGIA IN TOLETANA SEDE A DECEM ET SEPTEM EPISCOPIS ANNO IIII REGNI GLORIOSI PRINCIPIS [k] VVAMBANI SUB DIE VII IDUUM NOVEMBRIUM ERA, DCCXXIII.

IN NOMINE SEE [l] TRINITATIS COLLECTIS IN UNUM Cartaginis eorum provintiae sacerdotibus in Toletana urbe in beatę matris domini Mariae virginis sede anno IIII excellentissimi ac religiosi Vvambanis principis sub die VII idus novembris, res votiva gaudii et dies nimium optatę gratulationis occurrit, in quo nobis datum est conspicere pariter et deflere quid lacrimarum de preteritis domino debeamus. Eramus enim hucusque prolabentis saeculi conluvione instabiles, quia annosa series temporum subtracta luce conciliorum non tam vitia auferebat [m], quam matrem omnium errorum ignorantiam otiosis mentibus ingerebat. Cernentibus enim quomodo Babilonicae confusionis olla succensa, nunc tempora conciliorum averteret, nunc sacerdotes domini de resolutis moribus inretiretur. Purpuratae enim meretricis sequebantur incitamenta quia ecclesiastici conventus non aderat disciplina. Nec erat qui errantium corrigeret partes, cum sermo divinus haberetur exsors. Et quia non erat adunandorum pontificum ulla praeceptio crescebat in maius vita deterior. Cum tandem divina nos clementia ex alto respiciens asperitatis nostrae se occursuram prębuit et saluti, pręparans nostris saeculis religiosi principis mentem devotam pariter et instructam. Cuius provide sollicitudinis voto et lux conciliorum renovata resplenduit, et alterna caritas se mutuo in corrigendis vel instruendis moribus excitavit. Dum et adgregandi nobis hortatu principis religiosi facultas est data, et oportuna corrigendis praeparata est disciplina. Ut qui decursis longe ante temporibus post decem et octo scilicet labentium annorum excursum, in unum meruimus adgregari conventum, mereri possimus spiritali gratia sanitatem. Nec enim numerus iste alienus est a salute. Sic quippe mulier illa in evangelio tersenis annorum excursibus curva quae figuram totius generis humani gestabat, sub sacramento huius numeri saluti pristine sanare donatur. Nos igitur per tot annos curvo nostri ordinis persistente statu, in eo quod nulla nos conciliorum definitio iungeret, nullus etiam ||fol. 98rb|| conventus ecclesiastici ordinis adunaret tandem divinę voluntatis imperio et religiosi principis iussu evocati in Toletanam urbem convenimus. Qui cum in eclesia beatę virginis Mariae [n] debitis in sedibus locaremur, inter cetera quae subterius decreto capitulorum ordine sunt digesta, non aliunde primum coepimus habere sermonem nisi de fidei puritate, ut quia initiandis ad beatam vitam hominibus. Haec prima semper est via salutis, praevia quoque nostris fieret praeceptis. Unde sacre instructionis archana sanctorum Niceni scilicet Constantinopolitani Epheseni atque Calcedonensis conciliorum monita amplectentes per quae et radicitus hereticorum falsa conciliabula destruantur, et fidei catholicae norma declaratur, haec communi alterno animorum iudicio definimus, ut hanc ipsam nostrae [o] fidei regulam verbis simplicibus niteremur alternatim nobis singulariterque referre, ita ut quicquid per triduum de huiusmodi questionibus unicuique nostrum lectionis memoria ministraret, prout animis memoriae occurreret, omni sobrietatis conpendio [p] simplici notaretur stilo. Relatio tamen ipsius sacramenti pura et evidens a capite primum inciperet, et sic ad membra reliqua perveniret. Nulla obscuritatis in se lineas habens, nullas etiam inusitate locutionis regulas continens, sed puritas sola esset clara sermonum quae posset evidentiam exprimere. Suamque excitationem magis nos ad intellegendum verborum redderet simplex conlatio, quam relata condensę lectionis instructio. Quia et re vera tantę rei misterium, ita sacerdotes dei convenit nosse, ut non superficiae verborum efferantur incogniti, sed sensu sanę intellegentiae repperiantur instructi, ut in disserendo pręcipuae huius sanctę trinitatis archana plus evidentia, quam eloquentia eos efficiat saporatos [q]. Sic enim et divini muneris dono adtacti, ut iuxta difinitionis [r] alternae, promissio [s] monstraretur [t] in opere. Unde quod primo die presidentis metropolitani lingua profudit die tertia, omnium nostrum vox singillatim conlativae repetiit. Iste ergo est tenor fidei nostrę qui et a capite copiosę profluxit, et a membris gloriosę emicuit.


Confitemur [u] et credimus, sanctam atque ineffabilem trinitatem patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturę, unius quoque maiestatis atque virtutis. Et patrem quidem non genitum, non creatum, ||fol. 98va|| sed ingenitum profitemur. Ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et filius nativitatem, et spiritus sanctus processionem accepit. Fons ergo ipse et origo est [v] totius divinitatis. Ipse quoque pater [w] essentia quidem ineffabilis substantiae suae, filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud quam quod ipse est. Genuit deus deum, lux lucem. Ab ipso ergo [x] est omnis paternitas in caelo et in terra. Filium quoque de substantia patris sine initio ante secula natum. Nec tamen factum esse fatemur, quia nec pater sine filio, nec filius aliquando extitit sine patre. Et tamen non ut filius de patre, ita pater de filio, quia non pater a filio, sed filius a patre generationem accepit. Filius ergo deus de patre, pater autem deus sed non de filio. Ille autem filius patris, et deus de patre, aequalis tamen per omnia, filius deo patri, quia nec nasci coepit aliquando nec desiit. Hic etiam unius cum patre substantiae creditur, propter quod et homousion patri dicitur, hoc est eiusdem cum patre substantię. Omo enim Grece unum, usia vero substantia dicitur, quod utrumque coniunctum sonat una substantia. Nec enim de nihilo neque de aliqua alia substantia, sed de patris utero, id est de substantia eius, idem filius genitus vel natus, esse credendus est sempiternus et si filius. Quod si semper pater fuit, semper habuit filium cuius pater esset, et ob hoc filium de patre natum, sine initio confitemur, nec enim eundem filium dei, pro eo quod de patre sit genitus defectae naturae portiunculam nominamus, sed perfectum patrem perfectum filium sine minutione [y] sine defectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est [z], inaequalem filium non habere. Hinc enim filius dei natura est, filius non optione, quem deus pater, nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nec ulla in deo necessitas cadit, nec voluntas sapientiam prevenit. Spiritum quoque sanctum qui est tertia in trinitate persona, unum atque aequalem cum deo, patre et filio credimus esse deum, unius substantiae, unius quoque esse nature, non tamen genitum, vel creatum, sed ab utrisque procedentem amborum esse spiritum. Hic etiam spiritus sanctus nec ingenitus nec genitus creditur, ne aut si ingenitum dixerimus [a] duos patres dicamus, aut si genitum duos filios predicare monstremur [b]. Qui tamen nec patris tantum [c], nec filii tantum, sed simul patris et filii, spiritus dicitur, nec enim de patre procedit in filium, vel de filio [d] procedit ad sanctificandam [e] creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia caritas ||fol. 98vb|| sive sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic igitur spiritus sanctus missus ab utrisque sicut filius creditur, sed minor patre et filio non habetur, sicut filius propter adsumptam carnem minorem se patre et spiritu sancto esse testatur. Haec est sanctae trinitatis [f] relata narratio, quae non triplex sed trinitas et dici et credi debet. Nec recte dici potest, ut in uno deo sit trinitas, sed unus deus trinitas, in relativis vero personarum nominibus pater ad filium, filius ad patrem, spiritus sanctus ad utrosque refertur. Quae cum relativę tres personę dicantur una tamen natura vel substantia creditur. Nec sicut tres personas, ita tres substantias predicamus. Sed unam substantiam, tres autem personas. Quod enim pater est, non ad se sed ad filium, et quod filius est, non ad se sed ad patrem est. Similiter et spiritus sanctus non ad se sed ad patrem et filium, relativae refertur. In eo quod spiritus patris et filii prędicatur. Item cum dicimus deus, non ad aliquid dicitur, sicut pater ad filium vel filius ad patrem, vel spiritus sanctus ad patrem et filium, sed ad se specialiter deus dicitur. Nam si de singulis personis interrogemur deum necesse est fateamur. Deus ergo pater, deus filius, deus spiritus sanctus, singulariter dicitur. Nec tamen tres dii, sed unus est deus [g]. Item et pater omnipotens, et filius omnipotens, et spiritus sanctus omnipotens, singulariter dicitur. Nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens, sicut et unum lumen unumque principium praedicatur. Singulariter ergo et unaquaeque persona unus deus confiteatur [h] et creditur, una illis et indivisa atque aequalis deitas, maiestas sive potestas, nec minoratur in singulis nec augetur in tribus, quia nec minus aliquid habet, cum unaquęque persona [i] deus singulariter dicitur, nec amplius cum totę tres personę unus deus enuntiatur. Haec ergo sancta trinitas, quae unus et verus est deus nec recedit a numero, nec capitur numero. In relatione enim personarum numerus cernitur, in divinitatis vero substantia, quid enumeratum sit non comprehenditur. Ergo hoc solum numerum insinuant, quod ad invicem sunt, et in hoc numero carent quod [k] in se sunt. Nam huic ita sanctae trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc ergo [l] credimus illud in sacris litteris dictum: Magnus dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus. Nec quia tres has personas esse diximus unum deum eundem esse patrem quem filium vel eum ||fol. 99ra|| esse filium qui est pater, aut eum qui est spiritus sanctus, vel patrem et filium dicere poterimus. Non enim ipse est pater, nec spiritus sanctus ipse qui est vel pater vel filius cum tamen ipse sit pater quod filius, ipsum filius quod pater, ipsum pater et filius quod et spiritus sanctus id est natura unus deus. Cum enim dicimus non ipsum esse patrem quem filium ad personarum [m] distinctionem refertur. Cum autem dicamus ipsum esse patrem quod [n] filium, et ipsum filium quod patrem ipsum spiritum sanctum quod patrem et filium ad naturam qua deus est vel substantiam pertinere monstratur, quia substantia unum sunt. Personas enim distinguimus, non deitate separamus. Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, potestatem propter naturam vel substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt natura scilicet non persona. Nec tamen istę personę tres separabiles aestimandę sunt, cum nulla [o] ante aliam nulla post aliam, nulla sine alia, vel extitisse vel [p] quippiam operasse creditur. Inseparabiles enim inveniuntur et in eo quod sunt, et in eo quod faciunt. Quia inter generantem patrem et generatum [q] filium, vel procedentem spiritum sanctum, nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando procederet, aut genitus genitori deesset aut procedens spiritus patri vel filio posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec trinitas a nobis et creditur et prędicatur. Tres igitur personae istae dicuntur iuxta quod maiores definiunt, ut agnoscantur. Nam si attendamus quod scriptura sancta dixit de sapientia: Splendor est lucis aeternę, sicut splendorem lucis videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur filium a patre separari non posse. Tres ergo illas unius atque inseparabilis naturę personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus. Quando quidem hoc nobis dignata [r] est [s], ipsa trinitas evidenter ostendere, ut etiam in omnibus quibus voluit singillatim personis agnosci unam sine alteram non permittat intellegi. Nec enim pater absque filio cognoscitur nec sine patre filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli personalis, personas separari vetat, quae etiam non simul nominat, simul insinuat. Nemo audire potest unumquodque istorum nominum in quo non intellegere cogatur et alterum. Cum igitur haec tria sint unum, et in unum tria, est tamen unicuique personę manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, filius aeternitatem cum nativitate, spiritus vero sanctus processionem sine nativitate. De his tribus personis solam filii personam ||fol. 99rb|| pro liberatione humani generis, hominem verum sine peccato, de sancta et inmaculata Maria virgine [t] credimus assumpsisse, de qua novo ordine novaque nativitate est genitus qua invisibilis divinitate visibilis monstraretur in carne. Nova autem nativitate est genitus quia intacta virginitas et virilem coitum nescivit, et fecundata per spiritum sanctum carnis materiam ministravit. Qui partus virginis nec ratione colligitur, nec exemplo, erit enim singulare. Nec tamen spiritus sanctus pater esse credendus est filii pro eo quod Maria, eodem sancto spiritu obumbrante concoepit, ne duos patres filii videantur adserere, quod utique nefas est dici. In quo mirabili conceptu aedificans [u] sibi sapientia domum, verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nec tamen verbum ipsum ita in carnem conversum atque mutatum est, ut desisteret deus esse, qui homo esse voluisset. Ut [v] non tantum ibi sit verbum dei, et hominis omnia, atque hoc tantum et [w] deus dicatur propter deum, et homo propter hominem. In quo dei filio duas credim [x] esse naturas, unam divinitatis, alteram humanitatis. Quos ita in se una Christi persona univit, ut nec divinitas ab humanitate nec humanitas a divinitate possit aliquando seiungi. Unde perfectus deus perfectus et homo in unitate personę. Nec tamen quia duas diximus in filio esse naturas, duas profitemur in eo esse personas, ne trinitati [y] quod absit, accidere videatur quaternitas. Deus enim verbum non accepit personam hominis sed naturam, et in aeternum persona divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Item unius substantiae credimus esse deum patrem et filium et spiritum sanctum. Non tamen dicimus ut huius trinitatis unitatem Maria virgo genuerit, sed tantummodo filium, qui solus [z] naturam nostram in unitate personę suae assumpsit. Incarnationem quoque huius filii dei tota trinitas operata esse credenda est, quia inseparabilia sunt opera trinitatis. Solus tamen filius formam servi accepit in singularitate personę non in unitate divinę naturę in id quod est proprium [a] filii, non quod commune trinitati. Quae forma illi ad unitatem personę coaptata est, ut filius dei et filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus, in his duabus naturis, tribus extat substantiis. Verbi quod ad solius dei essentiam referendum est, corporis et animę quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam, divinitatis suae, et humanitatis nostrę, hic tamen per hoc quod de deo patre ||fol. 99va|| sine initio prodiit natus tantum. Nam neque factus neque predestinatus accipitur. Per hoc tamen quod de Maria virgine factus est, et natus et factus et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen illę generationes mirabiles quia [b] et de patre ante sęcula sine matre est genitus, et in fine saeculorum, de matre sine patre est generatus. Qui tamen secundum quod homo creatus est [c] Mariae matris est filius. Item per hoc quod deus est aequalis patris, per hoc quod homo minor est patre. Item et maior et minor se ipso esse credendus est. In forma enim dei etiam ipse filius se ipso maior est. Propter humanitatem adsumptam. Quia divinitas maior est. In forma autem servi se ipso minor est, id est humanitate, quae minor divinitate accipitur. Nam sicut per adsumptam carnem tantum a patre sed se ipso minor accipitur, ita secundum divinitatem quae ęqualis est patri, et ipse et pater maior est homine, quem sola filii persona assumpsit. Item in eo quod quęritur utrum possit filius sic aequalis et minor esse spiritui sancto, sicut nunc aequalis est nunc minor patre creditur esse. Respondemus secundum formam dei aequalis est et patri et spiritui sancto. Secundum formam servi minor est et a patre et ab spiritu sancto, quia nec spiritus sanctus nec deus pater. Sed sola filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis duabus personis. Item hic filius a deo patre et sancto spiritu inseparabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem adsumpto natura, item cum homine unus exstat persona, cum patre vero et spiritu sancto natura [d] divinitatis suae, filius tamen non solum a patre sed ab spiritu sancto, missus esse credendus est, in eo quod per [e] prophetam dicitur: Et nunc dominus misit me et spiritus eius. A se ipso quoque missus accipitur, pro eo quod inseparabilis non solum voluntatis, sed operatio totius trinitatis agnoscitur. Hinc enim qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus [f], propter adsumptę carnis, in qua suscepit hominis formam iuxta evangelicam veritatem. Sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis passionem ipsam tamen salva divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique adiudicatus, et cruci, veram carnis mortem excepit [g]. Tertio quoque die virtute propria suscitatus, a sepulcro [h] surrexit. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur vera fide resurrectionem carnis omnium mortuorum. Nec in aere vel qualibet alia carne, ut quidam delirantes surrecturos nos credunt sed in ista qua vivimus consistimus et movemur [i]. Peracto huius sanctae resurrectionis exemplo, dum dominus noster atque salvator paternam ascendendo sedem repetiit, de qua numquam per divi||fol. 99vb||nitatem discessit. Illic ad dexteram patris sedens, expectatur in fine saeculorum, iudex omnium vivorum et mortuorum. Inde cum sanctis omnibus veniet ad ferendum iudicium, reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit in corpore positus sive bonum sive malum. Ecclesiam sane catholicam praetio sui sanguinis comparatam, cum eo credimus in perpetuum regnaturam. Intra cuius gremium constituti, unum baptisma credimus et confitemur remissionem omnium peccatorum. Sub qua fide et resurrectionem mortuorum veraciter credimus et futuri saeculi gaudia et expectamus.


Hoc tantum [k] orandum nobis est [l] et petendum, ut cum peracto finitoque iudicio tradiderit filius regnum deo patri, participes nos [m] efficiat regni sui, ut per hanc fidem qua illi inhęsimus cum illo sine fine regnemus.

Haec est confessionis nostrę fides exposita per quam omnium hereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad deum gloriosae acceditur.

Cuius sacrosancto sapore sub triduano ieiunio continua relationum conlatione rorantes ad ea quae subnexa sunt, sequenti die decernanda transivimus.


fehlt
NE [n] TUMULTU CONCILIUM AGITETUR.

In loco benedictionis consedentes domini sacerdotes, nullis debent aut indiscretis vocibus prestrepere aut quibuslibet [o] tumultibus perturbari. Nullis etiam vanis fabulis vel risibus agi, et quod est deterius obstinatis disceptationibus tumultuosas voces effundere. Si quis enim ut apostolus ait, putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. Cultum enim suum iustitia perdit, quando silentia iudicii obstrepentium turba confundit dicente propheta: Erit cultus iustitiae silentium. Debet ergo quicquid aut consedentium consultationibus agitur, aut a causantium partę [p] praeponitur. Sic mitissima verborum relatione proferri, ut ne contentiosis vocibus sensus audientium turbent, nec iudicium vigorem de tumultu enervent. Quicumque ergo in conventu concilii haec quę praemissa sunt violanda [q] crediderit, et contra haec interdicta aut tumultu aut contumeliis vel risibus concilium perturbaverit iuxta divinae legis edictum quo [r] precipitur: Eice derisorem et exibit cum eo iurgium [s]. Cum omni dedecore ||fol. 100ra|| de confessione abstractus a communi coetu secedat et trium dierum excommunicationis sententiam perferat.


II.
QUOD NON DEBEAT METROPOLITANUS A CONFINITIMORUM INSTRUCTIONE CESSARE.

Quantum quis praecelsi culminis optinet locum, tantum necesse est praecedat [t] certe gratia meritorum, ut in eo quod presidet singulis, singulariter ornet eminentia sanctitatis, habens et in ore gladium veritatis, et in opere efficientiam [u] luminis, et iuxta Paulum potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Nos proinde nostri ordinis gradum, vel suscepti regiminis modum [v] magnopere cogitare debemus, ut qui offitium prędicationis suscepimus, nullis curis a divina lectione privemur. Nam quorundam mentes pontificum, ita torporis [w] otio a lectionis gratia secluduntur, ut quid doctrinae subditis exhibeat gregibus, non inveniat preco mutus. Insistendum ergo semper erit maioribus, ut quos sub regiminis sui cura tuentur fame verbi dei perire non sinant. Sicut metropolitanis [x] ceterosque ecclesiasticis ordinibus deditos, si confinitimis in commissos sibi religiosos ex numero vigilandum est, qualiter nescientia talium divinae legis eruditionibus inbuatur. Ita indesinenti sollicitudine prelatus quisque subditos quaerens aut profectum eorum laetabundus agnoscat, aut nescientiam sine arrogantia instruat. Placuit ergo de talibus, iuxta instituta Toletani concilii hoc specialiter definire, ut aut sponte sumant intentionem necessariam perdiscendi, aut a maioribus ad lectionis exercitia cogantur inviti.


III.
UT IN UNA PROVINTIA DIVERSITAS OFFICIORUM NON TENEATUR.

De his qui contra apostoli voluntatem circumferuntur omni vento doctrinę, placuit hoc sancto concilio ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscuiusque provintiae cives rectoresque ecclesiarum, unum eundemque in psallendo teneant modum quem in metropolitana sede cognoverint institutum nec aliqua diversitate cuiusque ordinis vel offitii a [y] metropolitana se patiantur [z] sede disiungi. Sic enim iustum est, ut inde unusquisque sumat regulas magisterii, unde honoris ||fol. 100rb|| consecrationem accepit, ut iuxta maiorum decreta sedes quae unicuique sacerdotalis mater est dignitatis, sit ecclesiastica magistra rationis. Abbatibus sane indultis offitiis quae iuxta voluntatem sui episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera offitia publica, id est vesperam matutinum, sive missam, aliter quam in principali eclesia caelebrare non liceat. Quisquis autem horum decretorum violator extiterit, sex mensibus communione privetur apud metropolitanum sub pęnitentiae censura permaneat corrigendus. Qualiter apud illum et praeteritae trangressionis culpam lacrimis diluat, et necessariam offitiorum doctrinam studiose addiscat. Sub ista ergo regula disciplinę [a] non solum metropolitanus totius suae provintiae pontifices vel sacerdotes adstringat, sed etiam ceteri episcopi subiectos sibi ecclesiarum rectores obtemperare institutionibus cogant.


IIII.
DE DISCORDIA SACERDOTUM.

Sicut omnis qui diligit fratrem suum ex deo, ita omnis qui odit proximum ex diabolo est. Dilectione enim sola discernitur, quis ex quo genitus adprobetur. Dicente Iohanne: In hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. Omnis qui non facit iustitiam, non est de deo, et qui non diligit fratrem suum. Quoniam haec est adnuntiatio quam ab initio audistis, ut diligamus alterutrum. Et post paululum: Omnis qui odit fratrem, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida, non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida esse probabiliter declaratur, qui a fraterna societate dividitur, nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quod inmitis est ad nocendum, iam a deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste iam interfector esse convincitur. Cum igitur his pręceptis beatus apostolus Paulus cum sana praedicatione concordet dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram, et nolite locum dare diabolo. Relatae sunt nobis quorundam sacerdotum personae [b] in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed nec annosa quidem transactio temporum ad bonum caritatis reclinet. Quippe in quorum [c] cordibus sol iustitiae Christus occubuit ut ad lumen caritatis redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes iuxta antiqui [d] canonis definitionem, nullo modo recipiendas esse [e] censemus. Personis tamen discordantium id speciali definitione precipimus, ut antequam eos reconciliatio vera innectat, ||fol. 100va|| nullus eorum accedere ad altare domini [f] audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat, sed geminato tempore per paenitentiam conpensabunt, quod discordiae servierunt. Quod si [g] unus alio contempnente ad satisfactionem caritatis cucurrerit, ex eo tempore ut pacificus intra eclesiam receptetur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur. Sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in ira expendit, geminatum in paenitentiae satisfactione persolvat.


V.
DE CONPESCENDIS EXCESSIBUS SACERDOTUM.

Nullis vita praesulum perturbari debet excessibus, quia valde indignum est ut qui throni dei vocantur, levi motione turbentur. Et qui debent esse iter iustitiae, ipsi efficiantur seminarium litis atque rapinę. Quomodo ergo huiusmodi, iuxta apostolum inreprehensibiles erunt, qui non solum reprehensibilia faciunt, sed mortifera potius et execranda committunt? Relati enim nobis sunt quidam ex sacerdotibus quod omni gravitate sacerdotalis ordinis praetermissa audientium iudicium furore praeveniant et excessu inhoneste motionis audire refugiunt, pro quibus eos oportuerat aequitatis iudicia sustinere. Dum enim de honoris sui culmine [h] blandiuntur patientiam habere refugiunt, et qui inconcusse debuerant [i] veritatis conservare statum, subito religionis mutant propositum et precipiti furore iudicium antecedunt. Sicque in quo decuerat eos iudicii [k] sustinere conventum, pervasione agunt, unde de presumptionibus confundantur. Qui tamen aut dampno pariter, et excommunicatione plectendi sunt, aut omissis compositionibus rerum sola satisfactione paenitentiae curabuntur. Illi enim qui rei propriae facultate suffulti sunt, aut qui rem suam iam ante in nomine eclesiae praesentes transfudisse noscuntur, si aut [l] per se aut per subditos seu per quoslibet aliena diripiunt vel presumptionis seu cedis quippiam agunt, tam in rebus fiscalibus quam etiam in quorumlibet dominio constitutis et pervasa vel presumpta de rebus iuxta leges excellentissimi principis sartiant, et pro excessu religioni contrario quo inhoneste ante iudicium patraverunt duarum ebdomadarum excommunicatione plectendi sunt. Et qui nihil proprietatis habere videntur magna discretionis arte medendi sunt, quo nec ||fol. 100vb|| ausus inlicitos ecclesiarum facultatibus redimant, nec ipsi paenitus extorres a poena persistant. Nec enim iustum est ut pro pravis actibus, sacerdotum eclesiae quibus praeminent [m] sustineant dampnum, et pro excessibus talibus satisfactio ab ecclesiis exigatur, cum eclesia cultores suos non ad litem sed ad honestatem informet. De talibus ergo placuit definire, qui nullis habitis rebus propriis aut in quocumque pervasores extiterint, aut quibuslibet personis caedes vel quodcumque praesumptionis intulerint, nulla eos incurvatione status sui servituti hominum debere addici [n], sed iuxta quod presumptiosus quisquis ille extiterit, ita et paenitentiae legibus subiacebit. Id est si in decem solidorum summam presumptor esse convincitur, viginti dierum paenitentiae satisfactione purgetur, ita ut si minoris sive maioris summe excessum peregerit, similiter geminata hoc semper satisfactione paenitentiae reconpenset. Servos autem ecclesiarum qui huiusmodi excessus operasse noscuntur ad leges saeculares audiendos, remittimus. Et haec quidem de generali excessu dicta sufficiant. Ceterum specialitatis ordinem prosequentes, si quis episcoporum magnati cuiusquam uxorem filiam neptem seu quolibet [o] illi [p] gradu adhibito, pertinenti quacumque fraude vel subtilitate adulterina pollutione fedaverit, et honoris proprii gradum amittat, et sub exilii religatione perpetuam excommunicationis sententiam perferat. Qui tamen circa finem vitę communionis [q] remedio adiuvandus est. Hanc sane et illi sententiam merebuntur, qui aut volentes homicidium fecerint, aut primatibus palatii generosisque personis seu nobilioribus quibuscumque mulieribus vel puellis aliquid aut per necem aut per quacumque inrogatam iniuriam visi fuerint intulisse unde eos iuxta legum saecularium instituta aut talionem recipere aut traditionem de his fieri vel praescriptionem oporteat.


VI.
NON DEBERE SACERDOTIBUS QUIBUSLIBET IN ECCLESIAE FAMULIS TRUNCATIONES MEMBRORUM FACERE, NE ALIQUID QUOD MORTE PLECTENDUM SIT IUDICARE. ||fol. 101ra||

His a quibus domini sacramenta tractanda sunt iudicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talibus excessibus prohibendum est ne indiscretae praesumptionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est sententia propria iudicare praesumant aut truncationes quibuslibet personis aut per se inferant aut inferendas precipiant. Quod si quisquam horum inmemor pręceptorum aut eclesiae suae familiis aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, et concessi ordinis honore privatus et loco, sub perpetuo dampnationis teneatur religatus ergastulo, cui tamen communio [r] exeunti ex hac vita non neganda est propter domini misericordiam, qui non vult peccatoris morte [s] sed ut convertatur et vivat [t].


VII.
QUĘ DEBEAT DISCRETIO ECCLESIARUM RECTORIBUS ESSE NE PER INCONDITAM DISCIPLINAM SUBEANT HOMICIDII NOTAM.

Cum iuxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debeat benivolentia quam severitas, plus coortatio quam commotio [u], plus caritas quam potestas, relatum nobis est quod [v] quidam ex fratribus plus livore odii quam correctionis studio, subditos insequentes, dum se simulant spiritalem eis adhibere correctionem indiscretam subito afferunt mortem, cum inauditos a se proiciunt, et inlicitis eos iudiciis sub paenitentia puniunt. Non ergo de cetero perversis voluntatibus sit liberum simulare se quod fingunt, sed quotienscumque [w] quilibet ex subditis corrigendus est aut publica a sacerdote, debet disciplina curari, aut si aliter rectoribus placet duorum vel trium fratrum spiritualium testimonio peculiariter adhibito et modus criminibus agnoscatur, et modus paenitentiae inrogetur, ita tamen ut si exilio [x] vel retrusione dignum eum esse cognoverit, aut quid aliud iudicium peculiare decreverit, modus paenitentiae quem coram tribus fratribus sacerdos transgressori indixerit, speciali debeat eius qui sententiam protulit manus propriae subscriptione notari. Sicque fiet ut nec transgressores sine testimonio excidia vitae suae incurrant, nec rectores accusatos se de quorumlibet intemptationibus erubescant.

||fol. 101rb||

VIII.
NEC QUICQUAM PRAEMII PRO DIVINIS SACRAMENTIS ACCIPIATUR.

Quicquid invisibilis gratiae conlatione tribuitur numquam questu vel quibuslibet praemiis venundari penitus debet dicente domino: Quod gratis accipistis gratis date. Et ideo quicumque deinceps in [y] ecclesiastico ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque fidelibus aut conlatione crismatis vel promotionibus graduum praemia quęlibet, vel praemia nisi voluntariae oblata pro huiusmodi ambitione susceperit, equidem si scienti loci episcopo tale quicquam a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi [z] subiaceat, pro eo quod in scientia mala contexit, et correctionem necessariam non adibuit, sin autem suorum quispiam eodem nesciente, quodcumque de supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit, si presbiter est trium mensium excommunicatione plectatur, si diaconus duobus [a]. Subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens, et conpetenti poena et debita excommunicatione plectendus est.


VIIII.
QUID CUSTODIRE DEBEAT SI PER PRAEMIUM QUIS EPISCOPUS FIAT VEL QUA SENTENTIA FERIATUR QUI P HONOREM ACCEPTUM PER PREMIUM ORDINATUS FUISSE DETEGITUR.

Multae super hoc capitulo patrum sententiae manaverunt, scilicet ne inpraetiabilem sancti spiritus gratiam, donis vel muneribus quis existimet comparandam [b]. Sed quod non sine gravi dolore dicendum est quanto hec frequenti decretorum est praeceptione prohibita tanto a nobis fraudibus cognoscitur iterata. Dum hi qui tali pretio mercari nituntur, gratiam ordinationis suae tempora praeveniunt munere aut post acceptum honorem, promissis suis conferunt apparatibus turpis lucri mercedem. Et ideo ut horum et similium argumentorum deinceps amputetur occasio, hoc sancta synodus definivit. Ut cum quisque pontificale culmen ante domini altare percepturus accesserit, et actione astringatur [c] quod pro conferenda sibi consecratione honoris, nulli personę cuiuslibet praemii conlationem vel aliquando dedisset, vel aliquando in futurum dare procuret. ||fol. 101va|| Sicque aut mundus ab hoc contagio praelationis consecrationem accipiat, aut publicato hoc scelere manifeste denudatus coram eclesia ad honorem quem mercari voluit non accedat. Illos tamen quos deinceps post pręlationem per praemium ordinatus [d] fuisse patuerit, sub definitis pęnitentiae legibus ut here [e] simoniacos ab eclesia separandus [f] esse censemus. Id est ut duorum annorum spatio exilio religati et digna satisfactione vel excommunicationis sententia coerciti, honoris gradum quem premiis emerant, lacrimis conquirere et parare [g] intendant. Unde si digna satisfactio eos paenitentiae tempore invenerit non tantum communione sed et loco et totius ordinis officiis a quibus separati fuerant restaurandi sunt.


X.
UT OMNES PONTIFICES RECTORESQUE ECCLESIARUM, TEMPORE QUO ORDINANDI SUNT, SUB CAUTIONE PROMITTANT, QUAM IUSTISSIME VIVERE DEBEANT.

Quamquam omnes qui sacris mancipantur ordinibus canonicis regulis teneantur astricti [h], expedibile tamen est, ut promissionis suae vota sub cautione spondeant, quos ad promotionis gradus ecclesiastica probat disciplina. Solet enim plus timeri quod singulariter pollicetur, quam quod generali sponsione concluditur. Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque qui ad ecclesiasticos gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placita sui innotatione promittat, ut fidem catholicam sincera cordis devotione custodiens, iuste et pie vivere debeat, ut in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reverentiam praeminenti sibi unusquisque dependat, iuxta illud beati Leonis papae edictum: Qui se scit aliquibus esse praepositum non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed oboedientiam quam exigit, etiam ipse dependat. Poena tamen iuxta ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inserenda et ab his qui transgressores fuerint persolvenda est.


XI.
DE ELUCIDATIONE ANTIQUI CANONIS QUO PRAECIPITUR, UT SI QUIS ACCEPTAM A SACERDOTE EUCHARISTIAM NON SUMPSERIT VELUT SACRILEGUS PROPELLATUR.

Cum nihil in divino canone [i] debeat esse confusum, nihil dubium, nihil etiam indiscretum, in conlatione ||fol. 101vb|| nostri coetus relectus est canon Toletani concilii primi in quo praeceptum est, ut si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur. Nec adiecta est ibi decretio voluntatum, cum et fidelis fidenter accipiat, quod naturaliter illum necessitas deglutire non sinat. Solet enim humanae naturae infirmitas in ipso mortis exitu pręgravata tanto siccitatis ponere deprimi ut nullus ciborum inlationibus refici, sed vix tantundem inlati delectetur poculi gratia sustentari. Quod etiam in multorum exitu vidimus, qui optatum suis votis suae communitionis expetentes viaticum conlatam [k] sibi a sacerdote eucharistiam reiecerunt. Nam quod infidelitate hoc agerent, sed quod [l] pręter dominici calicis haustum, traditam sibi non possent eucharistiam deglutire. Non ergo huiusmodi [m] a corpore ecclesiae separandi sunt, qui talia non infidelitate sed necessitate fecerunt. Pręsertim hi de quibus nihil fidei sinistrae sentitur. Placuit ergo definire quod nec fideli offitiat, nec infideli multum existat. Quacumque ergo fidelis invitabili [n] qualibet infirmitate coactus eucharistiam perceptam reiecerit, in nullo ecclesiasticae dominationi subiaceat. Similiter nec illos cuiusquam punitionis censura redarguet, qui talia aut tempore infantiae faciunt aut in quolibet mentis alienatione positi quid fecerint ignorare videntur. Iam vero quicumque aut de fidelium aut de infidelium numero corpus domini absque inevitabili ut dictum est infirmitate proiecerit, si fidelis est perpetua communione privetur. Si infidelis [o] et verberibus subdatur, et perpetuo exilio religetur. Quod si horum quislibet huiusmodi excessus digna paenitentiae satisfactione defleverit, post quinquennium licebit illum communioni pristinae reformari.


XII.
NE IN CONFINIO MORTIS POENITENS [p] A RECONCILIATIONE DIUTINAE [q] SUSPENDATUR ET UT OBLATIO EIUS QUI PAENITENS, NEC TAMEN RECONCILIATUS DE HAC VITA EXIERIT AB ECCLESIA RECEPTETUR.

Qui paenitentiam in mortis agit non diutinae a reconciliationis gratia differendus est, sed si praecincto mortis arguetur periculo paenitentiam per manus impositionem acceptam statim et reconciliatio adhibenda est. Ne prius ab humanis rebus aeger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat. Sicque superstitibus quodammodo doloris videatur esse perpetui, si praecisum ab eclesiae membris eum qui utique ||fol. 102ra|| reconciliationem non meruit raptim a pręsenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta papae [r] Leonis edictum hi qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis instantia praesidium paenitentiae ex more conciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda. Quia misericordia dei, nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. De his autem qui acceptam paenitentiam antequam reconcilientur ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur illorum tamen nobis sententia [s] placuit, qui multiplicis numero de huiusmodi humanius decreverunt. Ut et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum delicto a presbiteris recipiatur.


XIII.
DE SACERDOTIBUS QUI VEXATI CADERE VIDENTUR.

Bene siquidem maiorum regulis definitum est ut dęmoniis aliisque passionibus inretitis ministeria sacra tractare non liceat. Cui pręcepto consensu rationis adhibito, id communiter definivimus ut nullus de his qui aut in terra arrepti a demonibus eliduntur aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altaribus vel indiscussi se divinis ingerant sacramentis exceptis illis qui variis corporum incommoditatibus dediti sine huiusmodi passionibus, in terram adprobantur elisi. Qui tamen et ipsi tamdiu erunt ab officii sui ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum alieni.


XIIII.
UT HI QUI DOMINO CANUNT ATQUE SACRIFICANT POST SE SEMPER HABEANT ADIUTORIA CONSTITUTA.

Ut illud divini oraculi momentis singuli pręcaveant quo scribitur: Ve soli quia cum ceciderit, non habet sublevantem. Summopere verendum nobis est et cavendum, ne horis illis atque temporibus quibus domino psallitur, vel sacrificatur, unicuique divinis singulariter offitiis insistenti pernitiosa passio vel corporis quaelibet valitudo occurrat, quae aut corpus subito subrui faciat aut mentem alienatione vel terrore confundat. Pro huiusmodi ergo ausibus pręcaventes necessarium duximus instituere ut ubi temporis vel loci sive cleri copia suffragatur, habeat quisquis ille canens deo atque sacrificans, post se vicini solaminis adiutorem, ||fol. 102rb|| ut si aliquo casu, ille qui offitia impleturus accedit [t] turbatus fuerit, vel ad terram elisus a tergo semper habeat, qui eius vicem exsequatur intrepidus.


XV.
DE INSTITUTIONE CERTI TEMPORIS QUO CONCILIUM AGITUR.

Peractis omnibus quae ad correctionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt placuit definire ut paternis institutionibus obsequentes, omni anno ad peragendam celebritatem [u] concilii in metropolitana sede tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis conferamus. Nec quibuslibet requisitis occasionibus absentemus [v], sed in pręparato die quo indictum fuerit adunatis in metropolitana sede omnibus provintiae pontificibus concilium deo praesule [w] celebretur [x]. Quisquis autem episcoporum excepta inevitabili [y] causa vel necessitate de peragendo se concilio absentaverit, unius anni metas erit excommunicatione plectendus. Quod si deinceps absque celebratione [z] concilii anni unius metas transierit, omnium in commune pontificum Cartaginis provintiae superioris censurae sententiam obnoxius retinebit. Id est si nulla sibi inpediente principis potestate vel infirmitate aut inevitabili causa sed solius propriae voluntatis libitu sese ad celebrandum [a] concilium non collegerit.


XVI.
DE RELATIONE GRATIARUM PRO CONSUMMATIONE CONCILII.

His igitur constitutionibus nostris quas necessario gerendas credidimus, finalem manus nostrae subscriptionem adiecimus. Immortali deo nostro et domino gloriam et honorem reddentes qui nos de conventu alternae visionis laetos efficit, qui os nostrum in confessione laudis suae aperuit qui etiam decreta huius nostri concilii honesto complevit. Post haec religioso domino et amabili principi nostro Vvambani reg, gratiarum actiones persolvimus cuius etiam studio adgregati sumus, qui ecclesiasticae disciplinae nostris saeculis novis reparator occurrens omissos conciliorum ordines, non solum restaurare intendit, sed etiam annuis recursibus caelebrandos instituit, ut alternam morum correctionem annuo tempore alacriter concurrentes, iuxta prophetę vaticinium quod in nobis defractum est [b], alligetur et quod abiectum est reducatur. Det ergo eidem principi ||fol. 102va|| dominus pro huius sacrae sollicitudinis voto et cursum praesentis vitae in pace transire, et post diuturna tempora ad se in pace remissis iniquitatibus pervenire. Qualiter et ille felicia tempora ducata, et felix cum omnibus quibus principatur ad Christum sine confusione perveniat. Ut quia per eum corona nostri ordinis in melius restauratur, coronam futuri regni capiat ex hoc in regione vivorum, regnans cum Christo in saecula saeculorum. Amen.

Interfuerunt huic concilio pontifices decem [c] et septem. Ego Quiricus urbis regiae metropolitanus episcopus haec gesta sinodica a nobis definita subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt id est numero XVI.


Stand: 2008-03-02