Synodus Toletana septima

IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI IESU CHRISTI, INCIPIT SYNODALE DECRETUM IN TOLETANA URBE, TRIGINTA EPISCOPORUM CONCILIO GESTUM, ANNO QUINTO CLEMENTISSIMI DOMINI NOSTRI, CHINDASVINDI [a] REGIS, DIE QUINTODECIMO KALENDARUM NOVEMBRIUM, ERA DCLXXXIIII.

I.
De refugis atque perfidis clericis sive laicis.

II.
De languoris eventu ministrantium clericorum.

III.
De exequiis morientis episcopi.

IIII.
De exactione ecclesiarum Galliciae provintiae.

V.
De reclusis [b] honestis sive vagis.

VI.
De convicinis episcopis in urbe regia commorandis. [c]

||fol. 84ra||

I.
DE REFUGIS ATQUE PERFIDIS CLERICIS SIVE LAICIS.

CUM IN NOMINE SANCTAE trinitatis pro quibusdam [d] disciplinis ecclesiasticis tam nostra devotione quam studio serenissimi et amatoris Christi Chindasuuindi regis nostri, apud Toletanam urbem conventus adesset, competenter visum est mutua ex [e] conlatione decernere quod sollicite conservandum, et presentibus et futuris commodis nimium ut confidimus prodesse constabit. Magisque semper est magnopere providendum, quicquid vel ecclesiasticis moribus vel utilitati publicae, sine qua quieti non vivimus oportunum esse perpenditur. Nam licet et ante constitutiones canonum extent, quae ad omnem possint correptionem sufficere, si quis eas dignetur libenter adtendere, tamen tanto luminis claritas amplius emicat, quanto fuerit studiosius sępissime contractata. Non parum proficit ad emendationem multorum, si ea quae constituta sunt per fraternam conlationem ad memoriam reducuntur, si illa etiam adiciantur quae aut deesse videntur, aut omnino constituenda competenter existimantur. Quis enim nesciat quanta sint hactenus per tyrannos et refugas transferendo se in externas partes inlicite perpetrata, et quam nefanda eorum superbia iugiter frequentata, quae et patriae diminutionem afferrent, et exercitui Gothorum indesinentem laborem imponerent? Quod siquidem laicorum insania fuisset factum, tolerandum nobis forsitan, aliquotiens videretur. Illud tamen est vehementius stupendum quod peius est, tanti et religionis propositi in hac interdum praesumptione precipites efferuntur, ut non ad levem confessionem nostram pertineat si res ullatenus inulta remaneat, quam et mundana [f] lege et ecclesiastica convenit instanter disciplina corrigere. Ideoque placuit nunc concordi sententia definire ut quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque ad minimum constitutus in alienae ||fol. 84rb|| gentis regionem se quacumque occasione transduxerit, ut exinde superbiendo vel reditum suum vel quolibet aliud videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum vel [g] patriam aut regnum specialiter sub hac occasione possit nocere, vel fieri disposuerit vel aliquatenus fecerit, sed et quicumque talibus conscius repperitur, eisque vel consilum [h] vel opem administrare cognoscitur qualiter aut ad gentem [i] alienam fugam appeterent, aut in malis quae coeperant perdurarent, seu quamcumque lęsionem genti Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent, atque in eadem pravitate [k] perseverarent quisquis hoc fecisse dinoscitur, iste ita indubitanter omni honoris sui gradu privetur, ut locum eius in quo ministraverat alter continuo perpetim [l] regendum accipiat. Ipse vero transgressor sub poenitentia constitutus, si reminiscens mali quod fecerat, usque in diem mortis suae si rectissime penituerit, in solo tantum fine communio ei prestanda est [m]. Ita ut antequam finis eius tempus adveniat, si quispiam sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare consenserit particeps criminis illius effectus, anathema fiat in perpetuum. Ac simili cum eo cui communicaverit sententia condempnetur. Quoniam potestate principis nullus sacerdotum in hoc prebere debet assensum, unde vel periurium videatur incurrere, vel quod absit si quicumque catholicae fidei prevaricator princeps [n] surrexerit, sacerdos nullatenus vel favore principis, vel terrore a recte credulitatis [o] lumine ad [p] tenebras cogatur reverti. Sic enim nec super adnexa capitula, vel imperiis principum vel terroribus, oportebit umquam evacuari. Quia novimus omnes pene Spaniae sacerdotes omnesque seniores vel iudices ac ceteros homines officii palatini iurasse, atque ita nunc legibus decretum fuisse ut nullus refuga vel perfidus [q] qui contra gentem Gothorum vel patriam seu regem agere, aut in alterius gentis societatem se transducere repperitur, integritate rerum suarum nullatenus reformetur, ||fol. 84va|| nisi forsitan princeps humanitatis aliquid personis talibus impertire voluerit, cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum ei qui perfidus extitit de rebus unde rex elegerit tribuendi potestatem habebit. Sed quia plerosque clericos instantis levitatis interdum pravitas [r] ita elevat, ut pretermissa sui ordinis gravitate, ac polliciti sacramenti immemores, constante principe cui fidem servare promiserant, in alterius erectionem temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc omnino licentiam, et a nostro consortio penitus extirpari. Ita ut si quicumque laicorum quandoquidem intra fines patriae Gothorum superbiens regni apicem sumere fortasse temptaverit, eique clericorum quilibet adiutorium vel favorem prestiterit, atque hunc qui superbire videtur, ad eandem regni ambitionem prevalente delicto pervenire contigerit, ex eo quidem die vel tempore eundem episcopum cuiuslibet ordinis clericum excommunicatum manere perpetim oportebit, quo tali [s] se scelere implicavit. Tamen si improbitate principis cui inique consensit non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltim si superstitem post eiusdem regis obitum tempus invenerit, superiori anathematis correptioni subiaceat. Et quicumque illi preter in ultimo vitae suae fine, si tamen eum legitime poenitere probaverit communionis gratiam consenserit impendendam. Nobis interim ratio [t] persuasit synodali super hoc constitutione decernere, ut quicumque etiam laicorum interdictis capitulis, hoc est in adversitatem gentis, aut patriae vel regiae potestatis in externas partes se conferendo vel talibus opem prebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum ut dictum est omni rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione dampnatus, numquam illi in ultimo mortis suae tempore communio tribuatur. Excepto si communionis eius remedium vel eorum de quo ibi supra taxa||fol. 84vb||vimus imploratione sacerdotum apud principem fuerit impetratum. Nam si in derogationem aut contumeliam principis repperiatur aliquis nequiter loqui, aut in nece regis seu direptionem intendere vel consensum prebere, nos quidem huiuscemodi excommunicatione dignum censemus. Utrum tamen sit illi quandoque communicandum, pietati principis decernendum reliquimus, cuius procul dubio potestatis est subiectorum culpas misericordiae iudiciique sententia temperare. Contestamur autem clementissimos principes, et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandocumque absque iusta ubi necesse fuerit imploratione sacerdotali excommunicationis huius sententiam a perfidis clericis vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum prebentibus quacumque temeritate suspendant. Nam hoc magis eorum [u] utilitatibus videtur [v] ferre consultum, si [w] constitutionis nostrae forma servetur. Execrandum anathema fiat, et velut prevaricator catholicae fidei semper ad dominum reus existat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit, vel permiserit violandum.


II.
DE LANGORIS EVENTU MINISTRANTIUM CLERICORUM.

NIHIL CONTRA ORDInis statutum temeritatis ausu presumatur, neque illa quae summa veneratione censentur, vel minimo praesumptionis tactu solvantur. Cum ad hoc [x] tantum fieri iussa sunt, ne interrupta noscantur, ne langoris proventu robore salutis natura privetur. Non ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed etiam sacris mysteriorum dei providetur, haberi sollicitudinem, censuimus igitur convenire, ut cum a sacerdotibus missarum tempore sancta mysteria consecrantur. Si egritudinis accidat cuilibet eventus quo coeptum nequeat [y] consecrationis [z] explere mysterium, sit liberum episcopo vel presbitero alteri ||fol. 85ra|| consecrationem exequi officii cepti. Non enim aliud ad supplementum initiatis mysteriis competit, quam aut incipientis aut subsequentis completa, benedictio sacerdotis. Quia nec perfecta videri possunt, nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi efficatiam prosperitatis unitas fidei representat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici individuum esse sibi non ambigant, sed ut premissum est precedentibus, libenter alii pro complemento succedant. Nec tamen quod natura langoris causa consulitur, in presumptionis perniciem convertatur. Nullus post cibum potumque quamlibet minimum sumptum, missas [a] facere, nullus absque patentis [b] proventu molestiae, minister vel sacerdos cum coeperit inperfecta officia presumat omnino relinquere. Si quis haec temerare presumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.


III.
DE EXEQUIIS MORIENTIS EPISCOPI.

EA QUAE COMPETUNT honestati contingit saepe quorundam desidia non impleri. Proinde quia notum quae dignitas in exequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur traditione moris antiqui. Hoc tantum adicimus ut si quis sacerdotum secundum statuta Valentini [c] concilii ad humanda decedentis episcopi membra venire commonitus pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obientis [d] episcopi apud synodum sive apud metropolitanum episcopum tempore anni unius nec faciendi missam nec communicandi habeat omnino licentiam. Presbiteri autem sive ceteri clerici quibus maior honoris locus apud eandem ecclesiam fuerit, cuius sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis aut iam mortui, aut continuo antestitis morituri, ad commonendum tardi inveniantur, aut per quamcumque molestiam animi id neglegere comprobentur, totius ||fol. 85rb|| anni spatio ad poenitentiam in monasteriis deputentur.


IIII.
DE EXACTIONE ECCLESIARUM GALLITIAE PRONVINTIAE.

INTER CETERA DENIQUE quae communi consensu nos conferre competenter oportuit, querimonias etiam parroechialium presbiterorum Gallitiae provintiae sollertissime discernere decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates, necessitas ut comperimus tandem compulit in publicum examen deferri. Hi [e] enim pontifices ut evidens inquisitio patefecit, indiscreto moderamine parroechitanas ecclesias praegravantes, dum in exactionibus superfluis frequenter existunt, pene usque ad exactionem extremae virtutis quasdam basilicas perduxisse probantur. Ne ergo fiat de cetero quod constat hactenus inordinate presumptum, non amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum privatae provintiae per singulas dioceses vel singulas ecclesias iuxta synodum Bracarensis annua inlatione sibi expectet inferri. Monasteriorum tamen basilicis, ab hac solutionis expensione seiunctis. Cum vero episcopus diocesem visitat, nulli pre multitudine onerosus existat, nec umquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. Quicumque vero pontificum eorundem, aliter quam decernimus agendum presumpserit, correptioni [f] procul dubio canonum subiacebit, tamquam constitutionum synodalium transgressor, et priscorum patrum edicti corruptor.


V.
DE RECLUSIS HONESTIS SIVE VAGIS [g].

QUOSDAM PATERNARUM incognitos vel oblitos traditionum in tantam conspicimus corruisse desidiam, ut eorum execrando usu pene oblita patescant, quae ||fol. 85va|| extiterunt legitime constituta. Dum enim indocti docere appetunt, quid aliud quam quia ignorantiae errore vexentur ostendunt? Et quia gressu prepostero innitentes praesumptionem doctrinae, discendi studiis anteponunt, patet quod non [h] summae humilitatis gratia petunt, sed actioni depravationis inserviunt. Ex hoc igitur iuste severitatis talia decernentes oportuno amputare iudicio iubemus eos quos in cellulis propriis reclusa sanctę vitae ambitio tenet aut [i] quosque eiusdem sancti propositi et merita iuvant et probitas ornat, quia hos dei dei auxilio et nostro favore tutos constat [k], illos vero quos in tali proposito ignavia impulit, non prudentiae cognitio deputavit, quosque nulla vitae dignitas ornat, sed quod est deterius, et ignorantia fedat, et morum execratio turbat, decernimus ab his abici cellulis atque locis in quibus aut feruntur vagi, aut tenentur inclusi. Atque ab episcopis sive rectoribus monasteriorum ex quorum congregatione fuerunt vel in quorum vicinitate consistunt, in monasteriis omnimodo deputentur, ut illic sancti ordinis meditantes doctrinam, primum possint discere quae sunt a patribus instituta, ut postea valeant docere quae sunt sancta meditatione percepta. Atque tunc demum si doctrinae et sancti operis fructu extiterint fecundati, ad summam virtutis properent exercitio sanctae intentionis imbuti. Deinceps autem quicumque ad hoc sanctum propositum venire disposuerint, non aliter illis iter dabitur assequi, neque hoc antea poterunt [l] adipisci, nisi prius in monasteriis instituti et secundum sanctas monasteriorum regulas plenius eruditi, et dignitatem honestę vitae et notitiam potuerint sanctae promereri doctrinae. Illos autem quos tantum extrema vesania occuparit, ut incertis locis vagi ac morum depravationibus inhonesti nullam [m] prorsus, nec stabilitatem sedis, nec honestatem mentis habere extiterint cogniti, quicumque ex sacerdotibus vel ministris vagantes reppererint, aut si fuerint prope coenobiorum, patribus corrigendos adsignent, aut si difficile est, pro sola honestate vigoris suae potestati erudiendos inclinet.

||fol. 85vb||

VI.
DE CONVICINIS EPISCOPIS IN URBE REGIA COMMORANDIS.

ID ETIAM PLACUIT UT PRO REverentia principis ac regiae sedis honore vel metropolitani civitatis ipsius consolatione convicini Toletanae urbis episcopi qui eiusdem pontificis ammonitionem acceperint, singulis per annum mensibus in eadem urbe debeant commorari, messivis ac vindemialibus feriis relaxatis. Nos autem immortali deo et glorioso Chindasvindo principi, ob cuius votum in hanc urbem sancta devotione convenimus, gratias unanimiter efferentes optabili adnixu [n] deposcimus, ut sanctae ecclesiae catholicae fidei semper ac pacis cumuletur affectus, et memorato principi cum prosperitate presentis regni futuri etiam largiantur premia gaudii. Ipso prestante qui in trinitate unus deus vivit, et gloriatur in saecula saeculorum. Horoncius in Christi nomine sanctae Hemeritensis ecclesiae metropolitanus episcopus, haec statuta definiens, subscripsi. Similiter et alii episcopi subscripserunt, numero XXXVIII. [o]


Stand: 2008-03-02