Synodus Toletana octava

||fol. 86ra||
IN NOMINE DOMINI INCIPIUNT GESTA SYNODALIA LII PONTIFICUM IN URBE REGIA CELEBRATUM DIE SEPTIMO DECIMO KALENDARUM IANUARIUM, ERA DCLXLI [a].

ANNO QUINTO ORTODOXI ATQUE GLORIOSI ET VERA CLEMENtiae dignitate precipui, Reccesvinti regis, cum nos omnes divinae [b] ordinatio voluntatis eiusdem principis serenissimo iussu in basilica sanctorum apostolorum ad sacrum synodi coegisset adgregari conventum, dies tandem laetitiae appetitus diutissime preoptatus et gratus adfuit et iocundus. Tanto nostri pectoris avidiori voto susceptus quanto ad remedium salutis extiterat anhelentium praecordiis exquisitus. Cumque ex more unusquisque nostri ordinis sedes debitas occupasset et eventum rei tranquillę intentionis expectatio sustineret adest serenissimus princeps pia [c] religione plenissimus et summo laudum titulo gloriosus qui se nostro coetui reddens adclinis, ut hunc omnipotenti domino praecibus commendaremus adstans dulcibus ut filius nos coortatus est verbis, grates deferens deo virtutum quod suę [d] iussionis implentes decretum in unum fuissemus adunati concilium. Sed cum tam humilem cognovissemus eius animae voluntatem et tam sublimis gloriae celsitudinem videremus adclinem, tanta sumus inde gloria exultationis succensi ut grates illi debitas et honorem et laeti redderemus et cernui. Sed quantum extulerat principem humilitatis ordo sublimis, tantum ad exercitia summę virtutis instruebant exempla sacratissimi principis, formam nostrae religionis. Tum relatis deo laudibus de unitatis alternę proventu, magna nos cum tranquillitatis gratia allocutus est dicens: Etsi summus auctor rerum me dive memoriae domini genitoris mei temporibus in regni sede [e] subvexit atque ipsius glorię participem fecit, nunc tamen cum ipse requiem aeternarum adeptus est mansionum, ea quae in me totius regiminis transfusa iura reliquit, ex toto divina mihi potentia subiugavit. Unde quia regendorum membrorum causa, salus est, capitis et felicitas populorum, non nisi mansuetudo est principum, votivę ||fol. 86rb|| decrevi vobis coram positis et votorum meorum deliberationes sanctione patula reserare, et studiorum apta sincera exhibitione deferre. At vero quia anhelum pectus se in promissorum competa diffundit, ne pigritię fessum retardationis oneribus se submittat, longam prosecutionem conpendio brevitatis adstrinxi. Et quod productioribus loquelarum in contione diffundere potui, totum in tomi huius conplicamento prorsus almę vestrę sanctitudini offerre decrevi. Id magno precatu deliberationis exortans, ut quecumque illic tenentur adscripta, valido attendatis intuitu sagaci perscrutemini studio. Et quecumque extiterint placita deo, vestri oris ad nos sacro referantur oraculo. Accepto dein [f] oblato nobis tomo agentes domino gratias adclamavimus: Gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis. Post huius exultationis beatę gaudium et caelestis glorię hymnum eidem sacro principi benediximus. Reseratoque tomo haec inibi contexta repperimus.


IN NOMINE DOMINI FLAVIUS RECCESSVINTUS REX [g]

Reverentissimis [h] patribus in hac sancta synodo residentibus sanctis episcopis. Admirabili dono regulam fidei meae solidam tenens, et instructam agnoscens, atque in honore eius diadema gloriae cum cordis humilitate prosternens, illo laetus auditu, quod omnes reges terrę serviunt et oboediunt deo, eo reverendi patres excelsiori mihi venerationis honore sublimes, coram vobis advenio in gratiam mansuetudinis vestrę testimonium convocans, et ad testimonium visionis vestrae meae, et coram omnipotentis dei nutibus tremendis adclinans, referens illi corde laeto gratias opulentas, quod vos clementia voluntatis ipsius ex nostrae celsitudinis iussu ad huius sanctę congregationis votivum dignatus est deducere coetum. Confidens tam mihi quam vobis et in praesentium serie temporum, et in futurorum longitudine sęculorum eius adesse gratię praemium. Quoniam vestra concordia in conveniendo unanimum ac religiosum demonstratis effectum, et dispositionis meae in regendis populis quam pium sit poteritis patenter agnoscere votum. Nunc [i] igitur quia monens praelocutio longe dictionis non capit excessum, quid de sancta fide noverim, quam cęlitus inlapsam mihi per sanctorum apostolorum sequentiumque patrum ora cognovi, seu quid de secuturis negotiis pro quibus hunc conventum congregationis coadunari percensui intimare decreverim, in huius tomi ||fol. 86va|| serie conscripta tenete ac relecta pernoscite, et cunctis quae tenori eius nostrae amplitudinis potestas inpressit, vestrę beatitudinis gravitas effectum tam eis promat ac miseranter impendat, quam nostrae mansuetudinis serenitas haec vobis implenda commendat. Exordium itaque allocutionis meae ex definitione sancte fidei inchoans. Cetera quae futuris sunt prosecutionibus intimanda velut supra soliditatem petre constructurus. A deo etiam operis mei aedificium congressurus, eo sequentia [k] validius ponam quo detentius firmissima praetulerim. Primo itaque coram se reverentia vestra habeat quod nosse non ambigit me ortodoxe fidei veram sanctam et [l] sinceram regulam de corde puro et conscientia bona plenissime habere veraciter scire et firmissime retinere atque eam ita conplecti ac venerari atque diligere sicut eam apostolica traditio docet, sicut eam [m] sancta synodus Nicena constituit, sicut Constantinopolim sanctorum patrum congregatio definivit, sicut Epheseni primi coetus unitas adfirmavit, sicut Calcidonensis concilii definitio [n] prętulit. Hanc cum fidelibus servans ad hanc [o] salvandos infideles invitans, in hanc subiectos populos regens, hanc propriis gentibus tenendam insinuans, hanc populis alienis adnuntians, ut in illa glorificans deum, et inter mortales me summę divinitatis felicitas adsequatur, et in terra viventium hereditas a me gloriae capiatur. En reverentissimi patres quantum ad veritatem fidei sancte pertinuit ex toto animam meam [p] suae confessionis [q] titulos explicuisse, honorificentia vestra pensavit. Iam nunc magnopere arbitror esse mihi oportunum quae tendimus societati eiusdem vere fidei studia sanctę operationis innectere, ne hanc aut sine operibus mortuam habeamus aut non plenitudinis suę dignitate [r] perspicua decidat [s] inhonesta, dum scriptura non silente de quibusdam inferat, qui dicunt se nosse deum factis autem negant. Ut ergo hanc fidem supra lapidem illum solidatam quem reprobaverunt quidam aedificantes. Idem tamen a domino factum est in caput anguli et est admirabilis in oculis nostris, plenius habeamus eiusque insignibus decentius exornemur. Attendite cuius operis fructum, cuiusque operationis augmentum, studiis huius sancte fidei consociare velimus [t] et innectere quamtotius praeoptemus. Itaque revoluti retro temporibus, ita vos omnemque populum iurasse recolimus, ut cuiuscumque [u] ordinis vel honoris persona quę [v] in necem regiam excidiumque Gotorum gentis ac patrię detecta fuisset, vel cogitasse noxia vel egisse inrevocabilis sententię multatus atrocitate, nusquam ||fol. 86vb|| mereretur venię remedium vel [w] alicuius temperantiae percipere qualecumque subsidium. At nunc quia grave onerosumque censetur, quia pietatis actibus gravi contraditione [x] haec sententia resultare perpenditur, et sic funditus dampnationis adstipulatio retinetur, ne pietatis quę apostolo pręcinente ad omnia utilis est quocumque aditus reservetur. Vestro haec committo fidenti animo sacris pertractanda [y] iudiciis ac dirimenda sententiis. Unde iam vestrum erit inspirante vobis miseratione divina. Ita utriusque discriminis temperare mensuram, ne aut in iuramento conditio teneat reos, aut impietatis ultio habeat inhumanos. Sicque vestra [z] nos instruat forma iudicii ut subiectos populos nec in profanationibus habeamus subditos, nec impietatis vinculis doleamus comminatos. Post huius conventionis alloquium sequentium causas negotiorum, simili quoque subiungimus vos intendere adtentione. Decernimus attestantes universitatem vestram per summę divinitatis coaequalem et coaeternam et inseparabilem trinitatem atque illius misterii sacramentum quod incarnatum dei filium de spiritu sancto et Maria virgine pro salute mundi vera fides in toto orbe denuntiat, atque adventum eiusdem Iesu Christi filii dei domini nostri quo perimendi sunt impii, et regnum eius quo glorificandi sunt sancti, ut quaecumque negotia de quorumlibet querelarum auditibus extiterint patefacta cum iustitia et vigore misericorditer et cum temperamento miserationis iustissime concorditer terminetur, in legum sententiis quę aut depravata consistunt, aut ex superfluo vel indebito coniecta videntur nostrae serenitatis accommodante consensu. Haec solum quę ad sinceram iustitiam et negotiorum sufficientiam conveniant ordinetis, canonum obscura quaedam et in dubium versa in meridiem lucidę intellegentię reducatis, omniumque negotiorum conventus ordinumque status qui in vestram extiterint devoluti praesentiam, ita maiorum regulas concordantes iustissime pieque ac temperanter constituere studeatis, ut et mihi studiorum fructus bonorum anhelo pars beatorum adveniat, et vos qui adimplentes [a] voluntatem dei me non spernitis inprecantem religio beatitudinis aeternę suscipiat, et visio delectationis dei sibi perenniter inherere concedat. Vos etiam [b] illustres viros quos ex offitio palatino huic sancte synodo interesse primatus obtinuit, ac nobilitas expectabilis honoravit et experientia aequalitatis plebium rectores exegit, quos in regimine socios, in adversitate fidos, et in prosperis amplector strenuos, per quos iustitia leges implet miseratio legis impletur, contra iustitiam legum, ||fol. 87ra|| moderatio aequalitatis, temperantiam legis extorquet adiurans obtestor, per omne illud admirabile, et solum unius sacre fidei sacramentum et per venerabilem omnium sanctorum patrum, per quem suum obtestor conventum, ut ad cunctae veritatis ac discretionis iustissime formulam, ita animos dirigatis, ut nihil a consensu praesentium patrum, sanctorumque virorum aliorsum mentis ducentes obtutum, quicquid innocentiae vicinum, quicquid iustitiae proximum, quicquid a pietate non alienum, vel soli deo cognoveritis existere placitum, instanter modeste et cum omni dignamini intentione complere. Scientes quia in eo quod hęc mea sobria vita completis, vos deo amabiles adsignatis. Et in eo quod decretorum nostrorum edicta favoris exhibitione corroboro, me vobiscum simul domino placiturum adsigno. In commune iam vobis cunctis et ex divinis cultu ministris idoneis, et ex aula regia rectoribus divini nominis decenter adiuratione constrictis aditio consensionis meae verum purumque promissum ut quodcum iustitiae aut pietatis salutarique discretione vicinum decernere seu adimplere cum consensu elegeritis omnia favente deo perficiam, et adversus commoda controversiarum praemissis illis quae ad domesticos fidei regula veritatis pertenuisse probavit, adhuc aliud a beatitudinis vestrę conventu eiusdem fidei debita sancta deposcit connectentem [c] me in sequentis traditionis confinio causam quę vestrae dignitati probatur extranea, quam licet per me lucrari Christus exortetur, inimicam sibi tamen esse non ambigit, donec quod ardenter optat obtineat. Iudęorum scilicet et vitam moresque denuntio quorum tantummodo novi terram regiminis mei, pollutam esse peste contagii. Nam cum deus [d] omnipotens omnes ex hac regione radicitus extirpaverit hereses, hoc solum sacrilegii dedecus remansisse dinoscitur, quod aut nostrae devotionis instantia corrigat, aut ultionis suę vindicta disperdat. Ex eis enim quosdam traditionis errore vetusto video retinere iura perfidię, quosdam vero sacri baptismatis expiatos ablutione, ita in apostasię denuo relapsos errorem ut detestabilior inveniatur in eis prolatio blasphemię, quam in illis quos nondum constat purificatos esse regenerationis sacrę liquore. Pro quo bonę intentionis agone et lucro fidei verę, obsecro reverentiam beatitudinis vestrę, atque supra taxato contestor tremende coniurationis tenore, ut absque omni favore, absque omni personarum partis ipsorum acceptione, quicquid ad domini et redemptoris mei Iesu Christi veram fidem verumque pertinet honorem de his iubeatis ardenter ||fol. 87rb|| et verissime deo ac fidei meae placitam sententiam dare, ut sicut mihi divina pietas regimen fidelium dedit cum quibus eam cognoscit, ita quoque infidelium adsequi tribuat lucrum, in quibus et voluntas suę fieri bonum, et in eius convenisse congaudeam venerabile regnum. Datum sub die kalendarum Ianuarum, anno feliciter quinto gloriae regni nostri.


ITEM SUBSCRIPTIO.

IN NOMINE [e] DOMINI FLAVIUS RECCESSVINTUS rex, hanc fidei et bonę voluntatis meę deliberationem manu mea scripsi. Relecta omni pagina vel finita cum glorificassemus deum de fidei principalis auditu, et de bone voluntatis eius affectu, ad peragendum causarum ceterarum negotium statim vertimus animum, simulque sumus exorsi initium. Tunc primę narrationis exortu vere fidei nobis tractatus occurrit, incipientes de illa primitus loqui ut inde soliditatis auspicemur exordium, un [f] sacrę sumpsimus nativitatis initium. Quatenus assertionum sanctarum forti praemissa sententia quicquid subsequenter advenerit de actis negotiorum, fortius sustinere valeat seriem decretorum. Unam itaque sacrę fidei veram professionem veramque regulam tenere nos tota virtute animi et profitemur et acclamamus, cunctisque percipiendam ac retinendam plena deliberatione incensanter prędicamus, sicut a sanctis apostolis ostensa docetur, sicut a sequentibus patribus ortodoxis diserta probatur, sicut etiam a sanctis illis synodalibus gestis vere sancteque confirmata dinoscitur, in quibus Arrii vel Euticetis insanissimus error deprehenditur et radicitus extirpatur. Sicut denique in sacris missarum sollempitatibus concordi voce profitemur ac dicimus:

Credimus [g] in unum deum patrem omnipotentem factorem cęli et terrę visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia secula, deum ex deo lumen ex lumine, deum verum, ex deo vero. Natum non factum, homousion patri, hoc est eiusdem cum patre substantiae, per ipsum omnia facta sunt quae in cęlo et quae [h] in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de spiritu sancto, et Maria virgine. Homo factus et passus sub Pontio Pilato ac [i] sepultus et tertia die resurrexit. Ascendit in cęlos, sedet ad dexteram patris. Inde venturus in gloria, iudicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis. Credimus et in spiritum sanctum et vivificatorem ex patre ||fol. 87va|| et filio procedentem cum patre et filio adorandum et glorificandum, qui locutus est [k] per prophetas et unam catholicam atque apostolicam ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, expectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri sęculi [l]. Amen. Huius sanctę fidei regula, idcirco nunc tractatus non recipit aperturam quia et a sacris doctoribus abunde constat exposita et inminentium causarum negotia nos ad alia pertrabunt [m] peragenda.


fehlt
SECUNDE DISPUTATIONIS OCCURSU ADFUIT NEGOTIUM TAM FACILE QUAM ET GRAVE.

In quo de refugis atque perfidis disputatione [n] commota utrumne posset eorundem temperari sententia dampnatorum, magno satis conatu est exquisitum. Sed cum illarum series conditionum ad quas decursis non [o] longe temporibus pro eorum penuria hostilitatis vastitas nos iurare coegerat nostris esset auditibus recensita, tanta repperimus obligationis illic inesse censuram ut macularum suarum nodositas non tantum videretur prohibitionem dedisse transgressionum, quantum conclusisse viscera pietatum. Aderat enim quod in utroque pavor agebat, et ne sancti nominis profanatio fieret et ne miserationis operatio interiret. Quia ex dei nominis profanatio non aberat quod terrebat, prohibitione pietatis aderat quod tendebat. Dumque alterno periculorum obiectu se prolate sententię conpugnarent, periclitabamur [p] ancipites in bifido partium dissidentium calle, quo direptionis tramite iudicium properaret. Sed cum gressibus disputationis nostrae esset difficultatis congressio, et de via nos abiecisset properandi, tandem relicto discrimine, cum fragore singultum et imbribus lacrimarum ad deum qui pietatis fons est verba simul et corda convertimus orantes. Adspira sancte spiritus [q] et duceto nos in portum voluntatis tuę sedatis fluctibus ignorantiae nostrę. Ecce enim periculorum sirtes in littore cursus nostri proveniunt, atque hinc inde obviantibus naufragorum obicibus quo dispositionis nostrae vela pandamus [r] attentionis consideratione non cernimus. Sed aspiratu sancte spiritus, et dato nobis te donante nosse quid iubeas, ac te iubente implere posse quod iusseris, ut et perlustrando inlumines quod nescimus, et adiuvando perficias quod implere pavemus. Simus ergo in te requiescentes, et erroneorum fluctuum pavoribus abiectis, commercia nos iube disponere pacis. ||fol. 87vb|| Inchoemus illa quę et in gloriam tuae omnipotentiae conferantur, et humane saluti te adnitente donentur. Temporibus non procul excursis cum quorundam refutatorum tumultuosa seditio [s] frequenter vastationes terris inferret, et scandala populis cum excidiis inrogaret adeo ut captivorum turmas ducerent, et desolationes ecclesiarum facerent, quae tali concussę sunt peste ut quilibet conatus nequeat reparare. Exactum est vi potius necessitatis exortę, quam deliberatione iudicii ut contra eosdem eisdemque simillimos cum omni fere populo acerrima iuramento daremus. Unde iurasse nos per attestationem divini nominis conditio iuramenti demonstrat. Et ne resolvi queat sacrę scripturę auctoritas instat. Scriptum namque in Exodo: Non adsumes nomen domini dei tui in vanum, nec enim insontem habebit dominus eum qui adsumpserit nomen domini dei sui in frustra.


ITEM IN LEVITICO.

Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen domini dei tui ego dominus. At vero quia inlata pressurarum acerbitas resolvi possit ac debeat, tam vinculorum et lamentorum horror [t] insinuat quam eiusdem auctoritatis dominicę praecepta commendant, etenim iuxta veterem translationem, ita quosdam per Isaiam gravi exprobratione deus increpat dicens: Vae filiis desertionis dicit dominus, fecistis concilium non per me et sponsionem non per spiritum meum adicere peccatum super peccatum.


ITEM IN HIEREMIAE.

Iniquitates nostrę declinaverunt omnia et peccata nostra amoverunt bona a nobis quia inventi sunt in populo meo impii et loquentes vana. Statuerunt ad dispergendos viros et conprehenderunt ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plenę dolo. Et item per eundem: Vae mihi anima mea quia periit, revertens ad terram et qui corrigat inter homines non est. Omnes in sanguine iudicantur, unusquisque proximum suum tribulat. Omnes in malum manus suas preparant, beneficentiae certe quae divinis oculis tanto est gratior [u], quanto esse praesentior, sic nos Isaias instruit dicens: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes [v]. Paulus etiam vas electionis: Pietas ad omnia utilis est. Et Iacobus: Iudicium sine misericordia, illi qui non fecerit misericordiam. Superexaltat autem misericordia iudicio. Iohannes idem: Qui odit fratrem suum homicida est, et scitis ||fol. 88ra|| quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem et per semetipsam veritas: Diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt. Et iterum: Dimittite et dimittetur vobis. Si autem non dimiseritis nec pater vester caelestis dimittet vobis peccata vestra. Ecce sunt dominice iussionis [w], hinc inde astipulata firmissima cautione precepta, ac proinde quia sunt divini oris prosecutione taxata manebunt per omnia aeterna lege prefixa. Quid ergo et iuramenta iustitiae et iuramenta pacis sibi contraire narrabimus? Dum scriptum sit: Misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax conplexe sunt se. At qui controversiarum [x] lapsus esse in contentione fassi sumus. Et cum unius partis adsertionem narravimus non inpendendam, cur alterius adsertio partis [y] iacturae patietur instantiam? Et quia iuramenti custodia ultionem non temperat pavescendam. Idcirco impietatis atrocitas mortem pariet execrandam? Absit. Etenim si publicis sacramentorum gestis quod deus avertat, a quibuslibet inlicita vel non bona extitisse conditio adlegatur, quae aut iugulare animam patris aut agere conpelleret stuprum sacratissime virginis, numquid tolerabilius esset stulte promissionis eicere vota quam inutilium promissorum custodia, exhorrendam criminum implere mensuram? Quod ita si esset, quomodo crederetur unius observantia iussionis fons pietatis. Cum emitteret tribulos ultionis? Aut quenam illa esset sacrae observatio legis quae sacrilegia committeret probitatis? Vel cuius mensurę aequitas videretur ut ex unius praecepti cautela necis exoriretur inmanitas truculenta? At nunc non ita contendimus, ut contentionum divortiis concitatis, nos ipsos contentionis certaminibus misceamus. Est vere pax in utroque quod dicimus. Quia sic spiritus sanctus iter nostrum accursuum temperat, ut in nullo devius nos casus a dispositione secludat. Unde plena iam voce pleniori fide, plenissimaque [z] intentione predicimus, atque in tota sanctę eclesiae universitatem praedicamus, pariter et obtamus, nulla profanatione solius et summę divinitatis nomen existere adsumendum, nullo periurii sacrilegio indebito profanandum, nullo uspiam contractu fallacię contingendum. Nam si attestante veritate, propter profanationem periurii evitandam, prohibetur omnino iurare cum dicitur: Sit sermo vester: Est, est, non, non. Quod autem plus est a malo est. Quomodo inpunitum erit, nomen tantę gloriae voluntarię profanasse dum in eo taxata fides dinoscitur interisse? Vel quatenus pacis ||fol. 88rb|| federa inter gentium discidia ligabuntur, si non iuramenti pacta sanctiori integritate serventur? Etenim omne quod in federa pacis venit, tunc solidius subsistit, cum iuramenti hoc interpositio roborat. Sed et omne quod animos amicorum conciliat, tunc fides durat, cum eam sacramenti vincula ligant. Omne etiam quod testis astipulatur, tunc verius constat cum id adiectio iurationis adfirmat. Quod si et gestis deficiat, nocentis fidem sola iurisiurandi taxatio manifestat. Hinc ut mentibus humanis divinis voluntas panderet quod volebat. Ne labens fragilitas pro incerto teneret quod inviolatę veritatis promissio exprimebat. Per Isaiam loquitur dicens: Ego dominus et non est alius, in memetipso iuravi. Si ergo tantę institutionis limite sunt votiva iuramenta servanda, quis alienus a veritate constituat, execrabiliter violanda? Stabunt ergo sacrę auctoritatis vivifica iussa nec vana profanatione erunt aliquatenus temeranda. Verum ne iuramenta quae data sunt videantur in nos ita penitus miserationum conclusisse praecordia ut nullam [a] de pietatis adfectu animę viscera concipiant indulgentiam parituram, sic stabilitis contractibus iuramenti, sinum misericordiae aperimus, atque illa cunctis deo placita devotione misereri censemus, ut nos nec iuramenti teneat cautio reos nec [b] humanitas faciat execrandos. Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valeant, et ex relevatione aliene vindictę, a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera, qui ab adflictis pellit adversa. Inde iuvante passionis experientia inpendens patientibus passionis suae patientiam memorabat suarum virtutum cathalogum texens inter cetera sic conectit: Benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum, et paulo post: Flebam quondam super eum qui afflictus erat, et conpatiebatur [c] anima mea pauperi. Hinc et Salomon: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Quibus sanctę auctoritatis instructi decretis nec sanctum nomen profanasse nos constat, quod nullatenus profanandum ius nostrę prędicationis insinuat, et indulgentiae visceribus adapertis licet oris sui professione damnati difficile [d] mereantur absolvi. Iuxta quod scriptum est: Sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te. Et iterum: Ex ore tuo condempnaberis, et ex ore tuo iustificaberis, tamen pietatis intuitu et precedentiu viam pandimus et misericordiam prorogamus. ||fol. 88va|| Huius sane promissionis incaute crudam, cruentamque temperare sententiam, illa quam maxime conpellimur causa, quod haec duo mala licet, sint omnino cautissime praecavenda, tamen si periculi necessitas ex his unum temperare conpulerit, id debemus resolvere quod minori nexu noscitur obligare. Quid autem ex his levius quidve sit gravius pietatis acumine vestigemus. Etenim dum periurare conpellimur, creatorem quidem offendimus sed nos tantummodo maculamus. Cum vero noxia promissa complemus, et dei iussa superbe contempnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsos crudeliori nos gladio trucidamus. Illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter iugulamur. Restat ergo ut hac nostra pergat sententia qua misericordiae patuerit via quę ita domino probatur accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificia veneranda. Dicente ipso: Misericordiam volui et non sacrificium. Hac indulgentiae concessa licentia, miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestate redigimus. Ut quia deus illi miserendi aditum patefecit, remedia pietatis, ipse quoque quod non deneget. Quę ita principali discretione moderata persistant, ut et illis sit aliquatenus misericordia contributa, et nusquam gens aut patria per eosdem. Aut periculum quodcumque perferat aut iacturam. Haec miserationis obtentu temperasse sufficiat. Ceterum quaecumque iuramenta pro regię potestatis salute, vel contutatione gentis, et patrię vel hactenus sunt exacta vel deinceps extiterint exigenda omni custodia omnique vigilantia indissolubiliter decernimus observanda, a membrorum truncatione mortisque sententia religione penitus absoluta. Sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad periurii quandoque devocet culpam, nec a sanctę fidei regula hanc adserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula quam pręcedentium patrum adserta huic narrationi curavimus innectenda. Etenim immutabilis deitatis licet dicta sint firmissima, crebro tamen eius et iuramenta leguntur, et poenitentia quę sacris exstant misteriis adoperta. Iurare namque dei est a se ipso nullatenus ordinata convellere. Poenitere vero, eadem ordinata cum voluerit immutare. Sic enim per Hieremiam dicitur: Repente loquar adversum gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si poenitentia [e] egerit ||fol. 88vb|| gens illa malo suo quod locutus sum adversus ea, agam et ego poenitentiam, super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et per Ezechielum: Si dixero iusto quod vita vivat, et conversus a via sua fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur. Si autem dixero impio: Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo vita vivet et non morietur. Si ergo nostra [f] conversio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantę lacrimę vel pressura, tam crudam non temperent ex miseratione vindictam? Hinc etiam Israhelico populo saepe ultio promissa suspendit, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur. At vero inlustrium laudum titulo, preclarus auctor Ambrosius in libro de offitiis primo, huiuscerei [g] rei causa sic loquitur: Est etiam contra offitium, nonnumquam promissum sacramentum custodire. Ut Herodes qui iuravit quoniam quicquid petitus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Iohannis prestitit, ne promissum negaret. Nam de Gepte quid dicam qui immolavit filiam, quae sibi victori primum occurreret, quo votum impleret quod spoponderat, ut quid sibi primum occurrisset, offerret [h] deo. Melius fuerat nihil tale promittere quam promissum solvere parricidio. Item in libro tertio: Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque simplicem sermonem proferat vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat. Nihil promittat inhonestum, ac si promiserit tolerabilius est promissum non facere quod turpe sit. Saepe plerique constringunt se iurisiurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderint. Sicut de Herode supra scripsimus qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe quod regnum pro saltatione promittitur, crudele quod mors pro professa iurisiurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tale fuisset periurium sacramento. Et post pauca de Gepte disputans: Miserabilis necessitas quae solvitur parricidio, melius est [i] votum non solvere id, quod sibi is cui promittitur nolit exsolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt. Denique ipse dominus sicut scriptura indicat, frequenter mutat suam sententiam. Vir quoque sanctissimus Augustinus vestigationis acumine cautus, inveniendi arte praecipuus, adserendi copia ||fol. 89ra|| profluus, eloquentiae [k] flore venustus sapientiae fructu fecundus, haec in suis narrat affatibus: Duo sunt omnino genera mendaciorum, in quibus non magna culpa est, sed tamen non est sine culpa. Cum aut iocamur aut pro misericordia mentimur. Illud primum in [l] iocando ideo non est pernitiosissimum quia non fallit. Novit enim ille cui dicitur ioci causa esse dictum. Secundum autem mitius ideo est, quia retinet nonnullam [m] benivolentiam. Idem ipse: Non auferat inquit veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem. Si enim pro veritate aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam non ambulabis in via domini in quae misericordia et veritas obviaverunt sibi. Beatus etiam papa Gregorius et vitę meritis honorandus, atque in aethicis assertionibus, pene cunctis merito praeferendus sic in libris infert moralibus: Quia ergo Beemodh iste tam inexplicabilibus nodis ligatur ut plerumque mens in dubio adducta unde a culpa solvere nititur inde culpa adstringitur artius. Recte dicitur: Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Argumenta namque machinationum illius quo relaxantur ut relinquant, eo magis inplicantur ut teneant. Est tamen quod ad destruendas versutias utiliter fiat. Ut cum mens minora et maxima peccata constringitur si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur. Quia et qui murorum ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat ubi brevior murus invenitur. Nostri quoque saeculi doctor egregius eclesiae catholicę novissimum decus, praecedentibus aetate postremus doctrinę conparatione non infimus, et quod maius est in saeculorum fine doctissimus atque cum reverentia nominandus. Hisidorus in libro sententiarum secundo, hęc pro tali narrat negotio: Non est conservandum sacramentum quod male et incaute promittitur. Veluti si quispiam adulterę perpetuam cum ea [n] permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in sinonimis: In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto vita decretum. Quod incaute vovisti non facias. Impia est promissio quę scelere adimpletur. Haec de sacris paginis auctoribusque [o] precipuis, brevissimę sufficiat praelibasse. ||fol. 89rb|| Nam plurima colligere poterit, qui haec attentius legendo quaesierit. Ceterum quibus haec nequaquam sufficiunt vel hinc sumant cum rubore silentium, quia optat vas electionis anathaema esse Christo pro fratribus suis quam perdurare crudelibus in delictis.


III.
TERTIO RATIOCINATIONIS ALLOQUIO.

Doluimus contra priora [p] monita patrum vota pernitiosissima posterorum. Nam quanto frequentius illi noxia vetuerunt, tanto studiosius ista perpetrare vetita non quiescunt. Sicque per contrarium quod penitus occumbere debuit insultare non desinit, et res quę tot excisa decretis arescere potuit [q], ad vicem lyrnei capitis ut ferunt fabulę truncata virescit. Denique quod non sine magno dolore dicendum est, repperiuntur quam plurimi negotio muneris perituri mercari velle gratiam spiritus sancti. Dum ille pręmium donat, ut ponteficalis [r] ordinis sublime culmen accipiat. Obliti verborum Petri qui quę dixit ad Symonem: Pecunia tua tecum sit in perditione, quoniam donum dei existimasti per pecuniam possidere. Proinde quia [s] et usitatum est tantum malum, et maiorum frequenter existat mucrone succisum, nos quoque huic vulneri canceroso ignitum quod superest adhuc [t] inicimus ferrum. Decernentes omnimodo ut quicumque deinceps propter accipiendam sacerdotii dignitatem, quodlibet praemium fuerit detectus obtulisse, ex eodem tempore se noverit anathematis obprobrio condempnatum atque a participtione Christi corporis et sanguinis alienum, ex quo illum constat hoc execrabile Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis extiterit qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerat acceptione lucratus et suscepto honoris gradu privetur et in monasterio sub perenni penitentia religetur. Illi vero qui pro hac causa munerum acceptores extiterint si clerici fuerint honoris amissione multentur. Si vero laici anathemate perpetuo condempnentur.


IIII.
QUARTE CONGREGATIONIS EVENTU.

Obvius sese nobis intulit pontificalis culminis lapsus quem ante flere quam disponere conpulsi ex ordine sumus. Nam dum secundum carnis adsumpte misterium eclesiae suę fuerit dignatus caput existere Christus, merito in membris eius intentio episcoporum offitia peragere cernitur oculorum. Ipsi enim de sublimioris celsitudine ordinis regunt et disponunt subiectas multitudines plebium. ||fol. 89va|| Unde quanto ipsi fiunt frequentius ducatores, tanto meritorum lumine debent praefulgere. Quapropter omnes episcopi inter cetera virtutum ornamenta, nitore carnis debent propensius enitere. Ut ex hoc audientes mundiciam appetant, ex quo doctores inmundicia deturpat. Adeo ut si deinceps episcopi detecti fuerint execrabilibus flagitiis cum quibuslibet feminis pollui ac familiari peculiaritate versari, noverint se inrevocabili patrum sententia ulcisci. Id est et loci et ordinis se dignitate privari.


V.

Quintę actionis impulsu pervenit ad totius concilii sacrum auditum quosdam sacerdotes et ministros obliviscentes maiorum ac veterum constitutorum aut uxorum aut quarumcumque feminarum inmunda societate et execrabilis contagione turpari, et pessime cordis obstinatione tam sacris litteris quam patrum regulis obviantes, nec levi quidem respiramine contemplantes quod scriptum est: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum dicit dominus. Et illud apostolicum: Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Id est fornicationem, et inmunditiam, concupiscentiam malam, et avaritiam. Quibus quanto est pertinatior [u] ius in malis, tanto auctorum convenit obviare decretis. Propter quod flagitiis detectis specialiter hoc a sancto concilio definitur, ut omnes episcopi id ipsum in suis quęrere sollicite curent. Et cum hoc verissime repperire potuerint, omnes placita cautione taliter destringantur nusquam ulterius tam abominanda committant. Mulieres vero seu libere sint seu ancillę tam turpiter sociate, ita omnimodis separentur aut certe vendantur, ut ulterius ad conscios sui criminis, revertendi omnem habeant aditum denegatum. Illi vero si omnino coerceri nequiverint usque ad exitum vitę suae monasteriis deputati disciplinis monasticis maneant omnino subiecti.


VI.

Sextę discussionis obiectu quorundam male sibi consciorum patuit denotatum elogium. Nam relatum est nobis quosdam subdiacones postquam ad sacri ordinis provenerint gradum, non solum carnis inmunditia sordidari, cum scriptum sit: Mundamini qui fertis vasa domini, sed etiam quod [v] dictu quoque nefas est, uxoribus copulari. Asserentes hoc ideo sibi licere quia benedictionem a pontifice se nesciunt percepisse. Proinde omni excusationum discisso velamine, id precipimus observari, ut cum idem subdiacones ordinantur, cum vasis ministerii ||fol. 89vb|| benedictio eis ab episcopo detur. Sicut in quibusdam eclesiis vetustas tradit antiqua et sacra dinoscitur consuetudo substare prolata. Omni penitus sorde mulierum hac [w] familiaritate remota. Quod si hoc vulnere deinceps fuerint sautiati, mox erunt sub pęnitentiae oneribus usque ad extremum vitę monasteriis religandi.


VII.

Septimę assertionis accessu, adiit coetum nostrum tam [x] inverecunda progressio quam ignobilis ac detestanda praesumptio. Quosdam enim aut eventu necessitatum aut [y] metu periculorum, ad episcopos fuisse novimus ecclesiasticarum offitia dignitatum. Et quoniam cum illis hęc imponerentur, id sibi fieri noluisse testati sunt. Idcirco haec spernere, atque ad pristina pertemptant coniugia moresque redire. Tam nequiter cęlestia iura solventes, quam prompte sęcularibus extant inlecebris inhiantes. Qua de re nosse nos convenit quod episcopalis eminentiae divinę auctoritates non inmerito sacris omnibus esse summa percensuit quę ceteris sacerdotibus execranda prohibuit. Scilicet templorum dei sacrationem crismatis benedictionem, sacrorumque ordinum institutionem. Quae tamdiu aliter ordinata persistunt, quam excellentissime conferuntur, quia et tanto ab eis singulariter inpenduntur, quanto eidem summo culmini peragenda servantur. Quomodo ergo quod in se recipit a se reicere poterit, cum haec a [z] nullo altero conferri quam a solis pontificibus novit quibus nec ligata solvi, nec soluta poterunt [a] ab aliquo religari? Sic enim ad Petrum veritas ait: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelo. Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Nequaquam aliquando poterit [b] profanari, quod divina iussione simulque apostolicę traditionis auctoritate sacrum noscitur extitisse. Verum sicut sanctum chrisma conlatum et altaris honor evelli non queunt, ita quoque sacrum decus honorum quod his conpar habetur et socium, qualibet fuerit occasione perceptum, manebit omnimodis inconvulsum. Ad extirpandum vero radicitus huius callidae machinationis inutile argumentum, id sibi rationabiliter dari noluerunt in obiectu quod sacrosancti baptismatis, inadpreciabile donum est semper, et saepe non solum nolentibus. Verum etiam quod maius est nescientibus inpertitur, sed hoc a nullo penitus profanari permittitur. Quod et si hic opponitur, necdum rationis capacem existere qui hoc probatura accipere. Hinc omnimodo cognoscant, quia si maiores inpune non deserunt, quod parvuli vel ||fol. 90ra|| nesciendo vel nolendo percipiunt, quanto magis non convenit violari, quod pro mortis aut [c] penarum evadendi pernicie, occulta dei dispensatione dinoscitur obvenisse? Recedant ergo talium desideriorum inpudorati favores [d], et licet muti [e] perceperint, quod non merebantur habere, libenter tamen ob cęleste retineant praemium quod nolendo propter terrene consecuti sunt necessitatis eventum. Ut tam inviti adpetant bona diligere quae sponte videntur desidentes inpugnare. Quod si quis post hoc perennis dispositionis edictum non sinceriter sacris inheserit cultibus et abiciens a se gratiam quam accepit relabitur ad coniugia moresque [f] sęculi adtemptaverit, vel eum ad hoc redire constiterit, mox omni ecclesiastici ordinis dignitate privetur, et ut apostata a sancte ecclesiae liminibus et societate fidelium habeatur prorsus exclusus, monasterii claustris donec advixerit sub [g] paenitentia retrudendus.


VIII.

Repperimus quosdam divinis offitiis mancipatos tanta nescientię socordia plenos, ut nec illis probentur instructi conpetenter ordinibus qui cotidianos versantur in usus. Proinde sollicite constituitur atque decernitur, ut nullius [h] cuiuscumque dignitatis ecclesiasticę deinceps percipiant gradum qui non totum psalterium vel canticorum usualium et hymnorum sive baptizandi perfecte non noverint subplementum [i]. Illi sane qui iam honore dignitatum [k] funguntur, huiusce tamen ignorantiae caecitate vexantur, aut sponte sumant intentionem necessariam prodiscendi, aut a maioribus ad lectionis exertitia cogantur inviti.


VIIII.

Nonae intentionis admonitu detecta est ingluvies horrenda voracium quae dum freno parsimoniae non astringitur religioni contraire monstratur. Nam dicente scriptura: Qui spernit minima, paulatim decidit. Illi tante aedacitatis improbes grassantur, ut caelestia et pene summa contempnere videantur et ea eum, quicumque quadragesime dies quae anni totius decimę deputantur, quę et in oblatione ieiunii domino consecrantur, quibus etiam saluberrimę conditio humani generis expiatur, dum a quattuor mundi partibus ad hunc homo religionem crediturus adducitur, et quattuor elimentis forma, et propter transgressionem decalogi, quattuor decies convenienter affligitur. Illi qui temerario haec omnia contempnunt, nec voracitatis ingluviem frenant, et quod peius est paschalia festa inlicitorum esuum perceptione profanant, ||fol. 90rb|| quibus ex hoc adeo acerrime interdicitur, ut quisquis sine inevitabili necessitate atque fragilitate, et evidenti languore seu etiam aetatis inpossibilitate diebus quadragesime esum carnium praesumpserit adtemptare non solum reus erit resurrectionis dominicę, verum etiam alienus ab eiusdem diei sancta communione, et hoc illi cumuletur ad poenam, ut ipsius anni tempore ab omni esu carnium abstineat gulam, quia sacris diebus abstinentiae oblitus est disciplinam. Illi vero, quos aut etas incurvat, aut languor extenuat aut necessitas artat, non ante prohibita violare presumant quam a sacerdote permissum accipiant.


X.

Decimę conluctationes assensu, molestis actibus quibus sagax indagatio pietatis obviare decrevit, non tam bene regendi licentia quam se mansuetudo impugnasse probatur, satis ut opinamur, illi et gloriosi principis et decreto sancte synodi huius contradictum esse conspeximus. Ita enim sancti spiritus per utrasque definitiones mortalium corda proflavit, ut vitali flatu verborum in posterum omnem exureret male concupiscentium rabiem animorum. Actum namque est definitionibus ipsis, ut quia pietatis divine inconprehensibilis natura se conditioni mortalium in unione persone coniunxit, misterio redemptionis humanę, nos quoque membra capitis huius et perfidię malum et concupiscentiam quae radix malorum est omnium, et avaritiam quę invenitur servitus idolorum, pari simul igne ac mucrone, totoque artifitio radicitus evellamus ac desecemus. Abhinc ergo deinceps ita erunt in regni gloriam preficiendi rectores ut aut in urbe regia, aut in loco ubi princeps decesserit cum pontificum maiorumque [l] palatii omnimodo eligantur adsensu. Non forinsecus [m] coetus aut conspiratione paucorum aut rusticarum plebium seditiosa tumultuatio, sed erunt catholicę fidei assertores, eamque et hanc quae inminet Iudęorum perfidiam, et cunctorum heresum iniuriam defendentes. Erunt actibus iudices et vita modesti. Erunt in provisionibus rerum parci, plus quam extenti, ut factione scripturarum vel definitionum qualiumcumque contractus a subditis vel exigant vel exigendos intendant, erunt in conquisitis oblationis gratissimę rebus non prospectantes proprii iura commodi sed consulentes patrię atque genti. ||fol. 90va|| De rebus congregatis ab eis illas tantum sibi [n] vindicent partes quas dictaverit auctoritas principalis regum, quęcumque inordinata reliquerint, hereditabunt successores proprii eorum, et ante regnum iustissimę conquisita, aut filii aut heredes capiant iure proximitatis. De affinium successione vel munere quamvis inordinata relicta sint [o] aut primum tantum filiis aut heredibus sequenter proficiant vel propinquis. Ita in eorum cunctis actibus moribus atque rebus private leges auctoritas erit valitura ut et perenniter maneat inconvulsa. Et non prius apicem regni quisque percipiat, quam se illa per omnia suppleturum iurisiurandi taxatione definiat [p]. Cui etiam lege vel decreto episcopalem non solum in futuro sed etiam in praesenti reverentiam adponentes decernimus, ut quicumque detractor et non potius venerator decreti eiusdem atque leges esse maluerit, sive religiosus ille sive sit [q]laicus non solum ecclesiastica excommunicatione plectatur, verum et sui ordinis dignitate privetur.


XI.

Undecimę occasionis articulo decretorum universalium perenne dedimus firmamentum, scientes quod multimoda semper deus oppositione iudiciorum, erupmnas relevat oppressorum. Et sicut malis exigentibus hominum permittit exercere penurias ultionum, ita cum voluerit gravedines relevat pressurarum. Hinc et decreta precedentium patrum ad contentionis iurgium radicitus evellendum rite synodalem fieri censuere conventum, ut illic de diversitate iudiciorum praeteritę lites habeant terminum, ubi sanctus spiritus universalem coadunaverit coetum. Ab hoc ergo spiritu sancto succensiones [r] quęlibet in posterum haud inpune valeant commoveri ut generalita statuta valeat consistere plena decernimus unanimitate conexi ut quęcumque pro fidei causis ecclesiasticisque negotiis aut in praeteritis gestis, aut in praesentibus constitutis, aut in futuris etiam decretis vel sunt vel fuerint definitiones conscripte universalis auctoritatis, nullus deinceps contradicere audeat, nullus vertere praesumat, nullus non implere contendat. Nam si quis ex religione contra hęc inoboediens, aut susurrans, aut certe lacerator, aut invidus ac non potius eorundem factore extiterit, gratiam et honoris sui, et communionis sanctę lugeat amissione multatus. Cum vero aut quęlibet sancta sinodus agitur aut pacifice inter pontifices quippiam definitur si pauciores per nescientiam vel contentionem forte dissentiant aut commoniti a plurimorum ||fol. 90vb|| coetu cum dedecore confusionis abscedant, aut excommunicationis annuae sententiam luant.


XII.

Duodecimę questionis propositione sacratissimi principis obsecratione piissima pro Iudęorum abominabili ac nefanda perfidia exsecranda nostro coetui perpatuit causa, quam idcirco in fine sententiarum censuimus esse ponendam, quoniam eandem gentem delicti sui merito retroductam per divinę sanctionis oracula capite positam deflemus nuc esse in caudam. Sed quia Christus ut pro nobis ita quoque pro illis est mortuus iuxta quod ipse ait: Non sum missus nisi ad oves que perierant [s] domus Israel. Necessariam diximus summam pro eis inpendere curam, pro quibus suam ponere non dedignatus est animam. Id quoque principali clementia devotissime approbante quę ob hoc sui regni apicem a domino solidari praeoptat, si catholicę fidei pereuntium turmas adquirat, indignum reputans ortodoxe fidei principem, sacrilegis imperare et infidelium societate polluere. Nihil aliud pro his ex nostra sententia definitur quam ut decreta concilii Toletani quod divę memorię Sisanandi regis adgregatum est tempore a nobis ac posteris omnimoda suppleantur intentione. Qui autem ab eiusdem sinodi voluerit sententia dissentire ut vere sacrilegum se noverit condempnari. Divinę trinitatis inseparabile nomen sicut inspiratione mirabili nostrum tractatum primordio inluminavit, ita consummatione sublimi eundem iam perficiendo concludat, ut in illo sit nostrum explicuisse a quo nobis fuit inchoasse. Damus ergo gloriam et honorem eidem sanctę atque indivisibili trinitati, quę nobis et haec dicere contulit et in se dicta complevit. Quę reformavit in extremitate saeculorum remedietatum [t], et resolvit ligamina vinculorum. Sit gratiarum salus et benedictio ab exercituum domino, super serenissimo Reccessvinto principe glorioso. Gratiarum actio et reverentię plenitudo a nobis omnibus in commune ipsi clementissimo principi bonorum gratifico largitori cui votorum instantia benigna deus attulit complenda, cuius dispositio piissima pressurarum removit exicia cuius temporibus confert vigorem iustitia, et exuberat misericordia opulenta, cui dominus post praesenti evi tempora, diuturnam cum sanctis omnibus tribuat in remuneratione coronam. Nos autem omnes hanc decretorum iustorum seriem et recte fidei vel pietatis ac iustitiae fontem manentem coram deo, et angelis eius ortodoxis omnibus et nunc et in futuro inpensissime ||fol. 91ra|| commendamus obsecrantes ut hanc et reverenter adimpleant, et ab emulis benigne defendant. Contempnentibus autem eam divinę veritatis ultio pavendo proveniat. Observantibus autem misericordia profluens pax perpetua et gloria sempiterna contingat. Huius quoque sententiae fortitudine vel vigore decreti nostri seriem quam in serenissimi domini nostri Reccesuunti regis edidimus nomine, pro rebus a divę memoriae patre suo quolibet titulo conquisitis decernimus omnino constare. Legem denique quam pro coercenda principum horrenda cupiditate [u] idem clementissimus edidit princeps, simili robore firmamus atque ut futuris retro temporibus modis omnibus observetur pari sententia definimus. Quae etiam ne taciturna tempora vel obliviosa vetustate defereantur, huic nostrae constitutioni utraque decrevimus innectenda. Ita cunctorum memorię commendanda ut a cunctis regulis supernis ordinatas, nusquam maneant segregata. Cetera quoque decretorum nostrorum iudicia quę ab hac sancta synodo noscuntur esse confecta, si quis convellere forsitan decreverit aut temere implere neglexerit vel infringere quandoque voluerit per iudicium omnipotentis dei anathema sit. Soli autem deo [v] nostro gloria in saecula saeculorum.


SUSCRIPTIO EPISCOPORUM ID EST NUMERO LVIII, DECRETUM IUDICII UNIVERSALIS EDITI IN NOMINE PRINCIPIS.

SOLIDITATEM REDDIDISSE FRACTURAE atque fecisse consurgere quod extiterat conlisum, et incrementum est [w] huius mercedis, et plenitudo consummatę perfectionis. Ponderi etenim conlidentis ruinę si aequalium proximorum curam convenit obviare, quanto grandioris erit culpae praelibatę incuriae discrimen incurrere, si non quo valent excommuni honere commissos procurent populos sublevare. Properandum ergo est inter ruinas conlisionum, catervas eripere conlisorum, ut ex hoc iugiter et ultra nec vigorem nocendi habeat exsecranda pressura, et omnis conpressus noverit sancte sanctionis esse sibi conlata remedia. Cum decursis ergo temporibus durę dominationis sese potestas gravis attolleret, et in subiectis populis impiorum dominantus non formaret iura regiminis sed excidia ultionis, aspeximus subditorum statum non ex ||fol. 91rb|| ordine vegetari rectoris, sed deici ex gravedine potestatis. Contraxerunt enim reges elata fastigia in bifronti discidio motionis, et aut in culpis lex ardua sęviebat aut in spoliis favorem lex voluntaria commodabat, inde mestos [x] animos non spes fovebat ex munere, sed tolerantia vexabat in funere. Unde iam increpationis occursu non tantum nos abire sola ratio cogit, verum et ipsa commotio rerum inpellit. Ut ex omnium animorum deliberatione concordi, illa maneat sententia dicti quę et finem ausibus rite ponat inlicitis, et consultum salvandis iure ferat populis. Quosdam namque conspeximus reges postquam fuerint regni gloriam adsecuti extenuatis viribus populorum regię propriae congerere lucrum, et obliti quod reges sunt vocati, defensionem in vastationem convertunt, et vastationem defensione pellere [y] defugiunt. Illud gravius innectentes, quod ea quę videntur adquirere non regni deputant honori vel gloriae, sed ita malunt in suo iure confundi, ut veluti ex debito decernant. Haec in liberorum posteritatem transmitti. Quamobrem in proprietatis illa conantur redigere sinu, quae pro solo constat, illos imperii percepisse fastigio, et illud in iuris proprii conlocant antro, quod populi utilitatis adquisitum esse constat obtentu? Nam numquid ad illos aut populorum adventus aut rerum poterat concurrere census, nisi extitissent gloriae sublimati culminibus aut ab aequalibus illi potuerunt rerum coacervatione ditari, nisi per subiectos glorioso apice potuissent adtolli. Omnia certe totius plebis memoria subiecta principale caput relevat attentum debitę visionis obtutu, ab illo negotiorum prospectant remedium, cui modo gratum modo debitum inrogant censum. Regalis inde ortodoxa haec cuncta sibi deberi [z] convincit ex quo se regem recognoscit, et inde conquisita, non alteri quam sibi iuste defendit, unde non personę sed potentiae subdi haec deberi [a] non ambigit. Regem aeterna iura faciunt, non persona, quia nec constat sui mediocritate sed [b] sublimitatis honore. Quae ergo honori debeant honori deserviant, et quę reges [c] accumulant regno relinquant, ut quia eos regni gloria decorat, ipsi quoque gloriam regni non extenuent [d], ed exornent. Habeant deinceps iure conditi reges in regendo iuditia iusta, in parcendo pectora prompta in conquirendo [e] studia parca, in conservando vota sincera, et tanto gloriam regni cum felicitate ||fol. 91va|| retentent, quanto iura regiminis et mansuetudinis conservaverint, et aequitate direxerint promissę praemium ditionis, ne non prodisse [f] putetur ex fomite rationis, revelare convenit evidentissimam speciem operis, ut ex illo nos idoneos adsertores habeat probitas veritatis, ex quo semper semetipsam reservaverit qualitas actionis. Ecce enim ita ex gentis nostrae mediocribus maioribusque personis multos actenus corruisse repperimus et [g] deflemus, ut eorum agnitis ruinis non aliud possimus quam divinę iudicia considerare permissionis, quorum domorum spolia, et potentiarum divitias simul ac praedia, ita conspicimus prorsus exinanita, ut nec fisci usibus commoda nec palatinis officiis repperiantur in remedium salutare conlata. Cuius rei serie ex utroque concurrente, dum et iudicatos sententia iudiciorum elisit, in eorum bonis, ad ipsorum vicem, munificatus nemo surrexit, pene non tenuisse disciplinam in ordine sed defectum potuisse pensantur in gente. Illo maiori salutis dispendio cumulato, quod tam haec quae a iuditiis vigor iudiciorum abstraxerat quam illa quae qualiscumque proventus ordine profligationis contererat tota proprietatis principum amplitudo in sinum suę receptionis incluserat. Sicque solo principali ventre subpleto cuncta totius membra gentis vacuata languescerent ex defuncto. Unde venit ut nec subsidium mediocres, nec [h] dignitatem valeant optinere maiores. Quia dum solius potestatis, vigor maxima occupavit, totius plebis status, nec minima iure defendit. Atque cum omni palatino offitio simulque cum maiorum minorumque conventu nos omnes tam pontifices quam etiam sacerdotes et universi sacris ordinibus famulantes concordi definitione decernimus et optamus, ut omnis conquisitionis profligatio in omnium rerum viventium immobilium quoque et moveri valentium corpore vel specie forma vel genere quae a gloriosae memorie Cindasvinto rege a dię [i] quo in regnum dinoscitur conscendisse reperta quolibet modo extiterit, omnia in serenissimi atque clementissimi domini [k] nostri [l] Reccessvinti [m] principis perenni transeant potestate, et perpetuo deputentur in iurę, non habenda parenteli successu sed possidenda, regali congressione, ita ut iuste sibi debita quisque percipiat, et de rebus ad remedia subiectorum quęcumque elegerit principis voluntas exerceat. Illis tantumdem exceptis, quę memoratus divę memorię Cindasvinthus princeps ante regnum aut ex propriis aut ex iustissime conquisitis ||fol. 91vb|| visus est habuisse. In quibus cunctis filiis una cum glorioso domino nostro Reccesvintho rege maneat divisio libera, et possessio pace plenissima. Sed ille res quas predictus princeps de iustis proventibus filiis suis vel quibuslibet iustissime visus est contulisse vel reliquisse omnes in eorum iure maneant inconvulsae. Illa negotii huius veritate servata, ut quia grata voluntas gloriosi domini nostri Reccesvinthi regis reddere decernit unicuique iustissima debita, nemo invasionis calumnia moveat, aut damna requirat preter quae gloriosae memoriae genitorem eius quaedam indebitę habuisse constiterat.


LEX EDITA IN EODEM CONCILIA [n] IMPERANTE RECCESVINTO PRINCIPE GLORIOSO. IN NOMINE DOMINI FLAVIUS RECCESVINT [o] REX [p].

Eminentiae [q] celsitudo terrenę tunc salubrius sublimia probatur appetere cum saluti proximorum pia cernitur conpassione prodesse. Unde solet contingere [r] ut plus commodi de aliena salute conquirat, quam de propria humilitate quisque proficiat. In multis enim quia multorum salus attenditur, maioris lucri summa perficitur. In se autem quia privati commodi fructus appetitur, non satis est si unius benefitii praemium conquiratur. Hinc et illa regendarum tantundem salus est plebium, quae non suos fines privata voluntate concludit, sed quae universitatis limites commune pietatis lege defendit. Quapropter ne salutaris ordo imperialibus videatur verbis potius obtineri quam pactis, de sublimitatis obtentu declinamus, ad vota supplicum tranquillae visionis aspectum. Ut inde salutaris conpassio habeat commodum, unde plebes adeptae fuerint supplicationis effectum. Cum igitur praecedentium serię, pro temporum immoderationis aviditas principum sese prona diffunderet in spoliis populorum, et augeret eis proprietatis censu erumna flebilis subiectorum, tandem supernę respectionis affectu, nobis est divinitus inspiratum, ut quia subiectis regibus reverentiam dederamus, principum quoque excessibus retinaculum temperantiae poneremus. Proinde sincera mansuetudinis deliberatione, tam nobis quam cunctis nostrę gloriae successoribus adfuturis deo mediante legem ponimus decretumque divalis observantię promulgamus, ut nullus regum impulsionis [s] suę quibuscumque motibus aut factionis scripturas, de quibuslibet rebus alteri debitis ita extorqueat, vel extorquendas instituat, quatenus iniuste ac violenter ||fol. 92ra|| indebitarum sibi quisque probare possit hominum rerum. Quod si alicuius gratissima [t] voluntate quippiam de rebus a quocumque perceperit vel providenti prestatione lucratus aliquid fuerit, in eadem scriptura patens voluntatis [u] prestiti conditio adnotetur, per quam aut [v] inpressio, principis aut conferentis, fraus evidentissime detegatur. Et si patuerit a nolente fuisse scripturam exactam, aut resipiscat inprobitas principis, et evacuet quod male contraxit aut certe post eius mortem ad eum cui exacta est scriptura vel ad heredes eius res ipse sine cunctatione debeant revocari. Illę autem res quę remota omni conprehensionis argumentatione directo modo transierint in principis potestatem, in eius perenniter iure perdurent. Et quicquid ex rebus ipsis idem princeps ordinare [w] voluerit, suae potestatis arbitrio subiacebit. Verum ut omne huius negotium actionis roboret sinceritas veritatis, cum quarumcumque rerum scripturę in principis nomine extiterint ab his quos elegerit princeps, diligentissime perquiratur, si non aliquod [x] iudicium aut de inpressione principis, aut de fraude scripturam [y] facientis modo [z] quocumque cognoverint. Ac si auctrice facta serie scripture permaneat, aut irrite confecta vanescat. Similis quoque sententia de terris vineis atque famulis observetur, si sine scripturę textu tantummodo contra testibus quolibet pacto fuerit definitio. De rebus autem omnibus a tempore Sunthilane regis, hucusque a principibus adquisitis, aut deinceps si provenerit adquirendis, quaecumque forsitan princeps inordinata sive reliquit sive reliquerit quę pro regni apice probantur adquisita fuisse, ad successorem tantundem regni discernimus pertinere. Ita habita potestate, ut quicquid ex his elegerit facere liberum habeat velle. In illis autem rebus quae ipsi aut de bonis parentum, aut de quorumcumque provenerint successionibus proximorum, ita eidem principi eiusque si filii defuerint heredibus legitimis hereditatis iura patebunt, sicut etiam ceteris lege vel concessione paterna patuisse noscuntur. Quod si aliquid ex rebus de quorumcumque parentum proximorum, non solum successione sed etiam qualibet conlatione aut quocumque contractu ad ius ipsius pervenisse patuerit, si contingat haec inordinata relinqui [a], non ad successorem regni sed ad filios vel heredes eius, quę conquisivit specialiter omnis eadem conquisitio pertinebit. Nam de illis rebus quę idem princeps ante regnum aut ex proprio ||fol. 92rb|| aut ex iustissime conquisito dinoscitur habuisse inrevocabili ordini aut faciendi quod voluerit potestas manebit aut certe filiis eius successio plena patebit. Quod si filii defuerint legitimis heredibus ex his que inordinate reliquerit hereditario iure adire licebit. Huius sane legis sententia in solis er principum negotiis observanda, atque ita perpetim valitura, ut non ante quispiam solium regale conscendat, quam iuramenti foedere hanc legem se in omnibus implere promittat. Quemcumque vero aut per tumultuosas plebes, aut per absconsam dignitatem publice machinatam adeptum esse constiterit regni fastigia mox idem cum omnibus tam nefarie [b] sibi consentientibus et anathema fiat, et christianorum communionem amittat. Tam dire percussionis ultione conlisus, ut omnis divini ordinis cultor qui illi communicare praesumpserit, simili cum ipso damnatione dispereat et pene tabescat. Nam si quis legis huius seriem ex offitio palatino malevolendo vel detrahendo lacerare voluerit, aut evacuandam quandoque vel silenter musitans, vel aperte resultans proloqui detectus extiterit cunctis palatinę dignitatis [c] consortiis et offitiis mox nudatus omnium rerum suarum dimidiam partem amittat, et in deputato sibi loco redactus totius palatii maneat societate seclusus. Religiosus etiam qui se in hac culpa devolverit, simili rerum proprietatis suę dispendio subiacebit.

Haec sancta synodus nulli licentiam concedit res eclesiae alienare, quoniam et hoc antiquioribus canonibus [d] prohibetur. Si quid vero quod utilitatem non gravat eclesiae pro suffragio monachorum vel ecclesiis ad suam parrochiam pertinentium salvo iure eclesiae prestare voluerit permittitur ei pro tempore quo potuerint. Quicquid parrochiarum presbiteri ecclesiastici iuris vel quicumque clerici distraxerint inane habeatur et vacuum et venditori et conparanti [e] sit una sententia.

Nullus episcopus de rebus eclesiae suae sine conscientia metropolitani sui vendendi aliquid habeat potestatem utili tamen omnibus commutatione permissa [f].

His ergo perpensis mansuro cum domini nostri divina consideratione [g] decreto [h] sancimus, ut nulli apostolicę sedis praesuli a praesenti die donec disponente domino catholicę fidei manserit doctrina salutaris liceat alicui prędium rusticum quantecumque fuerit magnitudinis vel exiguitatis sub qualibet alienatione ad cuiuslibet iura transferre. Ne cuiusquam excusetur necessitatis obtentu, quippe cum non sit personale quod loquimur. Nec aliquid clericorum vel laicorum sub hac occasione [i] ||fol. 92va|| accepta teneatur. Et paulo post: Quicumque oblitus dei et decreti huius immemor, cuius Romane [k] civitatis sacerdotes volumus religiosis nexibus devinciri contra hęc facere aut aliquid ex his alienare temptaverit honoris sui amissione multetur. Praeterea qui petierit aut acceperit, vel qui presbiterorum aut diaconorum seu defensorum [l] danti subscripserit [m], illo quo iratus deus animas percutit anathemate [n] feriatur. Sitque accipienti et subscribenti [o] de personis superius conprehensis, id est quas anathemate feriri censuimus statuta poena, conservata quam premisimus in dante vindicta, nisi forte et dator sibi celeri repetitione et qui acceperit celeri restitutione prospexerit. Quod si minori animę suae cura sibi quisquam remedium oblatum forte neglexerit, subeat generea poenarum, quae superius tenentur adscripta. Contra fas si quod confectum fuerit scriptum universis viribus quamvis ab initio illas effectetur [p], sed etiam liceat quibuscumque ecclesiasticis personis vocem contradictionis offerre, et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit data reposcere. Ne aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, quia religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta, contra fas omne sine aliqua pietatis [q] consideratione dispergit.


X.
ITEM PRECEPTUM ATQUE LEX DATA GLORIOSISSIMO TEODERICO REGE.

Pervenit ad nos patres conscripti de eclesia missa utilis suggestio et mansuetudinis grata sacri coetus vestri corda pulsans. Et licet post venerabilem synodum ad commoda decreta, vestri suffitiat ordinatio sola iudicii tamen pro vestra huiusmodi praesentibus oraculis dedimus consultatione responsum. Ut nulli fas sit eclesiae cuiuslibet antestiti sub qualibet alienatione de proprietate contractos usufructus commodare plane suum cui salva voluerint [r] aequitate prestabunt, ne frustrari sola pontificis voluntate vel cleri peregrinis debita nominibus vel statui eclesię res deditas. Quid enim tam profanum est quam ut in hac largientis parte violetur arbitrio, dum quod ad ecclesiam quisque voluit pertinere pravae sibe vindicet per usufructuario personę contractu. Ergo si quis scelestis ausibus interdicta praesumpserit, et ultra usumfructum retinere cupit, episcopo vel clero largiente alienata res ||fol. 92vb|| protinus cum fructibus a venerando presule vindicetur.


XI.
EX CONCILIO AURELIANO CAPITULUM VIII.

De aggellis vero ceterisque facultatibus eclesiae a sacerdotibus non alienandis, nec per contractus inutiles obligandis priorum canonum statuta serventur, ut nos non solum per nullos contractus res ecclesiasticas alienare [s] debeamus [t], sed etiam ea quę de rebus ecclesiasticis ab antecessoribus nostris alienata et in dispendio ecclesiae obligata noscuntur, et intra tricennalia tempora repetitio, suppetit quę acta sunt suffragante iustitia per publicum electorum iudicium revocentur. Quod si hic qui rem ecclesiasticam tenet admonitus, iudicium declinaverit, quousque ad discussionem veniat ut rem restituat ecclesiasticę communione privetur.


XII.
EODEM EX CONCILIO.

Abbatibus presbiteris aliisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro misterio deditis alienare vel obligare absque permissa et suscriptione episcopi nihil liceat. Quod qui praesumpserit degradetur, communione concessa. Et quod [u] temere alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.


XIII.
fehlt

Si quis vero de clericis documenta quibus ecclesię professio firmatur aut supprimere aut negare aut evertere aut fortasse tradere dampnabili et punienda obstinatione pręsumpserit, quicquid pro absentia documentorum damni eclesiae inlatum est de propriis facultatibus reddat.


fehlt
EX CONCILIO EPAUMENSIS CP I.

Si quis fidelis alea luserit annis binis placuit eum abstineri. Quod si emendatus cessaverit post annum poterit communioni reconciliari. Si denuo id facere voluerit post decem annos acta legitima pęnitentia communione societur.


VIIII. [v]
EX CONCILIO ELIBERTINO [w] CP LXXIII.

Episcopis presbiteris atque diaconibus canes ad venandum, et accipitres habere non liceat. Quod si quis talium personarum hac fuerit voluntate detectus, si episcopus est tribus mensibus se a communione suspendat, presbiter duobus mensibus abstineat, diaconus uno mense a communi offitio et communione cessabit.


XII. [x]
EX CONCILIO AURILIANENSE CP XXII.

Si quis clericorum ut nuper multis in locis per superbiam diabolo instigante actum fuisset perpatuit, rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint [y], aut sacramenta inter se data aut cartulam conscriptam ||fol. 93ra|| fuisse patuerit, nullis excusationibus pręsumptio pręlibetur, sed res detecta cum in sinodum ventum fuerit in pręsumptoribus iuxta personę et ordinum qualitatem a pontificibus qui tunc in unum collecti fuerint vindicetur. Quia sicut caritas ex divinis pręceptis, corde non cartulae conscriptione est vel coniurationis exhibenda, ita quae supra sacra admittuntur scripturas, auctoritate et districtione pontificali sunt reprimenda.


XIII.
EX CONCILIO ARELATENSE TITULUS VI.

Presbiter diaconem vel subdiaconum de ordine deponere inscio episcopo suo non pręsumat. Quod si fecerit, illi in offitio vel communione recipiantur, et ille anno integro communione privatus offitium penitus implere non praesumat.


XII.
EX CONCILIO PALENSIANO CAP VI.

Conperimus quendam Fragitanum Cordebensis eclesiae presbiterem a pontifice suo iniuste olim deiectum, et innocentem exilio condempnatum, quem rursus ordini suo restituentes, id denuo adversus pręsumptionem novam decrevimus iuxta priscorum patrum sinodalem sententiam, ut nullus nostrum sine concilii examine deiciendum quemlibet presbiterorum vel diaconorum audeat. Nam multi sunt qui indiscussos potestate tirannica, non auctoritate canonica dampnant. Et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant, et ad levem opinionis auram condemnant, quorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest auferre solus non potest. Si enim hi qui in sęculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, in servitutis nexum non revolvuntur nisi publicę apud pretores, in tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hi qui divinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur. Qui profecto nec ab uno dampnari nec uno iudicante poterunt honoris sui privilegium exui, sed presenti sinodali iudicio quod canon de illis pręceperit definire.


XIIII.
EX CONCILIO TOLETANO CP.

Suggerendo in concilio id gloriosissimus dominus noster canonibus inserere praecepit ut Iudaeis non liceat christianas habere uxores, vel etiam concubinas, nec mancipium christianum in usus proprios conparare. sed si filii de tali consortio nati sunt adsumendos esse ad baptismum, nulla offitia publica eis iniungantur, per quę eis occasio tribuatur poenam christianis inferre. Si qui vero christiani ab eis in aliquo sunt maculati vel etiam circumcisi, non reddito prętio ad libertatem ||fol. 93rb|| et religionem redeant christianam.


EX CONCILIO URBENENSE CP VI.

Si quis Iudaicę pravitati coniugali societate iungitur, sive christiana Iudaeo sive Iudae [z] christiano mulier carnali consortio misceatur, quicumque tantum nefas admisisse cognoscitur, a christiano coetu atque convivio et a communione ecclesię protinus segregetur.


EX EODEM CONCILIO CAP VIIII.

Ne Iudaeis christianis populis iudices praeponantur.


EX CONCILIO AURILIANENSE CP XIIII.

De mancipiis christianis quae in Iudaeorum servitio detinentur, si eis quae christiana religio vetat a dominis inponuntur, et ad eclesiam confugerint ibi tueantur, quod si eos quos de eclesia tollunt pro culpa quę remissa est affligere aut cedere fortasse praesumpserint, et ad eclesiam iterato confugerint, nullatenus a sacerdote reddantur. Christianis quoque interdicimus, ne Iudaeorum coniugiis misceantur. Quod si fecerint, usque ad sequestrationem [a] a communione reppellantur. Item christianis convivia interdicimus Iudęorum, in quibus si forte fuisse probantur annali excommunicatione huiusmodi contumatia subiacebit.


EX EODEM CONCILIO CAP XXXII.

Quia deo propitio sub catholicorum regum dominatione consistimus Iudaei a cena domini usque in secunda sabbati in pascha, hoc est in ipso quatriduo procedere inter christianos, atque catholicis populis se ullo loco vel quacumque occasione miscere non praesumantur.


EX CONCILIO TOLETANO CAP III.

Inflexibilis Iudęorum perfidia deflexa tandem videtur pietate et potentia superna quod inspiratione summi dei excellentissimus et christianissimus princeps ardore fidei inflammatus, cum regni sacerdotibus prevaricationes et superstitiones eradicare elegit funditus [b], nec sinit degere in regno suo eum qui non sit catholicus. Ob cuius fervorem fidei gratias omnipotenti deo cęlorum regi agimus eo quod ei tam inlustrem creaverit animam et sua repleverit sapientia. Ut donet ei pręsentem seu diuturnam, et in futuro vitam gloriam aeternam. Illud autem provida nobis cura et valde est decernendum [c] vigilanti solertia, ne eius labor et noster quandoque in posteris tepefactus liquescat. ||fol. 93va|| Quocirca consonam cum eo corde et ore promulgamus deo placituram sententiam, simul etiam cum suorum optimatum inlustriumque virorum consensu, ex deliberatione sancimus, ut quisquis succedentium temporum regni sortitus fuerat apicem, non ante conscendit regiam sedem, quam inter reliqua conditionum sacramenta pollicitus fuerat hanc se catholicam non permissurum eos violare fidem, sed et nullatenus eorum perfidiae favens vel quolibet neglectu aut cupiditate inlectus tendentibus ad praecipicia infidelitatis aditum prebeat praevaricationis. Sed quod magnopere nostro est tempore conquisitum, debeat inlibatum perseverare in futurum. Nam incassu bonum agitur si non eius perseverantia providetur. Ergo postquam ordine ad gubernacula accesserit regni, si ipse temerator extiterit huius promissionis sit anathema maranatha in conspectu sempiterni dei, et pabulum efficiatur ignis aeterni, simulque cum eo, damnatione dispereant, quicumque sacerdotum vel quilibet christianorum eius inplicati fuerint errori, nos enim ita praesentia decernimus, ut praeterita quae in universali concilio de Iudaeis conscripta sunt confirmemus. Quoniam quae necessaria, pro eorum salvatione scribi potuerunt in eadem esse cautum [d] scimus. Quapropter quę tunc decreta sunt valitura censemus.


XVII.
EX CONCILIO SPOLITANO [e] CAP X.

Comperimus quosdam Iudaeos nuper ad fidem Christi vocatos, quadam [f] perfidiae fraudę alios pro filiis suis ad sacrum sanctum lavacri fontem offere, ita ut specię filiorum quosdam iterato baptismate tingant, sicque occulta ac nefaria simulatione, natos suos paganos retinent. Vere omnes ab initio naturali perfidia vitati, et numquam manentes in fide, contra quorum fraudulentas artes ac sub dolas, diligentem nos oportet habere solertiam. Si enim illi antiqui patres de his qui ex Iudęis sponte sua ad Christi gratiam veniebant, tanta sollicitudinis curam gesserunt, ut fides eorum ante baptismum multis temporibus probaretur, quantomagis de his quos non per proprię mentis conversio, sed sola regalis auctoritas ad fidem praemio provocavit? Quamque fidelis simus deo Sisebutus ac victoriosissimus princeps inter cunctas rei publicae suae curas memor patrum dicti, quam multa bona prestantur invitis, sciens se deo reddere rationem ||fol. 93vb|| de his quos Christus suo deputavit regimini maluit istos etiam nolentes ad veritatem perducere, quam in vetustate inolitae perfidiae permanere. Reprehensibile quippe erat ut princeps preclarus fide et gratia sancti spiritus plenus qui longe existentes gentes doctrina sua perduxit ad fidem, si sibi subiectas animas in errorem perfidiae relaxaret, et qui erat in regimine suo a fide Christi existerent alieni. Quorum innovatio, magnum gaudium expectationis cunctis fidelibus ministravit, quod divina gratia regali adnitente favore, ad vere religionis formam, fideique credulitatem pervenerint. Verumtamen quia in nonnullis ita perfidia naturalis obduruit, ut usque quaque retenta cordis duritia, occultatam impietatem generaret. Idcirco contra indevotos ei pertinaces animos, hoc in commune decernimus, ut sive in parrochiis sive in urbibus tam presbiteri quam clerici per vigilem pro eis sollicitudinem gerant, neque ex his sine perceptione lavacri quenquam in errore pristino laxent. Dum vero filios ad regenerationis gratiam offerunt, data primum parentibus iusiurandi fide quod eorum sint filii vicinorumque adibito testimonio sic demum gratiam baptismi sub multorum pręsentia infante eorum percipiant. Admoneri autem eos indesinenter oportet a nobis et omnibus qui in ecclesiasticis gradibus constituti sunt. Ut de pristinis eorum vitiis deletis, non esum agni non azima non denique sabbati, observationes differentiasque ciborum custodiant, sed in nomine Christi religionis cultu victu habitu nobiscum communes existant, ad ecclesiam quoque saepe concurrant. Ut dum frequenter conveniunt et fides in eis crescat et eruditio augeatur. Et cognoscant quid in nova fidei gratia ambulantes, quaecumque in sacramentis priscis agebantur cessante [g] umbra iam in Christo esse completa. Si quis autem ex his contra fidem moresque christianos aliquid agunta, et admoniti ad ecclesiam non revocantur, iudici publicandi sunt. Ut quos religio reprimere non valet, terror ac disciplina saecularis emendet.


Stand: 2008-03-02