ANNO PRIMO DOMNO CHINTHILLANI REGIS. [a]
APUD URBEM TOLETANAM DIVERSIS EX PROVINCIIS SPANIAE sacerdotes domini qui in uno pacis osculo in basilica sancti [d] martyris Leocadię consedimus gratiarum actiones omnipotenti domino persolvimus, propter suam magnam misericordiam, cuius nutu in hanc convenimus concordiam, et gloriosi principis nostri Chintalanae regis initia, ob cuius salutis et felicitatis constantiam supernam imploramus clementiam. Qui se in medio nostri coetus ingressus cum optimatibus et senioribus palatii sui supplex omnium orationibus commendavit, suosque fideles ita facere sancta exhortatione [e] coegit, atque hanc institutionem quam ex precepto eius et decreto nostro sancimus divina inspiratione permisit [f].
Scilicet ut in cuncto regno a deo sibi concesso specialis et propria haec religiosa omni tempore teneatur observantia, ut a die iduum decembrium laetania triduo ubique annua successione peragatur, et indulgentia delictorum lacrimis impetretur. Quod si dies dominica intercesserit, in sequenti ebdomada celebrentur. Ut quoniam abundante [g] iniquitate efficitur ut usque quaque prolata malitia nova exerceant facinora, nova quoque haec ipsa surgat consuetudo quae possit, ante omnipotentis oculos nostra esse purgatio.
Summa autem nobis vigilantia et grandi religionis cura
providendum est, ut mala quae assidue [h] prohibita perpetrantur,
circumspecta disciplina ecclesiastica extirpentur. Non
enim incassum [i] scriptum est pestilente flagellato stultus
sapientior erit. Quamobrem quoniam preponderante onere
delictorum, experientia pene semper ac saepe fieri discimus,
quod magnopere [k] vitare debemus. Quod etiam
custo||fol. 79va||ditur cum hoc quod divinis sacramentis spopondimus,
temeritate violamus. Ideoque frequenter est conpescendum quod
crebro invenitur transgressum. Sed ne succedentes
precedant ac deinde sequentes invideant anterioribus,
et cuncta quieta et pacata permaneant. Haec in concilio
communiter considerata defertur sententia, ut servetis
quaecumque in universali et magna synodo provisa
conscriptaque circa principum salutem et utilitatem sunt.
Haec quoque adiecta custodiantur.
Videlicet ut omni benignitate omnique firmitate, circa omnem potestatem
principis nostri Chintillani regis teneatur dilectio et prebeatur rationabile
defensionis adminiculum, ne res iustę provisae aut etiam parentum digna
provisione procuratę ad iuris proprietatem pertinentes iniuste
fraudulenterve [l] a
quoquam causa inlicite exquisita
lędendi [m] eos prebeatur, ne
quocumque modo quibuslibet rebus spreta dilectione molestentur. Haec enim
licentia efficit et principes in subiectis suspectos, et subiectos in bonis,
principum cupidos.
Quocirca ne et premissa contempnantur, et ut cupiditas radix omnium
malorum auferatur, contestamur omnes presentes et absentes, vel etiam futuris
temporibus consequentes, coram deo et angelis eius, quod si quisquam nostrae
contestationis temerator extiterit atque contemptor, et quacumque argumentatione
odiose eos molestari aut in aliquo fuerit conatus lędere, sit anathema in
christianorum omnium coetu atque superno condempnetur iudicio. Sit
exprobrabilis omnibus catholicis, et abominabilis sanctis angelis in ministerio
dei constitutis. Sit hoc saeculo perditus, et in futuro condempnatus. Qui tam
rectae provisioni noluit prebere consensum.
INEXPERTIS NOVIS [n] MORIBUS, NOVAM decet invenire medelam, quapropter quoniam sunt inconsideratae quorundam mentes, et se minime capientes, quos nec origo ornat nec virtus decorat, ||fol. 79vb|| qui passim putant licenterque ad regalia maiestatis pervenire fastigia, huius rei causa nostra omnium cum invocatione divina prebetur sententia. Ut si quis talia meditatus fuerit quem nec electio omnium proficit, nec Gothicae gentis nobilitas ad hunc [o] apicem trahit, sit consortio catholicorum privatus, et divino anathemate condempnatus.
ERGO QUIA ET RELIGIONI INIMIcum et hominibus constat esse pernitiosum futura inlicite cogitare, et casus principum exquirere, ac sibi in posterum providere cum scriptum sit: Non est [p] vestrum nosse momenta vel tempora, quae pater posuit in sua potestate. Hoc decreto censemus ut quisquis inventus fuerit talia perquisisse, et vivente principe in alium adtendisse pro futura regni spe, aut alios in se propter id attraxisse, a conventu catholicorum cum excommunicationis sententia expellatur.
SED ET HOC PRO PESTILENTIOSIS hominum moribus salubri deliberatione censemus, ne quis in principem maledicta congerat. Scriptum est enim a legislatore: Principem populi tui ne maledixeris. Quod si quis fecerit, excommunicatione ecclesiastica plectatur. Nam si maledici regnum dei non possidebunt, quanto magis talis ab ecclesia necessario pellitur, qui divinae violator sententiae invenitur.
SIMILI PROVIDENTIA PRO FIDELIbus regum nostra datur sententia, ut quisquis superstes principum extiterit, iuste in rebus profligatis, aut largitate principis adquisitis, nullam debeat habere iacturam. Nam si licenter et iniuste fidelium perturbentur mentes, nemo opta||fol. 80ra||bit proprium ac fidele prebere obsequium. Dum cuncta nutant in incertum, et in futuro discriminis formidant causam. Sed saluti et rebus eorum principalis pietas debet prebere suffragia. Exemplis enim ceteri provocantur ad fidem, cum fideles non fraudantur mercede.
PROPTER MALARUM MENTIUM FAcilitatem [s] et memoriae oblivionis hoc sacratissima statuit synodus: Ut in omni concilio episcoporum Spaniae, universalis concilii decretum quod propter principum nostrorum est salutem constitutum, peractis omnibus in synodo publica voce debeat pronuntiari. Quatinus saepe replicatum auribus vel assiduitate iniquorum mens territa corrigatur, quae ad prevaricandum, et oblivione et facilitate [t] perducitur.
IN HIS OMNIBUS QUAE PRĘMISIMUS POtestatem indulgentiae in culpis delinquentium principi reservamus, ut iuxta bonitatis et pietatis suae moderamen ubi emundationem prospexerit mentium, veniam tribuat culparum.
HIS VERO OMNIBUS FINEM ET ROBUR [u] subscriptione nostra facientes gloriam et laudem omnipotenti domino in quantum mortalium valitudo sinit reddimus. Post haec gratias excellentissimo et gloriosissimo principi [v] nostro Chintilani regi peragimus. Cuius ardor fidei, et studium bonae intentionis, et unanimitatis concordiam nobis tribuit, et fidutiam caritatis. Donet ei dominus et de inimicis triumphum, et de beatitudine gaudium. Custodiat eum protectione assidua, et muniat bonae voluntatis suae circumspectione tutis||fol. 80rb||sima, cuius regnum manet in saecula saeculorum. Ego Eugenius Toletanae ecclesiae provintiae Carthaginensis metropolitanus episcopus his communibus decretis annuens subscripsi. Similiter et alii episcopi subscripserunt, numero viginti.
Stand: 2008-03-02