Praefatio synodi Bracarensis primi

INCIPIT GESTA SYNODI BRACARENSIS, NOVEM EPISCOPORUM REGNANTE DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO CURRENTE ERA DLXL.

ANNO TERTIO ARIAMIRI REGIS, KALENDARUM MAIARUM, cum Galliciae provintiae episcopis [a], Lucretius, Andreas, Martinus, Coitus [b], Ildericus, Lucecius, Timotheus, Maliosus, ex precepto praefati gloriosissimi Ariamiri regis, in metropolitana eiusdem provintiae Bracarensis ecclesia convenissent, consedentibus simul episcopis, presentibus quoque presbiteris, adstantibusque ministris vel universo clero, Lucrecius memoratae metropolitanae ecclesiae episcopus dixit: Diu est sanctissimi fratres quia secundum instituta venerabilium canonum et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, qui non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus oportunam, sed stabilem etiam semper ||fol. 78vb|| efficit caritatis fraternae concordiam dum congregati simul in nomine domini sacerdotes, ea inter se salutifera conlatione requirunt, quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis optineant. Nunc igitur quoniam optatum nobis huius congregationis diem gloriosissimus atque piissimus filius vester, adspirante [c] sibi domino utiliter commodavit. Prius de statu fidei sicut superius dictum est conferam. Nam licet olim priscillianae heresis contagio in Spaniarum provinciis detecta sit et damnata, ne quis tamen per ignorantiam aut aliquibus ut adsolet scripturis deceptus apocrifis aliqua adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus manifestius ignaris hominibus declaretur, qui in ipsa extremitate mundi et in ultimis huius provintiae [d] finibus constituti, aut exiguum aut pene [e] nullam rectae eruditionis notitiam contigerunt. Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse, quia eo tempore quando in his regionibus nefandissima priscillianae sectae venena serpebant, beatissimus papa urbis Romae Leo qui quadragesimus extitit fere apostoli Petri successor per Turpium notarium sedis suae ad synodum Galliciae contra impiam [f] Priscilliani sectam scripta sua direxit [g]. Cuius etiam precepta Terraconensis et Carthaginiensis episcopi Lusitani quoque et Boetici facto inter se concilio, regulam fidei contra priscillianam heresem cum aliquibus capitulis conscribentes, ad Balconium tunc huius Bracarensis ecclesiae praesulem direxerunt. Unde quia et ipsum prescriptę fidei exemplar cum subiectis capitulis prae manibus hic habemus pro instructione ignorantium, si vestrae placet reverentiae recitetur. Omnes episcopi dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio, ut dum simplicioribus quibusque pristina sanctorum patrum statuta pandantur, abominata iam olim a sede beatissimi Petri apostoli, et damnata priscillianae heresis figmenta cognoscant. Lectum est exemplar fidei cum capitulis suis, quae ne prolixitatem facerent, his gestis minime sunt inserta. Post lectionem capitulorum lectio necessaria recensa sit [h] ||fol. 79ra|| tamen evidentius et simplicius ea quae sunt execrabilia ita positis, etiam modo capitulis declaretur, ut qui minus est eruditus intellegat, et sic sub anathematis sententia explosi iam Priscilliani errori figmenta dampnentur. Ut quisquis clericus vel monachus sive laicus tale aliquid sentire adhuc vel defendere fuerit depraehensus, tamquam vere pater Ebreorum continuo de corpore abscidatur catholicae ecclesiae, ne aut societatis sive pravitatis eius macula rectae credentibus de permixtione talium aliquod ortodoxis reputetur obprobrium.


Stand: 2008-03-02