Concilium Toletanum quartum


I.
De oratione et confessione fidei quae in sancta dei ecclesia praedicatur.

II.
Nulla pene res magis disciplinae mores ab ecclesia Christi depulit quam inordinata diversitas officii.

III.
De formula secundum quam debeat sancta synodus in dei nomine fieri.

V. [a]
De sollempnitate paschali qualiter solet in Spaniis varietates exsistere praedicationis.

VI. [b]
De baptismi sacramento.

VII. [c]
Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die sexta feria passionis domini clausis basilicarum foribus non celebretur officium.

VIII. [d]
Quidam in die eiusdem dominicae passionis ab hora nona ieiunium solvunt.

VIIII. [e]
Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam ecclesias non benedicuntur, et cur a nobis benedicantur inquirunt.

X. [f]
Nonnulli sacerdotum per Spanias repperiuntur qui dominicam orationem quam salvator noster docuit et recipit non cotidie sed tantum die dominico dicunt.

XI. [g]
Quod sacerdotes Spaniae diebus quadragesime alleluia decantent.

XII. [h]
Quod in quibusdam Spaniarum ecclesiis laudes post apostolum decantentur.

XIII. [i]
De ymnis etiam canendis.

XIIII. [k]
De ymnis quoque trium puerorum in quo universa caeli terraeque creatura domini collaudat.

XV. [l]
Quod in finem psalmorum non sicut a quibusdam gloria patri sed gloria et honor patri dicatur.

XVI. [m]
Sunt quidam qui in fine responsoriorum gloriam non dicant.

XVII. [n]
De apocalypsi libro ut teneatur et quando legatur.

||fol. 71rb||

XVIII[o].
Quod quidam sacerdotes, non rite post dictam orationem dominicam statim communicant, et postea benedictionem in populo dant.

XVIIII[p].
Quod pernitiosa consuetudo, nequaquam est reticenda.

XX[q].
Quod in veteri lege ab anno XXV levitę ordinari mandantur.

XXI[r].
Quod sacerdotes dei inrepraehensibiles esse debent.

XXII[s].
Quod apud deum conscientiam puram nos habere oporteat.

XXIII[t].
Quemadmodum antestites ita presbiteri atque levitae sicut nomine ita et meritis vita et testimonium teneant.

XXIIII[u].
Quod prona sit omnis aetas ab adulescentia in malum.

XXV[v].
Quod maxime in sacerdotibus dei vitanda est errorum ignorantia.

XXVI[w].
De presbiteris parrochitanis dum ordinantur quod libellum officialem a sacerdote suo accipere debeant.

XXVII[x].
Quando presbiteri aut diaconi per parrochias constituuntur oportet eos professionem episcopo suo facere.

XXVIII[y].
Si episcopus presbiter subdiaconus a gradibus suis [z] deiecti fuerint, et in secunda synodo innocentes inveniantur qualiter recipi debeant.

XXVIIII[a].
Si episcopus aut presbiter seu diaconus vel ex ordine clericorum, magos, aruspices, ariolos, augures, vel sortilegos consulere fuerint deprehensi quid de his agendum est.

XXX[b].
Confinitimi hostium sacerdotes praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperint, in synodo multandi sunt.

XXXI[c].
Quod sępe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt.

XXXII[d].
Ut episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam a [e] deo sibi curam non ambigant.

XXXIII[f].
Quod avaritia radix cunctorum [g] malorum aliquorum sacerdotum mentes obtineat.

XXXIIII[h].
Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per XXX annorum sine aliqua interpellatione possederit ut eam teneat.

XXXV[i].
Ut sicut diocesim alienam trigenalis possessio tollit, ita territorium conventum non adit.

XXXVI[k].
Quod episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas per singulos annos ire oporteat.

XXXVII[l].
Quicumque episcopi suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticis utilitatibus providerit quid agendum sit.

XXXVIII[m].
Prebendum a sacerdotibus vitae solatium indigentibus ||fol. 71va|| et maxime his quibus prestituenda vicissitudo est.

XXXVIIII[n].
Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam ut presbiteris se preferant.

XL[o].
Si non licet episcopis nec presbiteris orari a duo indui, quanto magis diacones qui ministri eorum sunt.

XLI[p].
Ut omnes clerici vel lectores sicut levitae et sacerdotes detonso superius capite, inferius solam circuli coronam relinquant.

XLII[q].
Ut extraneae feminae cum clericis non habitent.

XLIII[r].
De clericis qui non habentes legitimum coniugium extranearum mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi consortia appetunt.

XLIIII[s].
De clericis qui sine consultu episcopi sui uxores duxerunt.

XLV[t].
De clericis qui in quacumque seditione arma [u] volentes sumpserint.

XLVI[v].
Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit depraehensus.

XLVII[w].
De praecepto domini nostri Sisenandi regis.

XLVIII[x].
De eligendis echonomis [y].

XLVIIII[z].
De professione monachi ut quicquid fuerit alligatum tenebit.

L[a].
De clericis qui monachorum propositum appetunt.

LI[b].
De monachis qui egredientes a monasterio, non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam uxores accipiunt.

LII[c].
De nonnullis monachis egredientibus a monasteriis.

LIII[d].
De religiosis proprie religionis qui nec inter clericos nec inter monachos habentur.

LIIII[e].
De eis qui in discrimine constituti paenitentiam accipiunt.

LV[f].
De saecularibus qui accipientes paenitentiam se totonderant, et rursus praevaricantes laici effecti sunt.

LVI[g].
Quod duo sint genera viduarum saeculares et sanctimoniales.

LVII[h].
De Iudeis.

LVIII[i].
De cupiditae episcopi presbiteri diaconi, sive clericorum qui contra fidem christianam Iudęis suffragium prestiterit.

LVIIII[k].
De his qui ex Iudeis dudum ad christianam fidem promoti sunt.

LX[l].
De Iudeorum filios vel filiabus ne parentum ultra involvantur erroribus.

LXI[m].
De Iudęis baptizatis [n] si postea praevaricaverint in Christo.

LXII[o].
De malorum consortia quae etiam bonos corrumpunt.

LXIII[p].
De Iudęis qui christianas mulieres in coniugio habent.

LXIIII[q].
Non potest erga homines esse fidelis, qui extiterit impius.

LXV[r].
Precipiente domino atque excellentissimo Sisenando rege, ut Iudei aut qui ex Iudeis sunt officia publica nullatenus appetant.

||fol. 71vb||

LXVI[s].
Ut christianos servos non liceat Iudeis habere.

LXVII[t].
De eis qui de rebus suis pauperibus Christi nulla distribuunt.

LXVIII[u].
De episcopis qui mancipium iuris ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderant.

LXVIIII[v].
Ut sacerdotes qui aut res suas ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes aliqua praedia ecclesiis suis conquirunt, si voluerint possunt de ecclesiae famulis aliquos libertos facere.

LXX[w].
De libertis ecclesiae quia nusquam moritur eorum patrona a patrocinio eiusdem nusquam discedant.

LXXI[x].
De libertis ecclesiae qui a patrocinio eius discedunt. [y]

LXXII [z].
De libertis qui a quibuscumque manumissi sunt atque ecclesiae patrocinio commendati exsistunt.

LXXIII [a].
Ut qui libertatem a dominis suis ita percipiunt ut nullum in eis obsequium patronus detentet, suscipiantur ad clerum.

LXXIIII [b].
De familiis ecclesiae constituere presbiteros [c] vel diaconos per parrochias licet.

LXXV [d].
De ecclesiastici ordinis institutis vel decretis quae ad quorundam pertinent disciplinam.

ANNO TERTIO REGNANTE DOMNO [e] NOSTRO GLORIOSISSIMO principe Sisenando, die nonas decembris, era DCLXXXI. Dum studio amoris Christi ac diligentia religiosissimi Sisenandi regis Ispaniae atque Galliae sacerdotes apud Toletanam urbem in nomine domini convenissemus, ut eius imperiis atque iussis commoti a nobis agitaretur a quibusdam ecclesiae disciplinis tractatus, primum gratias salvatori nostro deo omnipotenti egimus, post haec antefato ministro eius excellentissimo et glorioso regi, cuius tanta erga deum devotio extat, ut non solum in rebus humanis, sed etiam in causis divinis sollicitus maneat. Hic quippe dum in basilica beatissimę et sanctę martyris Leocadiae omnium nostrum pariter iam coetus adesset pro merito fidei suae cum magnificentissimis et nobilissimis viris ingressus, primum coram sacerdotibus dei humi prostratus, cum lacrimis et gemitibus pro se interveniendum domino postulavit. Deinde religiosa prosecutione synodum exhortatus [f] est, ut paternorum decretorum memores ad confirmanda in nobis iura ecclesiastica studium preberemus, et illa corrigere, quae dum per neglegentiam in usum venerunt, contra ecclesiasticos mores ||fol. 72ra|| licentiam [g] sibi de usurpatione fecerunt. Talibus [h] igitur eius monitis congaudentes necessarium extitit iuxta eius nostrumque votum tractare quae competunt, sive in sacramentis divinis quae diverso atque inlicito modo in Spaniarum ecclesiis celebrantur, seu quae in moribus prave usurpata noscuntur. Et quoniam generale concilium agimus, oportet primum nostrae vocis sermonem de deo esse. Ut post professionem fidei sequentia operis nostri vota quasi super fundamentum firmissimum disponantur. [i] Quemadmodum a sanctis patribus accepimus, patrem et filium et spiritum sanctum unius deitatis atque substantiae confitemur. In personarum diversitate trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes. Nec personas confundimus, nec substantiam separamus. Patrem a nullo factum vel genitum dicimus, filium a patre non factum sed genitum asserimus. Spiritum vero sanctum, nec creatum nec genitum, sed procedentem ex patre et filio profitemur. Ipsum autem dominum Iesum Christum, dei filium et creatorem omnium ex substantia patris ante saecula genitum, descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a patre, qui numquam desinit esse cum patre. Incarnatus est enim ex spiritu sancto, et sancta gloriosa dei genitricę virgine [k] Maria, et natus ex ipsa solus, idem dominus Iesus Christus unus in sancta trinitate, anima et carne perfectus, sine peccato suscipiens hominem, manens quod erat, adsumens quod non erat. Aequalis patri secundum divinitatem, minor patre secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum proprietatem [l]. Naturae enim in illo duae, deus et homo. Non autem duo filii et dii duo, sed idem una persona in utraque natura perferens passionem et mortem pro nostra salute, non in virtute divinitatis, sed in infirmitate humanitatis. Descendit ad inferos, ut sanctos qui ibi tenebantur erueret, et devicto mortis imperio resurrexerit. Assumptus in caelis venturus est in futurum ad iudicium vivorum et mortuorum. Cuius morte et sanguine mundati remissionem peccatorum consecuti sumus. Resuscitandi ab eo in die novissima in ea qua nunc vivimus carne, et in ea qua resurrexit idem dominus forma. Percepturi ab ipso, alii pro iustitiae meritis vitam aeternam, alii pro peccatis supplicii aeterni sententiam. Haec ||fol. 72rb|| est catholicae ecclesiae fides, hanc confessionem conservamus atque tenemus. Quam quisque firmissime custodierit perpetuam salutem habebit.


I.
fehlt

Post rectae fidei confessionem quae in sancta dei ecclesia praedicatur, placuit omnes sacerdotes qui catholicae fidei unitate complectimur, ut nihil ultra diversum aut dissonum in ecclesiasticis sacramentis agamus. Ne quaelibet nostra diversitas, apud ignotos seu carnales, scismatis errorem videatur ostendere, et multis extet in scandalum varietas ecclesiarum. Unus igitur ordo orandi atque psallendi a nobis per omnem Spaniam atque Galliam conservetur, unus modus in missarum sollempnitatibus unus in vespertinis officiis. Nec diversa sit ultra in nobis ecclesiastica [m] consuetudo, qui una fide continemur et regno. Hoc enim et antiqui patres decreverunt, ut unaquaeque provintia et psallendi et ministrandi parem consuetudinem teneant.


II [n].
fehlt

Nulla pene res disciplinae mores ab ecclesia Christi magis depulit, quam sacerdotum neglegentia. Qui [o] contemptis canonibus ad corrigendos ecclesiasticos mores synodum facere neglegunt. Ob hoc a nobis universaliter definitum est, ut quia iuxta antiqua patrum decreta bis [p] in anno difficultas temporis fieri concilium non sinit, saltem vel semel a nobis celebretur. Ita tamen ut si fidei causa est, aut quaelibet alia ecclesiae communis, generalis totius Spaniae et Galliae synodus convocetur. Si vero nec de fide, nec de communi ecclesiae utilitate tractabitur, si speciale erit concilium prout uniuscuiusque provintiae metropolitanus elegerit peragendum. Omnes [q] autem qui causas contra episcopos aut iudices ac potentes, aut contra quoslibet alios habere noscuntur, ad eundem concilium concurrant. Et quaecumque examine synodalia a quibuslibet prave usurpata inveniuntur, regii exsecutoris instantia iustissime his quibus iura sunt reformentur. Ita ut pro compellendis iudicibus vel saecularibus viris ad synodum metropolitani studio quidam exsecutor a principe postuletur. Quintadecima autem kalendarum iuniarum congreganda est in unaquaeque provintia synodus propter vernale tempus, quando herbis ||fol. 72va|| terra vestitur, et pabula germinum inveniuntur.


III [r].
fehlt

Hora itaque diei prima ante solis ortum, eiciantur omnes ab ecclesia. Obseratisque foribus cunctis, ad unam ianuam per quam sacerdotes ingredi oportet hostiarii sedeant et convenientes omnes episcopi pariter introeant, et secundum ordinationis suae tempora resideant, post ingressum omnium episcoporum atque concessum, vocentur deinde presbiteri quos causa probaverit introire, nullus se inter eos ingerat diaconorum. Post hos ingrediantur diacones [s] probabiles, quos ordo poposcerit interesse. Et corona facta de sedibus episcoporum presbiteri a tergo eorum resideant, diaconi in conspectu episcoporum stent. Deinde ingrediantur laici qui electione concilii interesse meruerint. Tum quoque et notarii quos ad recitandum vel excipiendum ordo requirit, et obserentur ianuae. Sedentesque in diuturno silentio sacerdotes, et cor tantum habentes ad deum, dicat archidiaconus: Orate. Statimque omnes in terram prostrabuntur, et orantes diutius tacite cum fletibus atque gemitibus unus ex episcopis senioribus surgens orationem palam fundat ad dominum cunctis adhuc in terra iacentibus [t]. Finita autem oratione et responso, ab omnibus: Amen, rursus dicat diaconus: Erigite [u] vos. Et confestim omnes surgant et cum omni timore dei et disciplina tam episcopi quam presbiteri sedeant. Sicque omnibus suis in locis in silentio consedentibus, diaconus alba indutus codicem canonum in medio proferens capitula de conciliis agendis pronuntiet. Finitisque titulis metropolitanus episcopus concilium alloquatur [v], dicens: Ecce sanctissimi sacerdotes, recitate sunt ex canonibus priscorum patrum sententiae de concilio celebrando. Si qua igitur quempiam vestrum actio commovet, coram suis fratribus proponat. Tunc si aliquis quamcumque quaerelam quae contra canones agit, in audientiam sacerdotalem protulerit, non prius ad aliud transeatur capitulum, nisi primum quae proposita est actio terminetur. Nam et si presbiter aliquis aut diaconus vel clericus sive laicus de his qui foris steterint concilium pro qualibet re crediderit appellandum ecclesiae metropolitanae archidiacono causam suam intimet, et ille concilio denuntiet. Et tunc illi et introeundi et proponendi ||fol. 72vb|| licentia concedatur. Nullus autem episcoporum a coetu communi secedat, antequam hora generalis secessionis adveniat. Concilium quoque nullus solvere audeat, nisi fuerint cuncta determinata. Ita ut quaecumque deliberatione communi finiuntur, episcoporum singulorum manibus subscribantur. Tunc enim deus suorum sacerdotum interesse credendus est, si tumultu omni abiecto, sollicite atque tranquille ecclesiastica negotia terminentur.


[w].
fehlt

Solet in Spaniis de sollempitate paschali varietas exsistere predicationis, diversa enim observantia laterculorum paschalis festivitatis interdum errorem parturit. Proinde placuit ut ante tres menses epiphaniorum metropolitani sacerdotes litteris invicem se inquirant, ut communi scientia docti diem resurrectionis Christi et conprovintialibus suis insinuent, ut uno tempore celebrandum adnuntient.


VI [x].
fehlt

De baptismi sacramento propter quod in Spaniis quidam sacerdotes simplam mersionem faciunt, a nonnullis scisma esse conspicitur, et unitas fidei scindi videtur. Nam dum partes diversae in baptizandis aliqua contrario modo agunt, ab aliis non baptizatos esse contendunt. Proinde quid a nobis in sacramenti diversitate finiendum sit, apostolicae sedis informemur praeceptis, non nostram sed paternam institutionem sequentes. Beatę igitur memoriae Gregorius Romanae ecclesiae pontifex, qui non solum partes Italiae inlustravit, sed et longe exsistentes ecclesias sua doctrina perdocuit, efflagitante sanctissimo Leandro episcopo de hac Spaniae diversitate quid potius esset sequendum, inter cetera rescribens ei sic ait: De trina vero mersione baptismatis, nihil respondi verius potest, quam ipsi sensistis. Quia in una fide nihil officit, sanctę ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus. Ut dum tertio infans ab aquis educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae trinitatis veneratione existimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit baptizandum semel in aquas mergere. Quia dum in tribus ||fol. 73ra|| subsistentiis una substantia est, repraehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate in aquam vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Sed hucusque ab hereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo, ne dum mersiones numerant, divinitatem dividant. Dumque quod faciebant faciunt morem vestrum se vicisse glorientur. Quapropter quia de utroque sacramento quod fit in sancto baptismo a tanto viro reddita est ratio, quod utrumque rectum, utrumque inrepraehensibile in sancta dei ecclesia habeatur, propter vitandum autem scismatis scandalum vel heretici dogmatis usum simplam teneamus baptismi mersionem ne videantur apud nos qui tertio mergunt hereticorum approbare assertionem dum secuntur et morem. Et ne forte cuiquam sit dubium huius simplicis mysterium sacramenti videat in eo mortem et resurrectionem Christi significare. Nam in aquas mersio quasi in infernum discensio est, et rursus ab aquis emersio resurrectio est. Item videat in eo unitatem divinitatis, et trinitatem personarum ostendi. Unitatem dum semel mergimus, trinitatem dum in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizamus. Panditur huius singularis baptismatis mysterium etiam scripturarum sanctarum exemplis. Paulo apostolo adtestante: Nolo vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari. Mare quippe rubrum, significat baptismum Christi sanguine consecratum, per quod populus dei columna ignis et nubis, semel transiit. Ubi tamen tota erat trinitas, precedente populum columma ignis et nubis. In igne quippe significatur pater, in columna filius, in nube spiritus sanctus. Iordanis quoque fluenta cum arca populus dei semel transiit, per quod significatur simpla mersio baptismatis cuius sacramento ecclesia abluitur, et de saeculi huius laboribus per baptismum quasi per Iordanem ad terram caelestis repromissionis ingreditur.


VII [y].
fehlt

Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die ||fol. 73rb|| sextę feriae passionis domini, clausis basilicarum [z] foribus, nec celebretur officium, nec passio domini populis praedicetur. Dum idem salvator noster apostolis suis praecipiat dicens: Passionem et mortem et resurrectionem meam omnibus praedicate. Ideoque oportet eodem die mysterium crucis [a] quod ipse cunctis adnuntiandum voluit praedicari [b] atque indulgentiam criminum clara voce omnem populum postulare, ut paenitentiae conpunctione mundati venerabilem diem dominicae resurrectionis remissis iniquitatibus suscipere mereamur, corporisque eius et sanguinis sacramentum mundi a peccato sumamus.


VIII [c].
fehlt

Quidam in die eiusdem dominicae passionis ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis abhibentur. Et dum sol ipse eadem die tenebris palluerit, lumen subduxerit, ipsaque elementa turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt epulisque inserviunt. Et quia totum eundem [d] diem universalis ecclesia propter passionem domini in merore et abstinentia peragit, quicumque in eo ieiunium praeter parvulos senes et languidos ante peractas indulgentiae praeces persolverit, a paschali gaudio depellatur, nec in eo sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat qui diem passionis eius per abstinentiam non honoravit.


VIIII [e].
fehlt

Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam ecclesias non benedicitur, et a nobis cur [f] benedicatur inquirunt. Propter gloriosum enim noctis ipsius sacramentum, sollempniter haec benedicimus [g], ut sacrę resurrectionis Christi mysterium quod tempore huius noctis votivae advenit benedictione sanctificati luminis suscipiamus. Et quia haec observatio per multarum loca terrarum regionesque Spaniae in ecclesiis commendatur, dignum est ut propter unitatem pacis in Gallicanis ecclesiis conservetur. Nulli autem impune erit qui haec contempserit, sed patrum regulis subiacebit.


[h].
fehlt

Nonnulli sacerdotum in Spaniis repperiuntur qui dominicam orationem quam salvator noster docuit et precepit, non cotidie sed tantum die ||fol. 73va|| dominica dicunt. Et quia sine intermissione ut oremus apostolus docuit, qualiter autem oremus Christus praecepit dicens: Cum autem oratis dicite: Pater noster qui es in caelis. Quomodo ergo cotidie non dicitur quod sine intermissione dici iubetur? Nam in tantum cotidie haec oratio dicenda est, ut etiam ipso titulo utatur. Nam vocatur oratio cotidiana, sic eam sancti patres nuncupaverunt. Quod etiam apud doctores quorum inlustris doctrina est invenitur. Sanctus quippe Ciprianus dicit: Itaque in oratione dominica panem [i] nostrum, id est Christum dari nobis cotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus a sanctificatione et corpore eius non recedamus. Sanctus Hilarius dicit: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. Quid enim tam vult deus quam ut cotidie Christus habitet in nobis qui est panis vitae, et panis e cęlo? Et quia cotidiana oratio est, cotidie quoque ut detur oratur. Sanctus Agustinus [k] dicit: De cotidianis autem brevibusque peccatis, sine quibus vita haec non ducitur, cotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in caelis, qui iam [l] patri tali regenerati sunt ex aqua et spiritu sancto. Delet igitur haec cotidiana oratio, minima cotidiana peccata, delet illa [m][n] quibus vita fidelium etiam scelerate gesta penitendo in melius mutata [o] discedit. Ergo sicut Christus praecepit, sicut apostolus ammonuit, et quemadmodum doctores ecclesiastici instituerunt, quia cotidie vel cogitatione vel verbo delinquimus, cotidie [p] hanc orationem effundere in conspectu dei debemus. Quisquis ergo sacerdotum vel subiacentium clericorum hanc orationem dominicam cotidie aut in publico aut in privato officio praeterierit, propter superbiam iudicatus ordinis sui honore multetur.


XI [q].
fehlt

Item cognovimus quosdam Spaniae sacerdotes qui in quadragesimę diebus alleluia decantent, praeter in ultima ebdomada paschae, quod deinceps fieri interdicimus. Statuentes ut in omnibus praedictis quadragesimę diebus quia tempus est non gaudii sed meroris alleluia non decantetur. Tunc enim opus est fletibus ac ieiuniis insistere, corpus cilicio et cinere induere, animum meroribus deicere, ||fol. 73vb|| gaudium in tristitiam vertere, quousque veniet tempus resurrectionis Christi, quando oporteat, iam in laetitia manere, et merorem in gaudium commutare. Hoc enim ecclesiae universalis consensio in cunctis terrarum partibus roboravit quod et a nobis omnibus ut conservetur per Spanias Galliasque provintias oportebit. In temporibus vero reliquis, id est kalendis ianuariis, quae propter errorem gentilitatis aguntur, omnino alleluia non decantabitur. In quibus etiam praeter piscem et olus sicut in illis XL diebus ceteris carnibus [r] abstinetur et a quibusdam etiam nec vinum bibitur. Si quis igitur episcopus aut presbiter aut diaconus, aut quilibet ex ordine clericorum fuerit repertus qui arbitrium suum huic constitutioni aestimet praeferendum, ordinis sui officio carere cogatur, et communione eiusdem paschae privetur.


XII [s].
fehlt

In quibusdam quoque Spaniarum ecclesiis laudes post apostolum decantantur priusquam evangelium praedicetur, dum canones precipiant post apostolum non laudes sed evangelium adnuntiare. Praesumptio est enim ut anteponant ea quae sequi debent. Nam laudes ideo evangelium secuntur, propter gloriam Christi quae per idem evangelium praedicat [t] circa omnes gentes et [u] sacerdotes, hic ordo deinceps retineatur, excommunicationis poenam suscepturi qui hunc ordinem perturbaverint.


XIII [v].
fehlt

De ymnis etiam canendis, et salvatoris et apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse dominus ymnum dixisse perhibetur, Matheo evangelista testante: Et ymno dicto exierunt in montem Oliveti [w]. Et Paulus apostolus ad Ephesios scripsit dicens: Implemini spiritu loquentes vobis in psalmis et ymnis, et canticis spiritalibus, et quia a nonnullis ymni humano studio in laudem dei, atque apostolorum et martyrum triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi quos beatissimi doctores [x], Hilarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant, pro eo quod de scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt. Respuant ergo et illum ymnum ab hominibus compositum quem cotidie publico privatoque officio in fine omnium ||fol. 74ra|| psalmorum dicimus: Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen.

Nam et ille ymnus quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonę voluntatis, reliqua quae ibi secuntur ecclesiastici doctores composuerunt, ergo nec ipsi in ecclesiis [y] canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris non inveniuntur. Componuntur missę sive praeces vel orationes sive commendationes seu manus impositiones ex quibus si nulla decantetur in ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Ammonet haec fieri atque ortatur Timotheum apostolus dicens: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus pro regibus et pro omnibus qui in sublimitatibus sunt. Sicut igitur orationes ita et ymnos in laudem dei compositos, nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo in Gallia Spaniaque celebret. Excommunicationi plectendi qui ymnos reicere fuerint ausi.


XIIII [z].
fehlt

Ymnum quoque trium puerorum, in quo universa caeli terraeque creatura deum collaudat, et quem ecclesia catholica per totum orbem diffusa celebrat, quidam sacerdotes [a] in missa dominicorum dierum et in sollempitatibus martyrum canere neglegunt. Proinde sanctum concilium instituit, ut per omnes ecclesias Spaniae vel Galliae in omnium missarum sollempitate idem in publico decantetur, communionem amissuri qui antiquam ymni  [b] huius consuetudinem nostramque definitionem excesserint.


XV [c].
fehlt

In fine psalmorum non sicut a quibusdam hucusque gloria patri, sed gloria et honor patri dicatur. David propheta docente: Afferte domino gloriam et honorem. Et Iohanne evangelista: Exercitus dicentium honor et gloria deo nostro sedenti in throno. Ac per hoc haec duo sic oportet in terris dici, sicut in caelis resonant. Universis igitur ecclesiasticis hanc observantiam damus, quam quisquis praeterierit communionis iacturam habebit.


XVI [d].
fehlt

Sunt quidam qui in fine responsoriorum gloriam non dicunt, propter quod interdum inconvenienter [e] resonat. Sed haec est discretio ut in lętis sequatur gloria, in tristioribus repetatur principium.


XVII [f].
fehlt

Apocalypsin librum multorum conciliorum auctoritas, et synodica sanctorum praesulum Romanorum decreta, Iohannis evangelistae esse praescribunt, et inter divinos libros ||fol. 74rb|| recipiendum constituerunt. Et quia plurimi sunt qui eius auctoritatem non recipiunt, eamque in ecclesia dei praedicare contempnunt. Si quis eum deinceps aut non receperit, aut a pascha usque ad pentecosten missarum tempore in ecclesia non praedicaverit, excommunicationis sententiam habebit.


XVIII [g].
fehlt

Nonnulli sacerdotes post dictam orationem dominicam statim communicant, et postea benedictionem in populo dant. Quod deinceps interdicimus, sed post orationem dominicam. [h] Benedictio in populum sequatur, et tunc demum corporis et sanguinis domini sacramentum sumatur. Eo videlicet ordine ut sacerdos et levita ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus.


XVIIII [i].
fehlt

Pernitiosa consuetudo nequaquam est recipienda quae maiorum statuta praeteriens, omnem ecclesiae ordinem perturbavit. Dum alii per ambitus sacerdotia appetunt, alii oblatis muneribus pontificatum assumunt, nonnulli etiam sceleribus implicati, vel saecularibus militiae dediti indigni ad honorem summi ac sacri ordinis pervenerunt. De quorum scilicet causa atque remotione oportuerat quidem statuere, sed ne perturbatio quam plurima ecclesiae oriretur, praeteritis omissis, deinceps qui non promoveantur ad sacerdotium ex regulis [k] canonum necessario credimus inserendum. Id est qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam paenitentiam admississe confessi sunt, qui in heresim lapsi sunt, qui in heresi baptizati, aut rebaptizati esse noscuntur, qui semetipsos absciderunt, aut naturaliter effectu [l] membrorum decisione aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris cognitionem sortiti sunt, aut numerosa coniugia frequentaverunt, qui viduam, vel a marito relictam duxerunt, aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut fornicarias habuerunt, qui servili conditione obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neofiti vel laici sunt, qui sęculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur. Sed nec ille deinceps sacerdos erit quem nec clerus nec populus propriae civitatis elegit vel autoritas metropolitani vel conprovincialium sacerdotum assensio exquisivit. Quicumque igitur ||fol. 74va|| deinceps ad ordinem sacerdotii postulatus et in his quae praedicta sunt exquisitus in nullo horum depraehensus fuerit et examinatus probabili vita atque doctrina extiterit, tunc secundum synodalia vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab universis conprovincialibus episcopis, aut certe a tribus in sacerdotum die dominica consecrabitur, conhibentibus [m] ceteris qui absentes sunt litteris suis, et magis auctoritate vel praesentia eius qui est in metropoli constitutus. Episcopus autem conprovincialis ibi consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit. Metropolitanus autem non nisi in civitate metropoli, conprovincialibus ibidem convenientibus. Si quis autem deinceps contra praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotum indignus adspirare contenderit cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subiacebit.


XX [n].
fehlt

In veteri lege ab anno vigesimo et quinto levitę [o] in tabernaculo servire mandantur. Cuius auctoritatem in canonibus et sancti patres secuti sunt. Nos et divinę legis et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros levitas facimus, ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae. Ideoque ne ulterius fiat a nobis et divinę legis et canonum ammonemus sententiis, sed viginti quinque annorum aetatis levitae consecrentur, et triginta presbiteri ordinentur. Ita ut secundum praeceptum probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes.


XXI [p].
fehlt

Quicumque in sacerdotio dei positi sunt inreprehensibiles esse debent. Paulo apostolo adtestante: Oportet episcopum inrepraehensibilem esse. Inoffensos igitur et immaculatos decet dei existere sacerdotes, nec ullius eos fornicationis contagio pollui, sed caste viventes, mundos semetipsos celebrandis exhibeant sacramentis. Abstineamus ergo nos ab omni opere malo et ab omni inquinamento carnis liberi maneamus, ut mundi corpore, purgati mente possimus ad sacrificium Christi digni accedere, et deum pro delictis omnium deprecari.


XXII [q].
fehlt

Quamvis conscientiam puram [r] apud deum nos habere oporteat, tamen et apud homines famam optimam custodire convenit, ut iuxta praeceptum apostolicum, non tantum coram deo, sed etiam coram hominibus vitae sanctę testimonium habeamus. Quidam enim hucusque sacerdotum non modicum scandalum creaverunt [s], dum in conversatione vitę non bonę famę existunt. Ut igitur excludatur deinceps omnis nefanda suspitionis ||fol. 74vb|| occasio et ne detur ultra saecularibus obtrectandi locus, oportet episcopos testimonium probabilium personarum conversationis et vitae in conclavi suo habere, ut deo placeant per conversationem bonam et ecclesiae per obtimam [t] famam.


XXII [u]I.
fehlt

Non aliter placuit ut quemadmodum antestites ita presbiteri atque levitae quos forte infirmitas aut aetatis gravitas in conclavi manere non sinit, ut eidem in cellulis suis testes vitae habeant vitamque suam sicut nomine ita et meritis teneant.


XXIIII [v].
DE CONVERSATIONE CLERICORUM.

Prona est omnis aetas ab adulescentia in malum, nihil enim incertius, quam vita adulescentium, ob hoc constituendum oportuit, ut si qui in clero pueri aut adulescentes existunt, omnes in una conclavi atrii commorentur, ut lubricę aetatis annos non in luxuria sed in disciplinis ecclesiasticis agant. Deputati probatissimo [w] seniori quem et magistrum disciplinae et testem vitae habeant. Quod si aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foveantur, ut et vita eorum a criminibus intacta sit et res ab iniuria inproborum. Qui autem his praeceptis resultaverint [x], monasteriis deputentur, ut vagantes animi et superbi severiori regula distringantur [y].


XXV [z].
fehlt

Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas frequenter ammonet Paulus apostolus dicens ad Timotheum: Intende lectioni, exhortationi. Doctores semper manere in his se sciant. Igitur sacerdotes, scripturas sanctas et canones meditentur, ut omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.


XXVI [a].
fehlt

Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum officialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam in ipsis divinis sacramentis offendant, ut quando ad laetanias vel ad concilium venerint, rationem episcopo suo reddant, qualiter susceptum officium caelebrent vel baptizent.


XXVII [b].
fehlt

Quando presbiteri aut diaconi per parroechias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ||fol. 75ra|| ut caste et pure vivant sub dei timore. Ut dum eos tali professione obligaverit sanctam disciplinam retineant.


XXVIII [c].
fehlt

Episcopus presbiter aut diaconus si a gradu suo iniuste deiectus in secunda synodo innocens repperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum. Si episcopus est orarium anulum et baculum, si presbiter orarium et planetam. Si diaconus orarium et albam, si subdiaconus patenam et calicem, sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant.


XXVIIII [d].
fehlt

Si episcopus quis aut presbiter sive diaconus vel quilibet ex ordine clericorum magos aut aruspices aut ariolos aut certe augures vel sortilegos, vel eos qui profitentur artem aliquam aut aliqua [e] eorum similia exercentes consuluisse fuerit depraehensus, ab honore dignitatis suae depositus monasterii curam excipiat, ibique perpetua paenitentia deditus scelus admissum sacrilegii solvat.


XXX [f].
fehlt

Confinitimi hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum agentes extraneum occulte accipere vel dirigere non praesumant. Qui autem depraehenditur, aut convincitur denuntiatus principi apud concilium condigna animadversione multabitur.


XXXI [g].
fehlt

Saepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios, sacerdotibus negotia sua committunt. Et quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri iudices, ubi iureiurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum et apud ecclesiam perdat proprium gradum.


XXXII [h].
fehlt

Episcopi in protegendis populis ac defendendis, inpositam a deo sibi curam non ambigant. Ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum obpressores existere, prius eos sacerdotali ammonitione redarguant. Et si contempserint emendari, eorum insolentiam regiis auribus intiment, ut quos sacerdotalis ammonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab [i] improbitate coerceat. ||fol. 75rb|| Si quis autem episcoporum id neglexerit concilio reus erit.


XXXIII [k].
fehlt

Avaritia, radix est cunctorum malorum, cuius sitis etiam sacerdotum mentes optinet. Multi fidelium in amore Christi et martyrum, in parroechiis episcoporum basilicas construunt, oblationes sanctas tribuunt, sacerdotes haec auferunt, atque in usus suos convertunt. Inde est quod cultores sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt, inde labentium basilicarum [l] ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio, episcopos ita dioceses suas regere, ut nihil ex earum iure praesumant auferre. Sed iuxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis praesumptum extiterit, per concilium restauretur appellantibus, aut ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum si iam illi a [m] saeculo discesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam potestatem habere, sed iuxta canonum instituta, sicut ecclesia ita et dos eius ad ordinationem episcopi pertineat.


XXXIIII [n].
fehlt

Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per XXX annos sine aliqua interpellatione possederit, quia secundum ius legis, eius videtur esse diocesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi, sed hoc intra unam parrochiam, extra vero nullo modo ne dum diocesis defenditur, provintiarum termini confundantur.


XXXV [o].
fehlt

Sicut diocesim alienam trigennalis possessio tollit, ita territorii conventum non admittit. Ideoque basilicae quae novę conditę fuerint, ad eum procul dubio episcopum pertinebunt cuius conventus esse constiterit.


XXXVI [p].
fehlt

Episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas, per singulos annos ire oportet, ut exquirat quid unaquaeque basilica in reparationem sui indiget. Quod si ipse aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus id explere nequiverit, presbiteros probabiles aut diacones mittat, qui et reditus basilicarum, et reparationes, et ministrantium vitam inquirant.


XXXVII [q].
fehlt

Quicumque episcopi suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticae utilitatis providerint, et pro eo quodcumque commodum in remunerationem promiserint, promissi solutionem eos exsolvere oportebit. Ita ||fol. 75va|| ut id [r] ad [s] concilium conprovinciale deferatur, ut eorum coniventia [t] confirmetur. Quia sicut Paulus ait: Dignus est operarius mercede suam.


XXXVIII [u].
fehlt

Prebendum est a sacerdotibus vitae solatium indigentibus, et maxime his quibus restituenda vicissitudo est. Quicumque ergo fidelium de facultatibus suis ecclesiae aliquid devotione propria contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium vitae pro temporis usu percipiant. Si enim clericis vel monachis seu peregrinis aut quamlibet necessitatem sustinentibus pro solo religionis intuitu in usum res ecclesiasticae largiuntur, quanto magis consulendum est quibus retributio iusta debetur.


XXXVIIII [v].
fehlt

Nonnulli diacones in tantam [w] erumpunt superbiam ut sese presbiteris anteponant, atque in primo choro ipsi priores stare praesumant, presbiteris in secundo choro constitutis, ergo ut sublimiores sibi [x] presbiteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant.


XL [y].
fehlt

Si oraria duo nec episcopo induere quidem [z] licet nec presbitero, utique multo minus diacono qui minister eorum est. Unum igitur orarium oportet levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat id est praedicat. Dexteram autem partem oportet habere liberam, ut expeditus [a] ad ministerium sacerdotale discurrat. Caveant igitur amodo levitae geminum uti orarium, sed unum tantum et purum, nec ullis coloribus aut auro ornatum.


XLI [b].
fehlt

Omnes clericos vel lectores sicut levitae et sacerdotes detonso superius toto capite inferius solam circuli coronam relinquant. Non sicut hucusque in Gallitiae partibus facere lectores videntur, qui prolixis ut laici [c] comis in solo capitis apice modicum circulum tondunt. Ritus enim iste in Spaniis hucusque hereticorum fuit. Unde oportet ut pro amputando ab ecclesiis scandalo, hoc signum dedecoris auferatur, et sit una tonsura vel habitus, sicut totius Spaniae est usus, qui autem hoc non custodierit fidei catholicae, reus erit.


XLII [d].
fehlt

Cum clericis extraneae feminae nullatenus habitent, nisi tantum mater et soror filia amita, in quibus personis nihil sceleris aestimari foedus naturae permittit. Id enim et constitutio antiquorum patrum decrevit.

||fol. 75vb||

XLIII [e].
fehlt

Quidam clerici legitime non habentes coniugium, extranearum mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi consortia appetunt. Ideo quae cum clericis taliter coniunctae sunt ab episcopo auferantur et venundentur, illis pro tempore religatis ad paenitentiam quos sua libidine infecerunt.


XLIIII [f].
fehlt

Clerici qui sine consultu episcopi sui uxores duxerint, aut viduam vel repudiatam vel meretricem in coniugium acceperint, separari eos a proprio episcopo oportebit.


XLV [g].
fehlt

Clerici in quacumque seditione arma volentes sumpserint aut sumpserunt, reperti amisso ordinis sui gradu, in monasterium [h] paenitentiae contradantur.


XLVI [i].
fehlt

Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit depraehensus, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur [k], oportet canonibus in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri, et penitentiae triennio deputari.


XLVII [l].
fehlt

Precipiente domino nostro atque Sisenando rege excellentissimo, id constituit sanctum concilium, ut omnes ingenui clerici pro officio religionis ab omni publica indictione atque labore habeantur immunes, ut liberi deo serviant, nullaque praedicti necessitate ab ecclesiasticis officiis [m] retrahantur.


XLVIII [n].
fehlt

Eos quos oechonomos Greci vocant, hoc est qui vice episcoporum res ecclesiasticas tractant, sicut sancta synodus Calcidonensis instituit omnes episcopos de proprio clero ad regendas ecclesias habere oportet. Qui autem deinceps contempserit, obnoxius eiusdem magni concilii erit.


XLIX [o].
fehlt

Monachum aut paterna devotio aut propria professio facit, quicquid horum fuerit alligatum [p] tenebit. Proinde his ad mundum reverti intercludimus aditum, et omnes ad saeculum interdicimus regressus.


[q].
fehlt

Clerici qui [r] monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.


LI [s].
fehlt

Nuntiatum est presenti concilio eo quod monachi episcopali imperio servili opere man||fol. 76ra||cipentur, et iura monasteriorum contra constituta canonum inlicita praesumptione usurpentur. Ita ut poene ex cenobio possessio fiat, atque inlustris portio Christi ad ignominiam servitutemque perveniat. Quapropter monemus, eos qui ecclesiis praesunt, ut ultra talia non [t] praesumant. Sed hoc tantum sibi in monasterio vindicent sacerdotes, quod praecipiunt canones. Id est monachos ad conversationem sanctam premonere abbates aliaque officia constituere, atque extra regulam facta corrigere. Quod si aliquid in monachis canonibus interdictum praesumpserint, aut usurpare quippiam de monasterii rebus temptaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis qui se deinceps nequaquam sustulerint ab inlicitis.


LII [u].
fehlt

Nonnulli monachorum egredientes a monasterio non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam et uxores accipiunt. Igitur revocati in eodem monasterio a quo exierant, penitentiae deputentur, ibique defleant crimina sua unde dicesserunt.


LIII [v].
fehlt

Religiosi propriae regionis [w] qui nec inter clericos nec inter monachos habentur, sive hi qui per diversa loca vagi feruntur, ab episcopis in quorum conventu commorari noscuntur licentia eorum coerceatur, ut aut in clero aut in monasterio deputentur, praeter eos qui ab episcopo suo, aut propter languorem fuerint absoluti.


LIIII [x].
fehlt

Hi qui in discrimine constituti paenitentiam accipiunt nulla manifesta scelera confitentes sed tantum se peccatores esse praedicantes, huiusmodi si revaluerint [y], possunt etiam pro morum probitatem ad gradus ecclesiasticos pervenire, qui vero ita paenitentiam accipiunt ut aliquod mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad clerum vel honores ecclesiasticos pervenire nullatenus poterunt, quia se confessione propria notaverunt.


LV [z].
fehlt

Quicumque ex saecularibus accipientes paenitentiam totunderunt se, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, conprehensi ab episcopo suo ad paenitentiam ex qua recesserunt revocentur. Quod si aliqui per potentiam inrevocabiles sunt, nec admoniti revertuntur, vere ut apostata coram ecclesia anathe||fol. 76rb||matis sententia condempnentur. Non aliter et hi qui detonsi [a] a parentibus fuerint, aut sponte sua amissis parentibus seipsos religioni devoverunt, et postea habitum saecularem sumpserunt, et idem a sacerdote conpraehensi ad cultum religionis acta prius paenitentia revocentur. Quod si reverti nolunt [b] velut apostatę [c], anathematis sententia subiciantur. Quae forma servabitur etiam in viduis virginibusque sacris, ac penitentibus feminis quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut vestem mutaverunt, aut ad nuptias transierunt.


LVI [d].
fehlt

Duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales. Saeculares viduae sunt, quae adhuc disponentes nubere laicalem habitum non deposuerunt. Sanctimoniales sunt quae iam mutato habitu saeculari sub religioso cultu in conspectu sacerdotis vel ecclesiae apparuerunt. Hae si ad nuptias transierint, iuxta apostolum non sine damnatione erunt, quia se primum deo voventes postea castitatis propositum abiecerunt.


LVII [e].
fehlt

De Iudeis autem praecepit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult deus miseretur, et quem vult indurat. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes ut integra sit forma iustitiae. Sicut enim homo propria arbitrii voluntate serpenti oboediens periit, sic vocante se gratia dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi sed libera arbitrii facultate ut convertantur suadendi sunt non potius impellendi. Qui autem iam pridem ad christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis [f] Sisebuti quia iam constat eos sacramentis divinis adsociatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis domini et sanguinis extitisse [g] participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperunt tenere cogantur, ne nomen domini blasphemetur, et fides quam susceperunt, vilis ac contemptibilis habeatur.


LVIII [h].
fehlt

Tanta est quorundam cupiditas, ut quidam eam appetentes iuxta quod ait apostolus etiam a fide erraverint. Multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis ||fol. 76va|| accipientes a Iudeis munera perfidiam eorum patrocinio suo fovent [i]. Qui non inmerito ex corpore Antichristi esse noscuntur, quia contra Christum faciunt. Quicumque igitur deinceps episcopus sive clericus sive saecularis illis contra fidem christianam suffragium vel munere vel favore prestiterit, aut propter aetatem, vere ut profanus et sacrilegus anathema effectus, ab ecclesia catholica, et regno dei efficiatur extraneus. Quia dignum est ut a corpore Christi separetur, qui inimicis Christi patronus efficitur.


LVIIII [k].
fehlt

Plerique qui ex Iudeis dudum ad christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes Christo, non solum Iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abominandas circumcisiones exercere presumpserunt. De quibus consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisenandi regis, hoc sanctum decrevit concilium, ut huiusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum christiani dogmatis revocentur. Ut quos voluntas propria non emendat, animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt a parentum consortio separentur, si servi pro iniuria corporis sui libertati tradantur.


LX [l].
fehlt

Iudeorum filios vel filias ne parentum ultra involvantur erroribus ab eorum consortio separari decernimus. Deputatos aut monasteriis aut christianis viris ac mulieribus deum timentibus ut sub eorum conversatione, cultum fidei discant, atque in melius instituti, tam in moribus quam in fide proficiant.


LXI [m].
fehlt

Iudei baptizati, si postea prevaricantes [n] in Christum qualibet poena damnati extiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit. Quia scriptum est: Filius non portabit patris iniquitatem.


LXII [o].
fehlt

Saepe malorum consortia, etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos qui ad vitia proni sunt. Nulla igitur ultra communio sit Hebreis ad fidem christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participio subvertantur. Quicumque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi christianis donentur, et illi publicis cedibus ||fol. 76vb|| deputentur.


LXIII [p].
fehlt

Iudei qui christianas mulieres in coniugio habent, ammoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis permanere cupiunt christiani efficiantur. Quod si ammoniti noluerint, separentur. Quia non potest infidelis in eius permanere coniunctione, quae iam in christianam translata est fidem. Filii autem qui ex talibus nati existunt, fidem atque conditionem matris sequantur. Similiter et hi qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris, christianam sequantur religionem non Iudaicam superstitionem.


LXIIII [q].
fehlt

Non potest erga homines esse fidelis, qui deo extiterit infidelis. Iudei ergo qui dudum christiani effecti sunt et nunc Christi [r] fidem praevaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamvis esse se christianos adnuntient. Quia sicut in fide Christi suspecti [s] sunt, ita in testimonio humano dubii habentur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum qui veritatis a se fidem abiecerunt.


LXV [t].
fehlt

Precipiente domino atque excellentissimo Sisenando [u] rege, id constituit sanctum concilium, ut Iudęi aut hi qui ex Iudęis sunt officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione christianis iniuriam faciunt. Ideoque iudices provintiarum cum sacerdotibus eorum subreptiones fraudulenter relictas suspendant, et officia publica eos agere non permittant. Si quis autem hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui subpresserit publicis caedibus deputetur [v].


LXVI [w].
fehlt

Ex decreto gloriosissimi principis hoc sanctum elegit concilium, ut Iudeis non liceat christianos servos nec christiana mancipia emere, nec cuiusquam consequi largitatem, nefas est enim, ut membra Christi, serviant Antichristi ministris. Quod si deinceps servos christianos vel ancillas Iudęi habere praesumpserint, sublati ab eorum dominatu, libertatem a principe consequantur.


LXVII [x].
fehlt

Et si illi qui nulla ex rebus suis pauperibus ||fol. 77ra|| Christi distribuunt aeterni iudicis voce in futuro condempnabuntur, quanto magis hi qui auferunt pauperibus quod non dederunt. Quapropter episcopi qui nihil ex proprio suo ecclesiae Christi compensaverunt hanc divinam sententiam metuant, et liberos ex familiis ecclesiae ad condempnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas ecclesiae non [y] contulerit, damnum inferat, et ius ecclesiae alienare contendat. Tales igitur libertos successor episcopus absque aliqua oppositione ad ius ecclesiae revocabit, quia eos non aequitas sed improbitas absolvit.


LXVIII [z].
fehlt

Episcopus qui mancipium iuris ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duo meriti eiusdem, et peculii coram concilio ecclesiae cui preminet per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et iusta inveniatur definitio commutantis. Tunc enim liberam manum missionem sine patrocinio ecclesiae concedere poterit, quia eum quem libertati tradere disponit, iam iuri proprio adquisivit, huiusmodi autem liberto adversus ecclesiam cuius iuris extitit accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod si praesumpserit placet ut stante commutatione in servitutem propriae revocetur, quam nocere conatur.


LXVIIII [a].
fehlt

Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes qui aut res suas ecclesiae relinquunt aut nihil habentes, aliqua tamen praedia, aut familias ecclesiis suis conquirunt, licebit illis aliquos de familiis eiusdem ecclesiae manummittere, iuxta rei conlatae modum quem antiqui canones decreverunt. Ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui, sub patrocinio ecclesiae maneant, utilitates iniunctas sibi iuxta quod potuerint prosequentes.


LXX [b].
fehlt

Liberti ecclesiae quia numquam eorum moritur patrona, a patrocinio eiusdem numquam discedant, nec posteritas quidem eorum sicut priores canones decreverunt, ac ne libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas naturali ingenuitate obnite sese ab ecclesiae ||fol. 77rb|| patrocinio non subtrahat, necesse est ut tam idem liberti quam ab eis progeniti, professionem episcopo suo faciant, per quam [c] ex familia ecclesiae liberos effectos se esse fateantur, eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta virtutem suam obsequium vel obedientiam prebeant.


LXXI [d].
fehlt

Liberti ecclesiae qui a patrocinio eius discedentes [e], quibuslibet personis adhaeserunt. Si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit quia per oboedientiae contemptum ingrati actione tenentur.


LXXII [f].
fehlt

Liberti qui a quibuscumque manummissi [g] sunt, atque ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulę antiquorum patrum constituerunt, sacerdotali defensione a [h] cuiuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis, seu in peculio quod habere noscuntur.


LXXIII [i].
fehlt

Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt ut nullum sibi in eis obsequium patronus retentet, isti si sine crimine sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc patroni servitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi.


LXXIIII [k].
fehlt

De familiis ecclesiae constituere presbiteros et diaconos per parrochias liceat, quos tamen vitae rectitudo et probitas morum commendat. Ea tamen ratione, ut antea manummissi [l] libertatem status sui percipiant, et denuo ad ecclesiasticos honores succedant. Inreligiosum est enim obligatos existere servituti, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem. Quicquid autem talibus aut per libertatem concessum, aut successione extiterit datum [m], aut quolibet commodo conlatum, non licebit eis quippiam inde in extraneas personas transmittere, sed omnia ad eius ecclesiam qua [n] manumissi sunt post eorum habitum pertinere. His quoque sicut et ceteris ecclesiae libertis accusandi vel testificandi adversus ecclesiam aditus intercluditur. Quod si aspiraverint, non solum ||fol. 77va|| libertatis beneficio careant, sed etiam honoris gradu quem non dignitate naturae, sed tempore necessitatis promeruerunt.


LXXV [o].
fehlt

Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta quae ad quorundam pertinent disciplinam postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est, pro robore nostrorum regum et stabilitate [p] gentis Gothorum pontificale ultimum sub deo iudice ferre decretum. Multarum quippe gentium ut fama est tanta extat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissa [q] regibus suis observare contempnant [r], et ore simulent iuramenti professionem dum retineant mente perfidiae impietatem. Iurant enim regibus suis et fidem quam pollicentur prevaricantur. Nec metuunt volumen illud iudicii dei [s] per quod inducitur maledictio multaque poenarum comminatio, super eos qui iurant in nomine dei mendaciter. Quae igitur spes talibus [t] populis contra hostes laborantibus erit, quę [u] fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda post foedus non violandum, quae in hostibus iura ista permanebunt sponsione quando nec ipsis propriis regibus iuratam fidem conservant? Quis enim adeo furiosus est qui caput suum manu sua propria desecet, illi ut notum est inmemores salutis suae propria manu seipsos interimunt in semetipsos suosque reges proprias convertendo vires? Et dum dominus dicat: Nolite tangere christos meos. Et David: Quis, inquit, extendit manum suam in Christum domini et innocens erit? Illis nec vitare metus est periurium, nec regibus inferre exitium. Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur. Quod si in bello fides vigeat [v], quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe est si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in deum quidem in cuius nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod multa regna terrarum caelestis iracundia ita permutavit, ut pro impietate fidei et morum, alterum ab altero solveretur. Unde et nos cavere oportet, casum huiusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti, et poena puniamur crudeli [w]. Si enim deus an||fol. 77vb||gelis in se prevaricantibus non pepercit, qui per inobedientiam caeleste habitaculum perdiderunt, unde et per Esaiam dicit: Inebriatus est gladius meus in caelo, quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem seviente gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam vitare volumus et severitatem eius ac dementiam [x] provocare cupimus, servemus erga deum religionis cultum atque timorem, custodiamus erga principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem. Non sit in nobis in [y] quibusdam gentibus infidelitatis subtilitas impia non subdole mentis perfidia, non periurii nefas, et coniurationum nefanda molimina. Nullus apud nos praesumptione regnum arripiat, nullus excitet mutuas seditiones civium, nemo meditetur interitus regum. Sed defuncto in pace principe, primatus gentis cum sacerdotibus successorem regni consilio communi constituant. Ut dum unitatis concordia a nobis retinetur, nullum patriae gentisque discidium per vim ambitionis moveatur. Quod si haec ammonitio mentes nostras non corrigit, et ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audi sententiam nostram: Quicumque igitur a nobis vel totius Spaniae populis qualibet coniuratione vel studio, sacramentum fidei suae quod patriae gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis pollicitus est temeraverit, aut regem nece attrectaverit [z], aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium [a] usurpaverit, anathema sit in conspectu dei patris et angelorum. Atque ab ecclesia catholica quam periurio profanaverit efficiatur extraneus. Et ab omni coetu christianorum alienus cum omnibus impietatis suae sociis. Quia oportet ut una poena teneat obnoxios, quos similis error invenerit implicitos [b]. Quod iterum secundo replicamus dicentes: Quicumque [c] amodo ex nobis vel cunctis Spaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae quod patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est violaverit, aut regem nece attrectaverit [d] aut potestate regni exuerit, aut praesump||fol. 78ra||tione tyrannica, regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum eius sit. Atque ab ecclesia catholica quam periurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni consortio christianorum alienus, et damnatus in futuro dei iudicio habeatur cum conparticipibus suis. Quia dignum est ut qui talibus sociantur [e], ipsi etiam damnationis eorum participatione obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio, adclamamus [f] dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Spaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae quod pro patriae [g] salute gentisque Gothorum statu vel incolumitate regiae potestatis pollicitus est violaverit, aut regem nece [h] atractaverit, aut potestatem regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab ecclesia catholica quam periurio profanaverit efficiatur extraneus, et ab omni communione christianorum alienus, nec partem habeat iustorum, sed cum diabolo et angelis eius aeternis suppliciis condempnetur, una cum eis qui eadem coniuratione nituntur. Ut par poena perditionis constringat, quos in pernitiem prava societas copulat. Et ideo si placet omnibus qui adestis hoc tertio reiterata sententia vestrae vocis consensu firmate. Ab universo clero, vel populo dictum est: Qui contra hanc vestram definitionem presumpserint, anathema maranatha, hoc est perditio in adventum domini, sint, et cum Iuda Scarioth [i] partem habeant et ipsi et socii eorum. Amen. Quapropter nos ipsi et sacerdotes omnes ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda et totiens reiterata sententia, nullum ex nobis praesenti atque aeterno condempnet iudicio, sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenandum regem custodientes ac sincera illi devotione famulantes, non solum divinae pietatis in nobis clementiam provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur. Te quoque presentem regem et futuros aetatum sequentium principes humilitate debita [k] deposcimus. Ut moderati et mites erga subiectos existentes cum iustitia et pietate populos a deo ||fol. 78rb|| vobis creditos regatis bonamque vicissitudinem qui vos nobis constituit largitori Christo respondeatis, regnantes in humilitate cordis, cum studio bonae actionis. Nec quisquam vestrum solus in casum [l] capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu publico cum rectoribus ex iudicio manifesto delinquentium culpa patescat, servata a vobis in offensis mansuetudine, ut non severitate magis in illis quam indulgentia polleatis. Ut dum omnia haec auctore deo pio a vobis moderamine conservantur, et reges in populis, et populi in regibus, et deus in utrisque laetetur. Sane de futuris regibus hanc sententiam promulgamus: Ut si quis ex eis contra reverentiam legum superba dominatione et fastigio in flagitiis et facinore sive cupiditate crudelissimam potestatem in populis exercuerit, anathematis sententia [m] a Christo domino condempnetur, et habeat a [n] deo separationem atque iudicium, propter quod presumpserit prava agere, et in pernitiem regnum convertere. De Sumthilane vero qui scelera propria metuens seipsum regno privavit, et potestatis fascibus exuit, id cum gentis consultu decrevimus: Ut neque eum vel uxorem eius propter mala quae commiserunt, neque filios eorum unitati nostrae umquam consociemus. Nec eos ad honores a quibus ob iniquitatem deiecti sunt aliquando promoveamus. Quique etiam sicut fastigio regni habentur extranei, ita et possessione rerum quas de miserorum sumptibus hauserant maneant alieni praeter id quod pietate piissimi principis nostri fuerint consecuti. Non aliter et Geilanem memorati Sunthilanę [o] et sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis fide stabilis extitit, nec fidem gloriosissimo domino nostro pollicitam conservavit. Hunc igitur cum coniuge sua sicut et antefatum [p] a societate gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis facultatibus in quibus per iniquitatem creverant [q] reduces fieri, preter id quod consecuti fuerint pietate clementissimi principis, cuius gratia bonos dominorum premiis ditat, et malos a beneficentia sua non separat. Gloria autem et honor omnipotenti deo nostro, in cuius nomine congregati ||fol. 78va|| sumus. Post haec pax salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro Sisenando regi, cuius devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit. Corroboret Christi gloria regnum illius gentesque Gothorum in fide catholica annis, et meritis. Protegat illum usque ad ultimam senectutem summi dei gratia, et post praesentis regni gloriam ad aeternum regnum [r] transeat, ut sine fine regnet qui in saeculo feliciter imperat, ipso prestante qui est rex regum et dominus dominorum, cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum. AMEN.

Definitis itaque his quae superius conprehensa sunt annuente religiosissimo principe placuit, deinde nulla re impediente a quolibet nostrum ea quae constituta sunt temerari, sed cuncta salubri consilio conservare, et quia profectibus ecclesiae et animae nostrae conveniunt, etiam propria subscriptione ut permaneant roboramus. Ego Isidorus, in Christi nomine ecclesiae Spalensis metropolitanus episcopus, haec constituens, ss. Similiter et alii episcopi subscripserunt, numero XL.


Stand: 2008-03-02