Synodus Toletana tertia

INCIPIT TOLETANA SYNODUS TERTIA VIGINTI DUORUM EPISCOPORUM, IN QUA ARRII HERESIS IN SPANIA CONDEMPNATUR.

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI ANNO REGNANte quarto gloriosissimo atque piissimo et deo fidelissimo domino Recaredo rege, die VIII iduum maiarum era DCXXVII haec sancta synodus habita est in civitate regia Toletana ab episcopis tocius Spaniae vel Galliae ||fol. 64va|| qui infra scripti sunt.

Cum pro fidei suae sinceritate idem gloriosissimus princeps omnes regiminis [a] sui pontifices in unum convenire mandasset, ut tam de eius conversione quam de gentis Gothorum innovatione in domino exultarent. Et divinae dignationi pro tanto munere gratias agerent, memoratus sanctissimus princeps sic venerandum concilium alloquitur dicens: Non incognitum reor esse vobis, reverentissimi sacerdotes quod propter instaurandam disciplinae ecclesiasticę formam, ad nostrae vos serenitatis praesentiam evocaverim. Et quia [b] recursis retro temporibus heresis imminens in tota ecclesia catholica agere synodica negotia denegabat deus cui placuit per nos eiusdem heresis obicem depellere [c] ammonuit instituta de more ecclesiastico reparare. Ergo sit vobis iocunditatis sit gaudii quod mos canonicus prospectu dei per nostram gloriam ad paternos reducitur terminos. Prius tamen ammoneo pariter et exhortor [d], ieiuniis vos et vigiliis, atque orationibus operam dare, ut ordo canonicus quem a sacerdotalibus sensibus detraxerat longa ac diurna oblivio quae aetas nostra se nescire fatetur, divino vobis rursus dono patefiat. Ad haec autem gratias deo agentes et religiosissimo principi, universo concilio in laudibus adclamante, triduanum est exinde praedicatum ieiunium. Sed cum die octavo iduum maiarum in unum coetum dei sacerdotes adessent et oratione praemissa unusquisque sacerdotum competenti loco resedisset, ecce in medio eorum adfuit serenissimus princeps seque cum dei sacerdotibus orationi communicans [e]. Divino [f] deinceps flumine plenus sic ad loquendum exorsus est dicens: Non credimus vestram latere sanctitatem quanto tempore in errore arrianorum laborasset Spania, et non multos post discessum genitoris nostri dies quibus nos vestra beatitudo fidei sanctę catholicae cognovit esse sociatos. Credimus generaliter magnum et aeternum gaudium habuisse. Et ideo venerandi patres ad hanc vos peragendam congregavimus synodum, ut de hominibus nuper advenientibus ad Christum ipsi aeternas domino gratias deferatis. Quicquid vero verbis apud sacerdotium vestrum ||fol. 64vb|| nobis agendum erat de fide atque spe nostra quam gerimus in hoc thomo conscripta atque allegata innotescimus. Relegatur enim in medio vestri et in iudicio synodali examinata, per omne succiduum tempus gloria nostra eiusdem fidei testimonio [g] decorata clarescat. Susceptus est autem ab omnibus dei sacerdotibus offerente rege sacrosanctae fidei thomus, et pronuntiante notario clara voce recensitus est: Quamvis deus omnipotens pro utilitatibus populorum regni nobis culmen subire tribuerit, et moderamen gentium non paucarum regię nostrae curę commiserit, meminimus tamen nos mortalium conditione perstringi nec posse felicitatem futurae beatitudinis aliter promereri, nisi nos cultu vere fidei reputemus, et conditori nostro salutis confessione qua dignus ipse est placeamus. Pro qua re quanto subditorum gloria regali extollimus, tanto providi esse debemus in his quae a deo sunt vel nostram spem agere vel gentibus nobis a deo creditis consulere. Ceterum quid pro tantis benefitiorum conlationibus omnipotentiae divinae valemus tribuere quando omnia ipsius sint, et bonorum nostrorum nihil egeat, nisi ut in eum sic tota devotione credamus quemadmodum per scripturas sacras se ipse intellegi voluit et credi praecepit. Id est ut confiteamur esse patrem qui genuerit ex sua substantia filium sibi coequalem et coaeternum. Non tamen ut ipse idem sit natus ingenitus, sed persona alius sit pater qui genuit, alius sit filius qui fuerit generatus, unius tamen uterque substantiae in divinitate subsistat. Pater ex quo sit filius, ipse vero ex nullo sit alio. Filius quia habeat patrem, sed sine initio et sine diminutione, in ea qua patri coęqualis et coaeternus est divinitate subsistat. Spiritusque sanctus confitendus a nobis, et praedicandus est a patre et filio procedere, et cum patre et filio unius esse substantiae. Tertiam vero in trinitate spiritus sancti esse personam, qui tamen communionem habet cum patre et filio in divinitatis essentia. Haec enim sancta trinitas, unus est deus pater, et filius et spiritus sanctus, cuius bonitate hominis licet bona sit condita creatura per adsumptam tamen a filio humani habitus formam, a damnata progenie reformamur, ad beatitudinem pristinam. Sed sicut vere salutis indicium est trinitatem in unitate, et unitatem ||fol. 65ra|| in trinitate sentiri, ita erit consummata iustitia si eadem intra universalem ecclesiam teneamus, et apostolicam unitatem in apostolico positi fundamento servemus. Vos tamen dei sacerdotes meminisse oportet quanta hucusque ecclesia dei catholica per Spanias aversae partis molestiis laboraverit. Dum et catholici constanter fidei suae tenerent ac defenderent veritatem, et heretici pertinatiori animositate propriae niterentur perfidię. Me quoque ut res ipsa conspicit calore fidei accensum in hoc dominus excitavit, ut depulsa obstinatione infidelitatis et discordię submoto furore populum qui sub nomine religionis famulabatur errori ad agnitionem fidei et ecclesiae catholicę consortium revocarem. Adest enim omnis gens Gothorum inclyta [h], et fere omnium gentium genuina virilitate opinata. Quae licet suorum pravitate doctorum a fide actenus vel unitate ecclesiae fuerit catholicae segregata, toto nunc tamen meo assensui [i] concordans, eius ęcclesiae communioni [k] participatur, quae diversarum gentium multitudinem materno in sinu suscipit, et caritatis uberibus nutrit. De qua propheta canente dicitur: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Nec enim sola Gothorum conversio ad cumulum nostrae mercedis accessit, quinimo et Suevorum gentis infinita multitudo, quam presidio celesti nostro regno subiecimus, alieno licet iudicio in heresim deductam, nostro tamen ad veritatis originem studio revocavimus. Proinde sanctissimi patres has nobilissimas gentes quę lucris per nos dominicis applicatę sunt, quasi sanctum et placabile sacrificium per vestras manus aeterno deo offero. Erit enim mihi inmarciscibilis corona vel gaudium in retributione iustorum si hi populi qui nostra ad unitatem ecclesiae sollertia transcurrerunt, fundati in eadem et stabiliti permaneant. Sicut enim divino nutu nostrae curae fuit hos populos ad unitatem Christi ecclesiae pertrahere, ita sit vestrae docibilitatis catholicis eos dogmatibus instituere. Quo in tota cognitione veritatis instructi noverint, ex toto ex solido errores perniciosos respuere, et vere fidei tramitem ex caritate retinere, vel catholicae ecclesiae communionem desiderio avidiori amplectere. Ceterum sicut facile ad veniam pervenisse [l] confido quod nescia ||fol. 65rb|| hucusque tam clarissima erraverit gens, ita gravius esse non dubito, si agnitam veritatem dubio corde teneat, atque a potenti lumine quod absit oculos suos avertat. Unde valde pernecessarium esse prospexi vestram in unum convenire beatitudinem habens sententiae dominicę fidem qua dicit: Ubi fuerint duo vel tres collecti in nomine meo, ibi ero in medio eorum. Credo enim beatam sanctę trinitatis divinitatem huic sancto interesse concilio, et ideo tamquam ante conspectum dei, ita in medio vestri fidem meam quam protuli, conscius admodum sententiae divinę dicentis: Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa. Vel apostolum Paulum Timotheo discipulo praecipientem audivi: Certa bonum certamen fidei, adpraehende vitam aeternam in qua vocatus es, confessus bonam confessionem coram multis testibus. Vera est enim redemptoris nostri ex evangelio sententia qua confitentem se coram hominibus confiteri dicit coram patre, et negantem se, esse negaturum. Expedit enim nobis id ore profiteri quod credimus corde, secundum celeste mandatum quo dicitur: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Proinde sicut anathematizo Arrium cum omnibus dogmatibus et conplicibus suis qui unigenitum dei filium a paterna degenerem asserebat esse substantiam, nec a patre genitum sed ex nihilo dicebat esse creatum, vel omnia concilia malignantium quae adversus sanctam synodum Nicenam extiterunt, ita in honorem et in laudem dei fidem sanctam Niceni observo concilii, et honoro ea quae contra eundem recte fidei pestem Arrium trecentorum X et VIII sancta episcopalis scripsit synodus. Amplector itaque et teneo fidem centum quinquaginta episcoporum Constantinopolim congregatorum, quae Macedonium spiritus sancti substantiam minorantem et ad patris et filii unitate et essentia segregantem iugulo veritatis interemit. Prima quoque Ephesina synodus fidem quae adversus Nestorium eiusque doctrinam lata [m] est credo pariter et honoro. Similiter et Calcidonensis concilii fidem, quam plena sanctitate et eruditione adversus Euticen et Dioscorum protulit, cum omni ecclesia catholica reverenter suscipio. Omnium quoque ortodoxorum venerabilium sacerdotum concilia quae ab ipsis ||fol. 65va|| supra scriptis quattuor synodis fidei puritate non dissonant, pari veneratione observo. Properet ergo reverentia vestra fidem hanc nostram canonicis applicare monumentis, ut ab episcopis vel religiosis et gentis nostrae primoribus solerter fides quam in ecclesia catholica deo crediderunt legatur, quam renovatam et apicibus vel eorum subscriptionibus roboratam, futuris olim temporibus in testimonium dei atque omnium reservate. Ut gentes quas in dei nomine regia potestate pręcellimus, et quae de reliquo antiquo errore per unctionem sacrosancti crismatis vel manus inpositionem paraclytum intra dei ecclesiam perceperunt spiritum, quem unum et aequalem cum patre et filio confitentesque [n] dono in sinu ecclesiae sanctę catholicae conlocatae sunt. Quod si eorum aliqui hanc credulitatem et sanctam confessionem nostram minime credere voluerint, iram dei cum anathemate aeterno percipiant. Ut de interitu suo fidelibus gaudium, infidelibus sint in exemplum. Huic vero confessioni meae sanctarum scripturarum et conciliorum constitutionibus consentiens testimonio divino tota cordis simplicitate subscripsi.

INCIPIT FIDES A SANCTO NICENO CONCILIO.

CREDIMUS IN UNUM DEUM PATREM omnipotentem omnium visibilium et invisibilium conditorem, et in unum dominum Iesum filium dei de patre natum unigenitum, hoc est de substantia patris, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum non factum, homousion patri hoc est eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in caelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, homo factus passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, inde venturus est iudicare vivos et mortuos, et in spiritum sanctum, eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis exsistentibus factus est, aut ex alia substantia vel subsistentia dicunt esse, aut convertibilem vel mutabilem [o] filium dei anathematizat catholica et apostolica ecclesia.

ITEM SANCTA FIDES QUAM EXPOSUERUNT PATRES CL CONSONA VOCE QUI CONSTANTINOPOLIM CONGREGATI SUNT.
||fol. 65vb||

Credimus in unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia saecula. Deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum, ex deo vero, natum non factum, homousion patri, hoc est eiusdem cum patre, substantiae, per quem omnia facta sunt, et quae in caelo et quae in terris. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de spiritu sancto, et Maria virgine. Homo factus passus est sub Pontio Pilato. Et sepultus est et tertia die resurrexit. Ascendit in caelos sedet ad dexteram patris, iterum venturus cum gloria iudicare vivos et mortuos. Cuius regni non erit finis, et in spiritum sanctum dominum et vivificatorem. Ex patre procedentem, cum patre et filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas. Unam catholicam atque apostolicam ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi Amen.

INCIPIT TRACTATUS CALCIDONENSIS CONCILII.

Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis agnitionem et confirmationem, cautissimum hoc et salutare divinae gratiae symbolum. De patre enim et filio et spiritu sancto doctrinam perfectam edocet, et incarnationem dominicam fideliter suscipientibus manifestat. Sed quoniam qui praedicationem veritatis destruere nituntur, quasdam proprie hereseos novitates pariunt. Quidam enim misterium pro nobis actum divinae dispensationis audent corrumpere, et vocem illam virginei partus factam ad virginem denegant. Alii temperamentum confusionemque [p] inducentes, et unam esse naturam carnis et deitatis insensate componentes, passibilem unigeniti divinam naturam tali confusione prodigiose divulgant. Idcirco omnem adversus veritatem obponendam ab ipsis machinationem [q] volens excludere, sancta et magna universalis synodus antiquam praedicationem immobilem docens, statuit pręcipue trecentorum X et VIII sanctorum patrum fidem incontaminatam manere. Et propter eos qui spiritui [r] sancto adversantur, centum quinquaginta patrum paulo posteriore tempore in urbe Constantinopolitana ||fol. 66ra|| convenientium de substantia spiritus sancti traditam doctrinam corroborat. Quam etiam illi omnibus insinuaverunt, non quod in praecedentibus aliquid deesset adicientes, sed de spiritu sancto eorundem intellectum adversus eos qui deitatis eius dominationem [s] nituntur adimere, scripturarum testimoniis plenius manifestantes. Propter eos sane qui dispensationis mysterium temptant corrumpere, et purum hominem esse qui ex sancta virgine natus est impudenter divulgant beatissimi quondam viri Cyrilli Alexandrinae ecclesiae sacerdotis synodicas epistolas, tam ad Nestorium quam ad ceteros per orientem congruas et sibi consentientes suscipit ad confutationem quidem Nestorianae amentiae, interpretationem vero eorum qui religioso zelo salutaris symboli cupiunt intellectum, quibus et epistolam sancti ac beatissimi primae sedis archiepiscopi Leonis ad Flavianum scriptam sanctę recordationis archiepiscopo ad perimendam Euticetis malignitatem, quae magni Petri confessioni [t] concordat, et communem quandam [u] paginam [v] existentem contra eos qui recte non glorificant ad confirmationem catholicae religionis evidenter subiunxit. Et eos qui in duos filios dispensationis dominicę mysterium scindere moliuntur exsecratur, et eos qui in duas naturas Christi temperatum vel confusionem [w] argumentantur adversatur. Et qui celestem aut alterius cuiusque substantiam exsistere formam servi quam pro nobis adsumpsit insaniendo asserunt procul abicit, et eos qui duas quidem ante unitionem naturas, unam vero post unitionem confingunt [x] anathema facit. Consentientes igitur sanctis patribus unum eundemque filium confiteri dominum nostrum Iesum [y] Christum consona voce pariter edocemur, perfectum eundem in humanitate deum verum et hominem verum eundem ex anima rationali et corpore. Secundum divinitatem unius cum patre naturae, secundum humanitatem eundem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato. Ante saecula quidem ex patre natum secundum divinitatem. Novissimis vero diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex Maria virgine dei genetrice secundum humanitatem, unum eundemque Christum ||fol. 66rb|| filium dominum unigenitum in duabus naturis inconfuse immutabiliter, indivisae, inseparabiliter cognoscendo. In nullo naturarum differentias propter unitatem perimendas. Magis autem salva utriusque naturae proprietate, et in una [z] coeuntem persona, unoque statu concurrente [a], non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eundemque filium unigenitum deum verum dominum Iesum Christum sicut ab exordio prophetae de eo et ipse nos erudivit et patrum nobis tradidit symbolum. His itaque cum omni subtilitate et diligentia a nobis ordinatis, statuit sancta et universalis synodus, aliam fidem nulli licere proferre, aut scribere, aut edere, aut separare, aut docere aliter. Qui autem audent aut disponere aliam fidem aut proferre, aut tradere alium symbolum volentibus converti ad scientiam veritatis, ex gentibus vel Iudeis, vel hereticis quibuscumque siquidem, aut episcopi, aut clerici fuerint, alienos se esse episcopos [b] ab episcopatu, et clericos [c] a clero. Si vero monachi aut laici fuerint, anathemate feriri. Ego Recaredus rex fidem hanc sanctam et veram confessionem quam una per totum orbem catholica [d] confitetur ecclesia, corde retinens, ore adfirmans, mea dextera deo protegente subscripsi. Ego Badda gloriosa regina hanc fidem quam credidi, et suscepi, manu mea de toto corde subscripsi. Tunc adclamatum est in laudibus dei et in favore principis ab universo concilio:


I.

Gloria deo patri et filio et spiritui sancto, cui cura est pacem et unitatem ecclesiae sanctae catholicae providere.


II.

Gloria domino nostro Iesu Christo, qui pretio sanguinis sui ecclesiam catholicam ex omnibus gentibus congregavit.


III.

Gloria domino nostro Iesu Christo, qui tam inlustrem gentem unitati verę fidei copulavit, et unum gregem et unum pastorem instituit.


IIII.

Cui a [e] deo aeternum meritum, nisi vero catholico Recaredo regi.


V.

Cui a deo aeterna corona, nisi vero ortodoxo Recaredo regi


VI.

Cui praesens gloria et aeterna, nisi amatori deo Recaredo regi.


VII.

Ipse novarum plebium in ecclesia catholica conquisitor.


VIII.

Ipse mereatur veraciter apostolicum meritum qui apostolicum implevit officium.


VIIII.

Ipse sit deo et omnibus amabilis qui tam mirabiliter deum glorificavit in terris, prestante domino nostro Iesu Christo, qui cum deo patre vivit et regnat in unitate spiritus sancti, in saecula saeculorum.

||fol. 66va||
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. ITEM [f] FIDEI CONFESSIO.

EPISCOPORUM PRESBITERORUM VEL primorum Gothicae gentis, qui infra subscripserunt. Precipiente autem universo venerabili concilio atque iubente, unus episcoporum catholicorum, ad episcopos et religiosos clericos, vel maiores natu ex herese arriana conversos, eiusmodi allocutione exorsus est dicens: Officii nostri cura et fidelissimi ac gloriosissimi principis ammonitione compellimur diligenter a vestra caritate perquirere, vel quid damnetis [g] in herese, aut quid intra sanctam catholicam credatis ecclesiam. Nam dicente psalmista didicimus: Incipite domino in confessione. Optimum est et vestrae saluti conveniens palam confiteri quod creditis, et sub auditu universorum anathematizare quod respuitis. Tunc prorsus optime poteritis evangelicae atque apostolicae fidei participes fieri, si eandem fidem catholicam ex confessione catholica incipiatis, vel propria subscriptione firmetis. Et sicuti deo iam de bona confessionis cogniti estis conscientia, ita et proximos vos Christi esse corporis membra significetis. Et nostra exiguitas nihil dubium nihil infidum umquam de vestra suspicetur fraternitate dum patuerit vos pestem perfidie arriane cum omnibus dogmatibus regulis officiis communione codicibus praedamnare. Ac detestande hereseos expoliati contagione innovati quodammodo intra ecclesiam dei splendido habitu, vere fidei clareatis. Tunc episcopi omnes una cum clericis suis, primoresque gentis Gothicae, pari consensione dixerunt: Licet hoc quod paternitas atque fraternitas vestra a nobis cupit audire vel fieri, tam olim conversionis nostrae tempore egerimus quando secuti gloriosissimum dominum nostrum Recaredum regem hac die ecclesiam transivimus, et perfidiam arrianam cum omnibus subperstitutionibus [h] suis anathematizavimus pariterque abiecimus. Nunc vero propter caritatem et devotionem quam vel deo vel ecclesiae sanctae catholicae meminimus nos debere. Non tantum haec eadem quae petitis promptissime agere properamus, sed et si qua adhuc congrua fidei esse prospicitis ac nobis caritate ||fol. 66vb|| persuadetis faciemus. Nos etenim semel recte fidei amor in eam devotionem advexit, ut omne quod nobis verius fraternitate vestra patefacitis teneamus et libera fateamur confessione.

Omnis ergo qui fidem [i] et communionem ab Arrio venientem et usque a nos retentam adhuc tenere desiderat, et de tota cordis intentione non damnat, anathema sit.

Quicumque filium dei dominum Iesum Christum negaverit a paterna substantia sine initio genitum, et aequalem patri esse vel consubstantialem, anathema sit.

Quicumque spiritum sanctum non credit aut non crediderit a patre et filio procedere, eumque non dixerit coaeternum esse patri et filio et coessentialem, anathema sit.

Quicumque in patre et filio et spiritu sancto et personas non distinguit et unius divinitatis substantiam non agnoscit, anathema sit.

Quicumque filium dei dominum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum esse iuxta deitatem patre minorem asseruerit et gradibus separaverit, creaturamque esse dixerit, anathema sit.

Quicumque patrem et filium et spiritum sanctum unius substantiae omnipotentiae, aeternitatis esse non credit, anathema sit.

Quicumque nescire filium dei, deus quae pater sciat dixerit, anathema sit.

Quicumque initium filio dei et spiritui sancto deputaverit, anathema sit.

Quicumque filium dei secundum divinitatem suam visibilem aut passibilem, ausus fuerit profiteri, anathema sit.

Quicumque spiritum sanctum sicut patrem et filium verum deum et omnipotentem esse non credit, anathema sit.

Quicumque alibi fidem et communionem catholicam preter in ecclesia quam Niceni et Constantinopolitani et prim Ępheseni et Calcidonensis concilii decreta tenent pariter et honorant, anathema sit.

Quicumque patrem et filium honore et gloria et divinitate separat et disiungit, anathema sit.

Quicumque filium dei et spiritum sanctum cum patre non crediderit esse glorificandos et honorandos, anathema sit.

Quicumque non dixerit: Gloria patri et filio et spiritui sancto, anathema sit.

Quicumque rebaptizandi sacrilegum opus, bonum esse credit aut crediderit, agere aut egerit, anathema sit.

||fol. 67ra||

Quicumque libellum detestabilem XII anno Leobigildi regis a nobis [k] editum in quo continetur Romanorum ad heresem arrianam [l] transductio, et in quo gloria patri per filium in spiritu sancto, quo male a nobis instituta continentur hunc libellum si quis pro vero habuerit, anathema sit in aeternum.

Confitemur enim nos ex heresi arriana, toto corde, tota anima, et de tota mente nostra ad ecclesiam catholicam fuisse conversos. Nulli dubium sit nos nostrosque successores errasse in herese arriana, et fidem evangelicam atque apostolicam nunc intra ecclesiam catholicam didicisse. Proinde fidem sanctam quam religiosissimus dominus noster patefecit in medio concilii et manu sua subscripsit, hanc et nos tenemus, hanc confitemur pariter et suscipimus, hanc in populis praedicare, atque docere promittimus. Haec est vera fides quam omnis ecclesia dum per totum mundum tenet, ecclesia catholica esse creditur et probatur. Cui haec fides non placet aut non placuerit, sit anathema maranatha in adventu domini nostri Iesu Christi.

Qui fidem spernit Niceni concilii et Constantinopolitani, centum quinquaginta episcoporum veramque esse non dixerit, anathema sit.

Qui fidem Epheseni synodi primi [m], et Calcedonensis non tenet, et ea non delectatur, anathema sit.

Qui concilia omnium ortodoxorum episcoporum consona conciliorum Niceni Constantinopolitani, primi Epheseni, et Calcedonensis non recipit, anathema sit.

Proinde damnationem hanc perfidie communionis arrianę, et omnium conciliorum heresem arrianam foventium, cum anathemate eorum propria manu subscribimus.

Constitutiones vero sanctorum conciliorum Niceni Epheseni vel Calcedonensis, quas gratissima aure audivimus, et consensione nostra veram esse probavimus de toto corde, et de tota anima, et de tota mente nostra subscripsimus, nihil ad cognitionem veritatis lucidius arbitrantes quam supradictorum conciliorum continent auctoritates. De trinitate autem et unitate patris et filii et spiritus sancti, nihil his verius nihil lucidius umquam potest vel poterit ||fol. 67rb|| demonstrari: De mysterio incarnationis unigeniti filii dei pro salute humani generis quo et vera probatur humanae naturae sine peccati contagione susceptio, et permanet incorruptae in eo divinitatis plenitudo, dum haec natura utraque non deperit, et una fit ex utraque domini nostri Iesu Christi persona satis plane in his conciliis probatur patefieri veritas quae a nobis creditur omni remota dubitatione. Qui umquam hanc fidem sanctam depravare, corrumpere, mutare temptaverit, aut ab eadem fide vel communione catholica quam nuper sumus deo miserante adepti, sese separare vel dissociare voluerit, sit deo et universo mundo crimine infidelitatis in aeternum obnoxius. Floreat autem sancta ecclesia catholica per omnem mundum pacatissime, et emineat doctrina sanctitate et potestate. Si qui intra eam fuerint communicaverintque hi audiant ad dexteram patris positi: Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Si qui autem ab ea recesserint, eiusque detraxerint fidei, et communionem respuerint, hi audiant ore divino in die iudicii: Discedite a me maledicti nescio vos, ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Sint ergo damnata in caelo et in terra, quaecumque per hanc catholicam fidem damnantur. Et sint accepta in caelo et in terra, quęcumque per hanc fidem accipiuntur, regnante domino nostro Iesu Christo cui cum patre et spiritu sancto est gloria in saecula saeculorum.

INCIPIT FIDES A SANCTO NICENO CONCILIO EDITA.

Credimus in unum deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem, et in unum dominum Iesum Christum filium dei de patre natum unigenitum, hoc est de substantia patris, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum, ex deo vero, natum non factum homousion patri, hoc est eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in caelis et quae in terris. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, passus est, et resurrexit tertia die. Ascendit in caelos, inde venturus est, iudicare vivos et mortuos. Et in spiritum sanctum, eos autem qui dicunt: Erat, quando non erat, ||fol. 67va|| et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis extantibus factus est, aut ex alia substantia vel subsistentia dicunt esse, aut convertibilem vel mutabilem filium dei, anathematizat catholica et apostolica ecclesia.

ITEM SANCTA FIDES QUAM EXPOSUERUNT CL PATRES IN CONCILIO CONSTANTINOPOLITANO.

Credimus in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem, et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia saecula. Deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum, ex deo vero. Natum non factum homousion patri, hoc est eiusdem cum patre substantiae. Per quem omnia facta sunt, quae in caelis et quae in terris sunt. Qui propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de spiritu sancto et Maria virgine. Homo factus, passus est sup [n] Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit. Ascendit in caelos, sedet ad dexteram patris. Iterum venturus in gloria iudicare vivos et mortuos. Cuius regni, non erit finis, et spiritum sanctum dominum et vivificantem. Ex patre procedentem, cum patre et filio adorandum et glorificandum. Qui locutus est per prophetas. Unam catholicam atque apostolicam ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi. Amen.

ITEM TRACTATUS CONCILII CALCIDONENSIS.

Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis agnitionem et confirmationem, cautissimum hoc salutare divinae gratiae symbolum. De patre enim et filio et spiritu sancto doctrinam perfectam edocet, et incarnationem dominicam fideliter suscipientibus manifestat. Sed quoniam hi qui praedicationem veritatis destruere nituntur, quasdam proprię hereseos novitates parturiunt. Quidam enim mysterium pro nobis actum divinae dispensationis audent corrumpere, et vocem illam virginei partus factam ad virginem denegant. Alii temperamentum confusionemque inducentes, et unam esse naturam carnis et deitatis insensate cnmponentes, passibilem unigeniti divinam naturam tali confusione [o] ||fol. 67vb|| prodigiose [p] divulgant. Idcirco omnem adversus veritatem opponendam ab ipsis machinationem volens excludere, sancta et magna universalis synodus, antiquam praedicationem immobilem docens, statuit precipue [q] trecentorum decem et octo episcoporum sanctorum patrum fidem incontaminatam manere. Et propter eos [r] qui spiritui [s] sancto adversabantur CL patrum paulo posteriori tempore in urbe Constantinopolitana convenientium, de substantia spiritus sancti traditam doctrinam corroborat. Quam etiam omnibus insinuaverunt, non quod in praecedentibus aliquid deesset adicientes, sed de spiritu sancto eorundem intellectus adversus eos qui deitatis dominationem nituntur adimere scripturarum testimoniis plenius manifestantes. Propter eos sane qui dispensationis mysterium temptant corrumpere, et purum hominem esse qui ex sancta virgine natus est impudenter divulgant, beatissimi quondam Cyrilli Alexandrinae ecclesiae sacerdotis synodicas epistolas, tam ad Nestorium quam ad ceteros per orientem congruas et sibi consentientes suscepit. Ad confutationem quidem Nestorianę amentiae et ad interpretationem eorum qui religioso zelo salutis symboli capiunt intellectum. Quibus et epistolam sancti ac beatissimi primę sedis archiepiscopi Leonis ad Flavianum scriptam sanctae recordationis archiepiscopum ad perimendam Euticetis malignitatem quaeque magni Petri confessioni concordat, et communem quandam paginam exsistentem contra eos qui recte non glorificant ad confirmationem catholicae religionis evidenter subiunxit. Nam eos qui in duos filios dispensationis dominicę mysterium scindere moliuntur exsecratur. Et eos qui passibilem divinitatem unigeniti filii dei audent asserere, de concilio sacerdotum repellit, et eos qui in duabus naturis Christi temperamentum vel confusionem argumentantur adversatur. Et qui cęlestem aut alterius cuiusque substantiae exsistere formam servi quam pro nobis adsumpsit insaniendo asseruit, procul abicit, et eos qui duas quidem ante adunationem naturas domini delirant, unam vero post adunationem confingunt, anathema facit. [t] Consentientes igitur sanctis patribus unum eundemque filium confiteri dominum nostrum Iesum Christum consona voce pariter edocemur, ||fol. 68ra|| perfectum eundem in unitate deum verum et hominem verum eundem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum patre naturae, secundum humanitatem eundem unius naturae per omnia similem nobis absque peccato. Ante saecula quidem ex patre natum secundum divinitatem, in novissimis vero diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex Maria virgine dei genitrice secundum humanitatem. Unum eundemque Christum filium dominum unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter cognoscendo, in nullo naturarum differentias propter unitatem perimendas. Magis autem salva utriusque naturae proprietate et in una coeunte persona unoque statu concurrente, non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eundemque filium unigenitum deum verum dominum Iesum Christum, sicut ab exordio prophetae de eo et ipse nos erudivit et patrum nobis tradidit symbolum.

His itaque cum omni subtilitate et diligentia a nobis ordinatis statuit sancta et universalis synodus, aliam fidem nulli licere proferre, aut scribere, aut edere, aut separare, aut docere aliter. Qui autem audent exponere aliam fidem, aut proferre, aut docere, aut tradere alium symbolum, volentibus converti ad scientiam veritatis ex gentibus, vel Iudęis vel hereticis quibuscumque, si quidem episcopi aut clerici fuerint, alienos esse episcopos [u] ab episcopatu, et clericos a clero precipimus. Si vero monachi vel laici fuerint, anathemate feriantur.

Anastasius episcopus in Christi nomine, anathematizans heresem arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Murila in Christi nomine episcopus anathematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Uuiligiscus in Christi nomine episcopus, anathematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Sumnila in Christi nomine civitatis Vesensis episcopus, anat||fol. 68rb||hematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Gardingus in Christi nomine episcopus civitatis Tudensis, anathematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Beccila in Christi nomine civitatis Lucensis episcopus, anathematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Arbitrus in Christi nomine civitatis Portucalensis episcopus, anathematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Friusclus in Christi nomine civitatis Dertosane episcopus, anathematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam [v] in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.

Similiter et reliqui presbiteri et diacones ex heresi arriana conversi subscripserunt.

Signum Gussini viri inlustris proceris. Fonsa vir inluster, anathematizans subscripsi.

Afrila vir inluster, anathematizans subscripsi.

Abila vir inluster, anathematizans subscripsi.

Eleva vir inluster, anathematizans subscripsi.

Similiter et omnes seniores Gothorum, subscripserunt.

Post confessionem igitur et subscriptionem omnium episcoporum et totius gentis Gothicę seniorum, gloriosissimus dominus noster Recaredus rex pro reparandis simul et confirmandis disciplinae ecclesiasticae moribus dei sacerdotes taliter affatus est dicens: Regia cura usque in eum modum protendi debet et dirigi quoadusque plenam constiterit aetatis et scientiae capere rationem. Nam sicut in rebus humanis gloriosius [w] eminet [x] potestas regia, ita et prospiciendae commoditati [y] conprovincialium maior debet esse ||fol. 68va|| et providentia. At nunc beatissimi sacerdotes, non in eis tantummodo rebus diffundimus sollertiam nostram quibus populi sub nostro regimine positi pacatissime gubernentur et vivant, sed etiam in adiutorio Christi extendimus nos ad ea quae sunt caelestia cogitare et quae populos fideles efficiant satagimus non nescire. Ceterum si totis nitendum est viribus humanis moribus modum ponere, et insolentium rabiem regia potestate refrenare, si quieti et paci propagandae [z] opem debemus impendere, multo magis est adhibenda sollicitudo desiderare et cogitare divina, inhiare sublimia et ab errore retractis populis veritatem eis serenae lucis ostendere. Sic enim agit qui multiplici se [a] a deo remunerari contendit. Sic enim audit qui super id quod ei committitur, auget, dum illi dicitur: Quicquid supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Ergo quia iam fidei nostrae et confessionis formam plena [b] serie vestra beatitudo recensuit, simulque et sacerdotum nostrorumque procerum fides atque confessio sanctitati vestrae perpatuit, hoc a deo necessario pro firmitate catholicae fidei, nostra deo supplex instituere decrevit auctoritas, ut propter roborandam gentis nostrae novellam conversionem, omnes Spaniarum et Galliae ecclesiae hanc regulam servent, omni sacrificii tempore, ante communicationem corporis Christi et sanguinis iuxta orientalium partium morem unanimiter clara voce sacratissimum fidei recenseant symbolum, ut primum populi quam credulitatem teneant fateantur, et sic corda [c] fide purificata ad Christi corpus et sanguinem percipiendum exhibeat. Dum enim constitutio haec fuerit perenniter conservata in dei ecclesia, et fidelium ex hoc [d] sollicitudo corroboratur et credulitas, et perfidia infidelium concitata ad id quod repetitum saepius recognoscit, quid catholica teneat et credat [e] ecclesia. Omnibus ergo capitulis quae adhuc per vestram sanctitatem regulis ecclesiasticis adicienda sunt, hoc pro fidei sanctae reverentia [f] et firmitate proponite, quod de proferendo symbolo nostra deo docente decrevit serenitas. De cetero autem prohibendis insolentium moribus mea vobis consentiente ||fol. 68vb|| clementia sententiis terminate districtioribus et firma disciplina quae facienda non sunt prohibete, et ea quae fieri debent, immobili constitutione firmitate [g].

INCIPIUNT CAPITULA QUAE IN DEI NOMINE SANCTA SYNODUS IN TOLETANA URBE CONSTITUIT.

I.
Ut conciliorum statuta et praesulum Romanorum decreta custodiantur.

II.
Ut in omnibus ecclesiis die dominica symbolum recitetur.

III.
Ut ne quis extra necessitatem rem ecclesiae alienet.

IIII.
Ut liceat episcopo unam ex parrochiis basilicam monasterium facere.

V.
Ut sacerdotes et levite, cum uxoribus suis vivant.

VI.
Ut servus ecclesiae ab episcopo manumissus a patrocinio ecclesiae numquam recedat, et ut liberti aliorum ab episcopo defendantur.

VII.
Ut ad mensam episcopi scripturę divinae legantur.

VIII.
Ut clerici de familia fisci a principe non donentur.

VIIII.
Ut ecclesiae arrianorum ad catholicum episcopum in cuius diocesi sunt pertineant.

X.
Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat.

XI.
Ut potens paenitentiam agat.

XII.
De his qui paenitentiam poscunt, si vir est prius tondatur si fęmina prius habitum mutet.

XIII.
Ut clerici qui seculares iudices appetunt excommunicentur.

XIIII.
De Iudeis.

XV.
Ut servi fisci qui ecclesias construunt, dotem faciant.

XVI.
Ut episcopi cum iudicibus idola destruant, et ut domini idolatriam servis prohibeant.

XVII.
Ut episcopi cum iudicibus necatores filiorum acriori disciplina corripiant.

XVIII.
Ut semel in anno synodus fiat et iudices et aetores [h] fisci presentes sint.

XVIIII.
Ut ecclesia cum rebus eius ad episcopi ordinationem pertineat.

XX.
Ut episcopus angarias vel indictiones in diocesi non inponat.

XXI.
Ut non liceat iudicibus clericos vel servos ecclesiae in suis angariis occupare.

XXII.
Ut religiosorum corpora psallendo tantum deducantur, et ut in sanctorum nataliciis ballimathiae prohibeantur.
EXPLICIUNT CAPITULA.
||fol. 69ra||

I.
fehlt

POST DAMNATIONEM HEresis arriane et fidei sanctae catholicae expositionem, hoc sanctum precepit concilium ut quia nonnullis vel heresis vel gentilitatis necessitate per Spaniarum ecclesias canonicus praetermissus est ordo, dum et licentia abundaret transgrediendi, et disciplinae optio negaretur, dum omnis excessus heresi probaretur patrocinio, et abundantia mali temporis procul esset districtio disciplinae. At nunc pace ecclesiae Christi misericordia reparata, omne quod priscorum canonum auctoritas prohibet, sit resurgente disciplina inhibitum [i], et agatur omne quod praecepit. Permaneant [k] in suo vigore conciliorum omnium constituta [l] simul et synodicę sanctorum presulum Romanorum epistolae. Nullus deinceps ad promerendos honores ecclesiasticos contra canonum adspiret indignus, nihil ex hoc fiat quod sancti patres spiritu dei pleni sanxerunt debere non fieri, et qui praesumpserit severitate priorum canonum distringatur.


II.
fehlt

Pro reverentia sanctissimę fidei, et propter corroborandas hominum invalidas mentes consulto piissimi et gloriosissimi Recaredi regis constituit synodus, ut per omnes ecclesias Spaniae et Galliae vel Gallitiae secundum formam orientalium ecclesiarum, concilii Constantinopolitani, hoc est centum quinquaginta episcoporum symbolum fidei recitetur. Et priusquam dominica dicatur oratio, voce clara populo predicetur. Quo et fides vera manifesta sit et testimonium habeat et ad Christi corpus et sanguinem pręlibandum pectora populorum fide purificata accedant.


III.
fehlt

Haec sancta synodus nulli episcoporum licentiam tribuit res alienare ecclesiae, quoniam et antiquioribus canonibus, hoc prohibetur. Si quid vero quod utilitatem non gravet ecclesiae pro suffragio monachorum vel ecclesiis ad suam parrochiam pertinentium dederint firmum maneat. Peregrinorum vel clericorum et egenorum necessitati salvo [m] iure ecclesiae prestare permittuntur [n] pro tempore quae potuerint.


IIII.
fehlt

Si episcopus unam de parrochitanis ecclesiis suis, monasterium dicare voluerit ut in ea [o] monachorum ||fol. 69rb|| regulariter congregatio vivat, hoc de consensu concilii sui habeat licentiam faciendi. Qui etiam si de rebus ecclesiae pro eorum substantia aliquid quod detrimentum ecclesiae non exhibeat, eidem [p] loco donaverit, sit stabile. Rei bonę statuendum, sanctum concilium dat consensum.


V.
fehlt

Compertum est a sancto concilio, episcopos presbiteros et diaconos venientes ex heresi, carnali adhuc desiderio uxoribus copulari. Ne ergo de cetero fiat hoc pręcipitur, quod et prioribus canonibus continetur. Ut non liceat eis vivere libidinosa societate, sed manente inter eos coniugali communem utilitatem habeant, et non sub uno conclavi maneant. Vel certe si suffragatur virtus in alia domo suam uxorem faciat habitare ut castitas apud deum et apud homines habeat testimonium bonum. Si qui vero post hanc conventionem obscene cum uxore elegerit vivere ut nec lector habeatur. Qui vero semper sub canone ecclesiastico iacuerunt, si contra veterum imperata in suis cellulis mulierum quae infamem suspicionem [q] possunt generare [r] consortium habuerint, illi canonice [s] quidem destringantur, mulieres vero ab episcopis venundatę, praecium ipsum pauperibus erogetur.


VI.
fehlt

De libertis autem hoc precepit sancta synodus, ut si qui presbiteri vel diaconi ab episcopis facti sunt, secundum modum quo canones antiqui dant licentiam sint liberi, et tamen a patrocinio ecclesiae, tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis commendati patrocinio episcopi conligantur, et ne cuiquam donentur a principe hoc episcopus postulet.


VII.
fehlt

Pro reverentia dei et sacerdotum id universa sancta constituit synodus, ut quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi, in omni sacerdotali convivio lectio scripturarum divinarum misceatur. Per hoc enim et animae aedificantur ad bonum, et fabulae non necessarię prohibentur.


VIII.
fehlt

Iubente autem atque consentiente domino Recaredo rege, id precepit sacerdotale concilium ut clericos ex familia fisci nullus audeat a principe donatos expetere, sed traditos capitis sui tributum ||fol. 69va|| ecclesiae dei cui sunt allegati [t] usque dum vivunt regulariter administrent.


VIIII.
fehlt

Decreto huius concilii hoc statuitur, ut ecclesiae quae fuerunt in heresi arriana, nunc autem sunt catholicae, ad eos episcopos cum suis rebus pertineant ad quos parrochiae ipsę in quibus ecclesiae ipsę fundatę sunt pertinere videntur.


X.
fehlt

Pro consulto castitatis quod maxime hortamento concilii proficere debeat, annuente glorioso domino nostro, Recaredo rege, hoc sanctum adfirmat concilium, ut viduae quibus placuerit teneant castitatem, et nulla vidua ad nuptias intrandas venire cogatur. Quod si priusquam profiteantur continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere. Si quis vero propositum castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta communione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.


XI.
fehlt

Quoniam comperimus per quasdam Spaniarum ecclesias non secundum canonem, sed fedissime [u] pro suis peccatis homines agere paenitentiam et quotiens peccare libuerit, totiens a presbiteris se conciliari expostulent. Et ideo pro coercenda tam exsecrabili presumptione id a [v] sancto concilio iubetur, ut secundum formam canonum antiquorum detur paenitentia. Hoc est ut prius eum quem sui paenitet facti, a communione suspensum faciat inter reliquos penitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore sicuti sacerdotalis comtemplatio [w] probaverit, eum communioni restituat. Qui vero ad propria vitia vel infra paenitentiae tempus vel post reconciliationem relabuntur, secundum priorum canonum severitate damnentur.


XII.
fehlt

Quicumque ab episcopo vel presbitero sanus vel infirmus paenitentiam postulat, id ante omnia episcopus observet et presbiter, ut si vir est, sive sanus sive infirmus, prius eum tondat, aut in cinere et cilico habitum mutare faciat, et sic paenitentiam ei tradat. Si vero ||fol. 69vb|| mulier fuerit, non accipiat paenitentiam, nisi prius aut velata fuerit aut mutaverit habitum. Sępius enim laicis cum feminis tribuendo desidiose paenitentiam ad lamentanda rursum facinora post acceptam paenitentiam relabuntur.


XIII.
fehlt

Inolita presumptio usque adeo inlicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici [x] clericos suos relicto pontifice suo, ad iudicia publica pertrahant. Proinde statuimus, ut hoc de cetero non praesumatur. Si quis hoc praesumpserit facere, et causam perdat, et a communione efficiatur extraneus.


XIIII.
fehlt

Conventus noster hoc canonibus inserendum praecepit, ut Iudeis non liceat christianas habere uxores vel concubinas, neque mancipium christianum in usus proprios comparare, sed et filii qui ex tali coniugio nati sunt adsumendos esse ad baptismum. Nulla officia publica eis iniungantur per quae eis occasio tribuatur poenam christianis inferre. Si qui vero christiani ab eis iudaismo ritu sunt maculati, vel etiam circumcisi non reddito precio, ad libertatem et religionem redeant christianam.


XV.
fehlt

Si qui ex servis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint, easque de sua paupertate dotaverint, hoc procuret episcopus prece sua, auctoritate confirmari [y].


XVI.
fehlt

Quoniam pene per omnem Spaniam, sive Galliam, idolatrię sacrilegium inolevit, hoc cum consensu gloriosissimi principis sancta synodus ordinavit, ut omnis sacerdos in loco suo una cum iudice territoriis sacrilegum [z] memoratum studiose perquirat, et exterminari inventum non differat. Omnes vero qui ad talem errorem concurrunt sine discrimine qua potuerint animadversione coerceant. Quod si neglexerint, sciant se utrique excommunicationis periculum esse subituros. Si qui vero domini extirpare hoc malum de possessione sua neglexerint, vel familiae suae prohibere noluerint, ab episcopo et ipsi a communione pellantur.


XVII.
fehlt

Dum multae quaerelę ad aures sancti concilii deferrentur, inter cetera tantę crudelitatis est opus nuntiatum, quantum considentium [a] aures sacer||fol. 70ra||dotum non possent sustinere. Ut in quibusdam Spaniae partibus filios suos parentes interimant fornicatione avidi pietatis alieni. Quibus si tedium est filios numerosius augere, prius se ipsos debent castigare a fornicatione. Nam dum causa propagandae prolis sortiantur coniugia, parricidio et fornicatione tenentur obnoxii, qui filios necando proprios, docent se non pro filiis sed pro libidine uxores duxisse. Proinde tantum nefas ad cognitionem gloriosissimi domini nostri Recaredi regis perlatum est. Cuius gloria dignata est iudicibus earundem partium imperare, ut amovendum tantum facinus diligenter cum sacerdote procurent, et habita severitate prohibeant. Ergo et sacerdotes locorum eorundem in quibus sceleris huius immanitas peragitur sancta synodus precipiendo convenit, ut idem scelus cum iudice curiosius quaerant, et sine capitali vindicta acriori disciplina prohibeant.


XVIII.
fehlt

Praecepit haec sancta et universalis synodus ut stante priorum auctoritate canonum quae bis in anno praecepit congregare [b] concilia consulta itineris longitudine et paupertate ecclesiarum Spaniae, semel in anno in loco quem metropolitanus elegerit episcopi congregentur. Iudices vero locorum vel actores fiscalium patrimoniorum ex decreto domini nostri simul cum sacerdotum concilio autumnali tempore, die kalendarum novembrium in unum conveniant, ut discant quam pie et iuste cum populis agere debeant, ne in angariis aut in operationibus superfluis, sive privatum onerent, sive fiscalem gravent. Sunt etenim perspectatores episcopi secundum regis ammonitionem qualiter iudices cum populis agant, ut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum auribus principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab ecclesia et a communione suspendant. A sacerdote vero et senioribus deliberetur quid [c] per provintias in suo detrimento prestare debeat iudices, si ad concilium non venerint. Concilium autem, non solvatur nisi locum prius elegerint quo succedente [d] tempore iterum ad concilium veniatur, ut iam non necesse habeat ||fol. 70rb|| metropolitanus episcopus pro congregando concilio litteras destinare, sive priori concilio tempus omnibus denuntiatur et locus.


XVIIII.
fehlt

Quidam contra omnem auctoritatem sic ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ut dotem quam eidem ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum est taliter in praeterito corrigatur, et in futuro ne fiat prohibeatur, sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.


XX.
fehlt

Quia cognovimus episocopos per parrochias suas non sacerdotaliter sed crudeliter desęvire, et dum scriptum sit: Forma estote gregi, non ut dominantes in clero exactionesque diocesi suae vel damna infligant, ideoque censemus excepto quod veterum constitutiones a parrochiis habere iubent episcopos ut alia illis quae hucusque praesumpta sunt denegentur. Hoc est neque in angariis presbiteri aut diacones, neque in aliquibus fatigentur iudicibus, ne videamur in ecclesia dei exactores potius quam dei pontifices nominari. Hi vero clerici tam vocales [e] quam diocesani qui se ab episcopo gravare cognoverint, quaerelas suas ad metropolitanum deferre non differant, ut metropolitanus non moretur eiusmodi praesumptiones coercere.


XXI.
fehlt

Ecclesiarum servos et episcoporum, vel omnium clericorum a iudicibus vel actoribus publicis in diversis angariis fatigari dolemus. Propter quod omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales deinceps ausus inhibeat. Sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent. Si qui vero iudicum aut actorum, clericum aut servum clerici vel ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica cui impedimentum facit, efficiatur extraneus.


XXII.
fehlt

Qui divina vocatione ab hac vita recedunt, cum psalmis tantummodo et psallentium vocibus debere ad sepulchra deferri. Nam funeris precamen quod vulgo defunctis cantari solet, vel pectoribus se aut proximos aut familias cedere omnino prohibemus. Sufficiat autem quod in spe resurrectionis christianorum corporibus famulatum divinorum impenditur canticorum, prohibet enim nos apostolus sanctus ||fol. 70va|| lugere defunctos dicens: De dormientibus autem nolo vos contristari, sicut et ceteri qui spem non habent. Et dominus non flevit Lazarum mortuum, sed ad huius vitae ęrumnas ploravit resuscitatum. Si enim potest hoc episcopus, omnes christianos prohibere agere non moretur. Religiosis [f] tamen omnino aliter fieri non decere censemus. Sic enim christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.


XXIII.
fehlt

Inreligiosa consuetudo est quam vulgus per sanctorum sollempnitates agere consuevit. Populi qui debent officia divina attendere saltationibus turpibus invigilant, cantica non solum mala canentes, sed et religiosorum officiis perstrepentes. Hoc et enim ut ab omni Ispania depellatur sacerdotum et iudicium a concilio sancto curae committitur.

INCIPIT EDICTUM REGIS IN CONFIRMATIONE CONCILII.

GLORIOSISSIMUS DOMINUS REX universorum Recaredus, sub regimine nostrae potestatis consistentium. Amatores nos vestri divina faciens veritas, nostris principaliter sensibus inspiravit ut causa instaurandae fidei ac disciplinae ecclesiasticae episcopos omnes Ispaniae nostro praesentare culmini iuberemus. Procedente autem diligenti et cauta deliberatione sive quae ad fidem conveniant, seu quae ad morum correctionem [g] respiciunt sensus maturitate et intellegentiae gravitate [h] constant esse [i] digesta, nostra proinde auctoritas hoc omnibus hominibus ad regnum nostrum pertinentibus iubet, ut si qua definita sunt in hoc sancto concilio acto in urbe Toletana [k], anno regni nostri feliciter quarto nulli contempnere liceat, nullus praeterire praesumat. Capitula enim quae sensibus nostris placita et disciplinae congrua a presenti conscripta sunt synodo in omni auctoritate sive clericorum sive quorumcumque omnium observentur et maneant, id est de observatione priorum canonum de symbolo proferendo a populis in ecclesia. De episcopis ut eis non liceat rem alienare ecclesiae, ut episcopo liceat unam de parrochitanis ecclesiis monasterium facere. Ut episcopis et presbiteris et diaconibus ex heresi conversis, iam non liceat misceri uxoribus. ||fol. 70vb|| Vel quod hi qui semper catholici fuerint, in cellulis suis cum mulieribus extraneis non morentur. Quod liberti ab episcopis vel ab aliis facti et ecclesiis commendati permanere debeant liberi. Quod lectio in omnibus [l] sacerdotalibus mensis legi debeat. Quod clericos ex familiis fisci nostri nullus umquam a rege postulet, et qui acceperit, irrita talis donatio maneat. De ecclesiis ab heresis translatis, ad episcopos in quorum sunt parrochiis pertineant. De viduis quod que [m] voluerint continentiam teneant, et quae nubere elegerint, quibus voluerint nubant. Aeque de virginibus. Quod paenitentes secundum modum canonum antiquorum debeant agere paenitentiam, quod qui voluerint paenitentiam agere, prius tondantur aut habitum mutent. Quod non liceat Iudeis ducere de christianis uxores, vel concubinas, sive comparare mancipia christiana, et iudaizare non liceat vel publica officia peragere. Quod manere debeat firmum, si servi fisci nostri ecclesias fecerint, easque de peculio suo dotaverint. Quod idolatriae cultura a sacerdotibus vel iudicibus exquirenda [n] sit atque exterminanda. Quod quae filium suum necaverint a sacerdotibus vel a iudicibus destringantur. Quod semel in anno ad concilium sacerdotes et iudices atque actores patrimonii nostri debeant convenire. Quod ecclesiarum omnium causa ad episcopi ordinationem pertinere debeat. Quod sacerdotes moderanter agere debeant per parrochias. Quod servi ecclesiae sive clericorum, non debeant a iudicibus vel a nostris actoribus in angaria aliqua fatigari. Quod religiosorum corpora cum ymnis et canticis, tantum deferenda sint ad sepulchra. Quod balimathiae et turpia cantica prohibenda sunt a sanctorum sollempniis. Has omnes constitutiones ecclesiasticas quas summatim breviterque perstrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus aut laicus harum sanctionum oboediens esse noluerit, si episcopus presbiter diaconus aut clericus fuerit ab omni concilio excommunicationi subiaceat. Si vero laicus fuerit et honestioris loci persona fuerit me||fol. 71ra||dietatem facultatum [o] suarum amittat fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est amissione rerum suarum multatus in exilium deputetur.

FLAVIUS RECAREDUS REX [p]

Hanc [q] deliberationem quam cum sancta definivimus synodo confirmans subscripsi. Masona in Christi nomine ecclesiae catholicae Emeretensis metropolitanus episcopus provintiae Lusitanię his [r] constitutionibus quibus in urbe Toletana [s] interfui [t], manu mea subscripsi. Similiter et alii episcopi subscripserunt.


Stand: 2008-03-02