Concilium Valentinum

INCIPIT VALENTINUM CONCILIUM, SEX EPISCOPORUM HABITUM ERA DXXXIII. TITULI EIUSDEM CONCILII INCIPIUNT.

I.
Ut evangelium post apostolum legatur.

II.
Ut defuncto episcopo de rebus ipsius vel ecclesiae nullus quicquam praesumat.

III.
Ut propinqui morientis episcopi de rebus eius nihil usurpent sine metropolitani et conprovincialium conscientia.

IIII.
De exsequiis morientis episcopi et qualiter humetur.

||fol. 61rb||

V.
De vagis et inoboedientibus clericis.

VI.
Ut clericum alienum nullus ordinet nec sit clericus qui non spoponderit locum ubi sit delegatus.

ANNO XV TEUDERICI REGIS SUB DIE PRID NO DEB CUM IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI VALENTINO CONCILIO CONGREGATI [a].


I.
fehlt

Ecclesiasticas [b] regulas tractaremus, antiquos canones relegentes, inter cetera hoc esse censuimus observandum ut sacrosancta evangelia ante munerum [c] inlationem in missam caticuminorum in ordine lectionum post legantur. Quatenus salutaria praecepta domini nostri Iesu Christi vel sermones sacerdotis, non solum fideles sed etiam caticumini ac poenitentes, et omnes qui e diverso sunt audire licicum [d] habeant. Sic enim pontificum praedicatione audita, nonnullos adtractis ad fidem evidenter scimus.


II.
fehlt

Hoc etiam placuit ut episcopo ab [e] saeculo iubente domino arcessito clerici ab omni omnino suppellectili, vel quaecumque sint in domo ecclesiae vel episcopi, in libris in speciebus utensilibus vasculis frugibus gregibus animalibus vel omni omnino [f] re, rapaces manus abstineant, et nihil latronum more diripiant. Qui nisi canonum auctoritate prohibiti fuerint, omnia quae pervaserint metropolitani vel omnium conprovintialium sacerdotum districtione [g] coacti in pristinum statum redintegrare cogantur, ut nihil antestiti vel dispensatori futuro necessariorum sub hac iusta constitutione depereat. Quod ut confidentius iustitia manente [h] servetur, secundum Regiensis synodi constituta episcopo a corpore recedente vicinior illi accedat episcopus qui ex more exsequiis celebratis, statim ecclesiae ipsius curam districtissime gerat, ne quid ante ordinationem futuri pontificis remanentium clericorum subversioni vel direptioni iam liceat. Ita ut perspectis omnibus inspectio certior descriptioque fidelissima, si fieri potest intra octabas defuncti, sub diligentia praesentis episcopi peragatur. Dehinc ad metropolitani notitiam habita ordinate descriptio deferatur. Ut eius electione talis persona ordinande [i] domus ecclesiastice procuretur, quae vel consueta clericis stipendia dispenset, et creditarum sibi rerum si forsitan tarditas in episcopo ordinando successerit, metropolitano congruis temporibus reddere possit rationem. Ut sub hac salubri constitutione clerici stipendiis suis omnino contenti labores ||fol. 61va|| non diripiant episcopi decedentis [k], et in vacuam ecclesiae domum futurus pontifex non sine dolore succedat, sed magis de praedecessoris sui dimisso, possit et ipse gaudere et aliis ministrare.


III.
fehlt

Simili quoque modo parentibus et propinquis decidentis episcopi si intestatus obierit denuntietur ut sine metropolitani vel conprovintialium sacerdotum conscientia, nihil de rebus defuncti [l] occupare pertemptent, ne forte hereditariis rebus etiam aliqua ad ecclesiam pertinentia vel permixta usurpent, sed usque ad ordinationem futuri expectent antestitis, aut certe si longum fuerit, ad metropolitani ut dictum est ordinationem recurrant. Si quis autem inmemor divini timoris contra haec sancta synodica clericus quisque vel laicus venire improba mente temptaverit, et communione et consortio privetur ecclesiae. Quia durum est ut ad illam conveniat quam expoliare non metuit, nisi forte spiritu meliori correptus, dum a praesumptione cessaverit, recuperet indulgentiam. Si autem rationabiliter modesteque unusquisque repetit quod sibi iure debetur, ei absque aliqua animadversione a metropolitano vel cui iniunxerit, aut res [m] aut ratio non negetur. Hos etiam omnes canones constringunt, qui tam in praeteritum quam in futurum res ecclesiae vel episcopi usurpantes diripuerint.


IIII.
fehlt

Illud etiam provido consilio decernentes ut quia saepe sanctorum antestitum per abstinentiam commendatoris episcopi exsequiae differuntur, ita ut veneranda pontificis membra dum tardius funerantur iniuriae omnino subiaceant, episcopus qui post mortem fratris ad sepeliendum eum solet invitatus occurrere infirmum magis et adhuc in corpore positum ammonitus visitare non differat, ut aut de relevatione sacerdotis amplius gaudeat, aut certe de ordinatione domus suae fratrem ammoneat, eiusque probabilem voluntatem in effectum transmittat, ac recedentem a saeculo oblatum in eius commendatione sacrifitium deo mox sepulturae tradat diligentissime et superius constituta canonice non differat adimplere. Si autem ut fieri solet antestis obitu repentino discesserit et conlimitanei sacerdotes de longinquo minime adesse potuerint, uno die tantum cum sua nocte exanimatum corpusculum sacerdotis manet, ne sine fratrum ac religiosorum frequentia vel psallentium excubatione ||fol. 61vb|| servatum a presbiteris cum omni diligentia in loculo conditum seorsum non statim humetur, sed honorifice commendetur. Donec sine mora invitato undecumque pontifice ab ipso ut condecet sollempniter tumuletur, ut et iniuriae tollatur occasio et mos antiquus in sepeliendis sacerdotibus observetur.


V.
fehlt

Hoc etiam placuit ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconi ministerio, vel presbiteri offitio constitutus, si episcopus [n] a quo ordinatus est praeceptis non oboedierit, ut in delegata sibi ecclesia offitium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.


VI.
fehlt

Ut nullus alienum clericum secundum decreta canonum sine consensu episcopi sui audeat ordinare, sed nec ullum sanctorum sacerdotum quispiam ordinet qui localem se futurum primitus non spoponderit, ut per hoc nullus a regula vel disciplina ecclesiastica deviare permittatur impunae.


VII.
fehlt

Celsinus in Christi nomine episcopus, kk, subscripsi. Setabius episcopus, subscripsi. Benagius episcopus, subscripsi. Ampelius, episcopus, subscripsi. Salustius archidiaconus, vicarius domini mei, Marcelli episcopi subscripsi.


Stand: 2008-03-02