Cum auctore deo in Aurilianense urbe fuisset concilium summorum [d] antestitum congregatum communi omnium conlatione conplacuit, ut hoc quod verbis statuerunt, etiam scripturae testimonio roborarent.
Id constituimus observandum quod ecclesiastici canones decreverunt et lex Romana constituit ut ab ecclesiae atriis vel domu episcopi eos abstrahere omnino non liceat sed nec alteri consignari, nisi ad evangelia datis sacramentis, de morte et debilitate et omni poenarum genere sint securi. Ita ut ei cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua convictus fuerit violasse reus periurii, non solum a communione ecclesiae vel omnium clericorum, verum etiam et catholicorum convivio separetur. Quod si is cui reus est noluerit sibi intentione faciente conponi, et ipse reus de ecclesia actus timore discesserit, ab ecclesiae clericis non queratur.
De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris. Et raptor mortis vel poenarum inpunitate concessa aut ser||fol. 54vb||viendi conditioni subiectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si vero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata [e] reddatur. Et raptor a patre superiori conditionis satisfactione teneatur obnoxius.
Servus qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et posteaquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenę pro eadem culpa qua excusatur [f] probatus fuerit pertulisse pro contemptu ecclesiae et praevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum extraneus habeatur. Si vero servus pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini clericis exigentibus de inpunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari.
Si quis ab episcopo vel de ecclesiae vel de proprio iure crediderit aliquid repetendum si nihil convitii aut criminationis [g] obiecerit [h] eum pro sola conventione a communione ecclesiae non liceat submoveri.
Si servus absente aut nesciente domino episcopo sciente quod servus sit, diaconus aut presbiter fuerit ordinatus, ipso in clericatus officio permanente, episcopus eum domino dupli satisfactione conpenset. Si vero episcopus eum servum esse nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicaverint ordinari, simili redibitione teneantur obnoxii.
Si diaconus aut presbiter crimen capitale commiserint, simul et officio et communione pellantur.
De his qui suscepta paenitentia religionem suae professionis obliti ad secularia relabuntur, placuit eos et a communione suspendi, et ab omnium catholicorum conviviis separari. Quod si post interdictum cum eis quisque praesumpserit manducare et ipse communione privetur.
Si diaconus vel presbiter pro reatu suo se ab altaris communione sub paenitentis professione submoverint, sic quoque si alii defuerint, et causa certe necessitatis exoritur, poscentem baptismum liceat baptizare.
Si se cuicumque mulier duplici coniugio presbiteri vel diaconi relicta coniunxerit, aut castigati separentur, aut certe si in criminum intentione perstiterint [i], pari excommunicatione plectentur.
Antiquos canones relegentes priora statuta credimus renovanda, ut de his quae in altario oblatione fidei conferuntur, medietatem episcopus sibi vindicet, et medietatem sibi dispensandam, secundum gradus clerus accipiat, tam de prediis quam de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.
De his quae parrochiis in terris vineis, mancipiis atque peculiis [k], quicumque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen quae in altario accesserint, tertia fideliter episcopis deferatur.
Episcopus pauperibus vel infirmis qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et vestimentum in quantum possibilitas habuerit largiatur.
Omnes basilicae quae per diversa constructę sunt vel cotidie construuntur, placuit secundum priorum canonum regulam, ut in eius episcopi in cuius territorio positae sunt, potestate consistant.
Ne superstes frater thorum defuncti fratris ascendat, ne se quisque amissae uxoris sorori audeat sociari. Quod si fecerint, ecclesiastica districtione feriantur.
Abbates pro humilitate religionis, in episcoporum ||fol. 55rb|| potestate consistant. Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno in loco ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant. Monachi autem abbatibus omni oboedientia et devotione subiaceant. Quod si quis per contumaciam extiterit indevotus ac per loca aliqua vagari aut peculiare aliquid habere presumpserit, omnia quae adquisierit ab abbatibus auferantur secundum regulam monasterio profutura [l]. Ipsi autem qui fuerant pervagati ubi inventi fuerint cum auxilio episcopi, tamquam fugaces sub custodia revocentur. Et reum se ille abba [m] futurum esse cognoscat, qui in huiusmodi personis, non regulari animadversione distrinxerit [n], vel qui monachum susceperit alienum.
Monacho orarium in monasterio vel zonas habere non liceat. Et si postea uxori fuerit sociatus, tantę prevaricationis reus, numquam ecclesiastici gradus officium sortiatur [o].
Nullus monachus congregatione monasterii derelicta, ambitionis et vanitatis inpulsu cellulam construere, sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate praesumat.
Si episcopus humanitatis intuitu mancipiola vineolas vel terrulas, clericis aut monachis vel quibuslibet prestiterit excolendas vel pro tempore tenendas [p], etiam si longa transisse annorum spatia conprobentur nullum ecclesia preiudicium patiatur, nec saecularis legis prescriptio quae ecclesiae aliquid impediat apponatur.
Id a sacerdotibus omnibus est decretum, ut ante paschae solempnitatem [q] non quinquagesima sed quadragesima teneatur.
Ut nulli civium paschae natalis domini vel quinquagesimae sollempnitatem in villa liceat celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.
Cum ad celebrandas missas in dei nomine convenitur populus non ante discedat quam missae sollempnitas compleatur. Et ubi episcopus fuerit benedictionem accipiat sacerdotis.
Rogationes id est laetanias ante ascensionem domini placuit caelebrari. Ita ut permissum triduanum ieiunium in dominicę ascensionis sollempnitate solvatur. Per quod triduum servi et ancillae ab opere relaxentur, quo magis plebs universa conveniat. Quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis utantur.
Clerici vero qui ad opus sanctum adesse contempserint secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam suscipiant disciplinam.
CAPITULUM DE FAMILIARITATE EXTRANEARUM MULIERUM TAM EPISCOPI QUAM PRESBITERI VEL DIACONI PRETERITORUM CANONUM STATUTA CUSTODIANT. [r]
Si quis clericus monachus, vel saecularis divinationem vel auguria crediderit observanda, vel sortes quas mentiuntur esse sanctorum, quibuscumque putaverint intimandas cum his qui eis crediderint ab ecclesiae communione pellantur.
Episcopus si [s] infirmitate non fuerit impeditus ecclesiae cui proximus fuerit, die dominico deesse non [t] debet. Similiter et alii qui mecum scripserunt numero XXXIII.
Stand: 2008-03-02