Cum in dei nomine in civitate Agatensi convenissemus et in sancti Andreae basilica consedissemus, de disciplina et ordinationibus clericorum atque pontificum vel de ecclesiarum utilitatibus tractaturi, in primo id placuit ut canones et statuta patrum per ordinem legerentur.
Placuit de digamis aut internuptiarum maritis, quanquam aliud patrum statuta decreverunt, ut qui hucusque ordinati sunt habita miseratione presbiteri vel diaconis [n] nomen tantum obtineant. Officium vero consecrandi presbiteri, et ministrandi huiusmodi diacones non presumant.
Contumaces vero clerici prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint peregrina eis communio tribuatur. Ita ut cum eos paenitentia [p] correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Episcopi vero si sacerdotali moderatione postposita, innocentes, aut minimis causis culpabiles excommunicare praesumpserint, aut ad gratiam festinantes recipere fortasse noluerint, a vicinis episcopis cuiuslibet provintiae litteris moneantur. Et si parcere noluerint, communio illis usque ad tempus synodi, a reliquis episcopis denegetur. Ne fortasse propter excommunicatoris peccatum, excommunicati longo tempore, morte preveniantur.
Clerici etiam vel saeculares qui oblationes parentum aut donatas aut testamento relictos [q] retinere perstiterint aut id quod ipsi donaverint ecclesiis vel monasteriis credi||fol. 51vb||derint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur.
Si quis clericus furtum ecclesię fecerit, peregrina ei communio tribuatur.
Pontifices vero quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis dumtaxat aliquid, aut cum ecclesia aut sequestratim aut dimittitur aut donatur, quia hoc ille qui donat pro redemptione animę suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum proprium sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates [r] ecclesiae computabunt. Quia iustum est ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum [s] est, ita ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti. Sane quicquid per fideicommissum aut sacerdoti aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicumque alii postmodum profuturum id inter facultates suas ecclesia conputare aut retinere non poterit.
Casellas vero vel mancipiola ecclesiae, episcopi sicut prisca canonum praecepit auctoritas vel vasa ministerii quasi commendata fideli proposito in integro ecclesiae iure possideant. Id est ut neque vendere, neque per quoscumque contractus res unde pauperes vivunt, alienare praesumant. Quod si necessitas conpulerit ut pro ecclesiae necessitate aut utilitate vel usufructuum vel indirecta venditione aliquid distrahatur apud duos vel tres conprovintiales vel vicinos episcopos causa qua necesse sit vendendi primitus conprobetur. Ut habita discussione sacerdotali, eorum subscriptione quae facta fuerit venditio roboretur. Aliter facta venditio vel transactio non valebit. Sane si quos de servis ecclesiae benemeritos sibi episcopus libertate donaverit, conlatam libertatem a successoribus placuit custodiri, cum hoc quod eis manumissor in libertate contulerit. Quod tamen iubemus viginti solidorum numeri modum, in terrula vineola, vel ospiciola tenere. Quod amplius datum fuerit post manumissoris mortem, ecclesiae revocetur. Minus utiles peregrinis vel clericis salvo iure ecclesiae in usum praestare permittimus.
Id etiam placuit ut clericus si relicto officio suo propter ||fol. 52ra|| districtionem ad saecularem fortasse confugerit, et is ad quem recurrit solatium ei defensionis impenderit, cum eodem de ecclesiae communione [u] pellatur.
Placuit etiam ut si presbiteri vel diaconi coniugati ad thorum uxorum suarum redire voluerint, papę Innocentii ordinatio, vel Syricii episcopi, auctoritas conservetur. Quod si ad aliquos formula illa, ecclesiasticę vitę pariter et disciplinae [v] quae a Syricio episcopo ad provintias conmeavit, non probabitur pervenisse, eis ignorationis venia [w] remittetur, ita ut de cetero penitus incipiant abstinere. Et ita gradus suos in quibus inventi fuerint sic retineant, ut ad potiora eis non liceat ascendere. Quibus in beneficio esse debet, quod locum ipsum quem retinent non amittunt. Si qui autem scisse formam vivendi missam a sancto Syricio episcopo deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abiecisse, illi sunt modis omnibus summovendi. Eo quod post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sunt voluptatem.
Id etiam ad custodiendam vitam et famam speciali ordinatione praecipimus, ut nullus clericorum extraneae mulieri qualibet collatione aut familiaritate iungatur. Et non solum in domo illius extranea mulier non accedat, sed nec ipse frequentandi ad extraneam mulierem habeat potestatem sed cum matre tantum sorore, filia et neptę si habuerit aut voluerit, vivendi liberam habeat potestatem. De quibus nominibus nefas est aliud quam natura constituit suspicari.
Ancillas vel libertas a cellario vel secreto ministerio et ab eadem mansione in qua clericus manet, placuit removeri.
Placuit etiam ut omnes ecclesiae exceptis diebus dominicis in quadragesima, etiam die sabbato sacerdotali oratione et discretionis comminatione ieiunent.
Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis, una die id est ante octo dies dominicę resurrectionis, publice in ecclesia conpetentibus praedicare.
Altaria placuit non solum unctione chrismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari.
Paenitentes tempore quo paenitentiam petunt, inpositionem manuum, et cilicium super caput a sacerdote sicut ubique constitutum est consequantur. Si autem [x] comas non deposuerint aut vestimenta non mutaverint abiciantur. Et nisi digne paenituerint, non recipiantur. Iuvenibus etiam paenitentia non facile committenda est, propter aetatis fragilitatem. Viaticum tamen, omnibus in morte positis non negandum.
Episcopus benedictionem diaconatus, minoribus quam viginti et quinque annorum paenitus non committat. Sane si coniugati iuvenes consenserint ordinari, etiam uxorum voluntas, ita requirenda est ut sequestrato mansionis cubiculo, religione praemissa, posteaquam pariter conversi fuerint ordinentur.
Presbiterum vero vel episcopum ante triginta annos id est antequam ad viri perfecti aetatem perveniat, nullus metropolitanorum ordinare presumat, ne per aetatem quod aliquotiens evenit, aliquo errore culpentur.
Saeculares qui in natale domini, pascha, pentecosten, non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur.
Sanctimoniales quamlibet vita eorum et mores probati sint [y], ante annum aetatis suae quadragesimum non velentur.
Clerici qui comam nutriunt ab archidiacono etiam si noluerint inviti detondantur. Vestimenta vel calciamenta etiam eis nisi quae religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Si quis etiam extra parrochias in quibus legitimus est, ordinariusque conventus, oratorium in agro habere voluerit, reliquis festivitatibus, ut ibi missas teneat, propter fatigationem familiae, iuxta ordinem permittimus. Pascha vero natale domini, epiphaniam, ascensionem domini, pentecosten, et natale sancti Iohannis baptistę, et si quę maximę dies in festivitatibus habentur, non nisi in civitatibus aut in parrochiis teneant. Clerici vero si qui in his festivitatibus quas supra diximus, in oratoriis nisi iubente aut permittente episcopo facere aut tenere voluerint ||fol. 52va|| a communione pellantur.
Et licet superfluum sit de re nota, et antiquis canonibus prohibita iterato [z] aliquid definire, tamen ut facilius cupiditas aut improbitas reprimatur, id statuimus quod omnes iubent, aut civitanenses sive diocesani presbiteri vel clerici salvo iure ecclesiae, rem ecclesiae sicut permiserint episcopi teneant, vendere aut donare penitus non praesumant. Quod si fecerint, et facta venditio, non valebit, et de facultatibus si quas habent proprias indemnem ecclesiam reddant, et communione priventur.
Episcoporum etiam quorum vita [a] non repraehenditur, posteriorem priori nullus praeponat, nisi fortasse elatus superbia quod pro necessitate ecclesiae episcopus iusserit implere contempnat. Sane si officium archidiaconatus propter simpliciorem naturam implere aut expedire nequiverit, ille [b] loci sui nomen teneat, et ordinationem ecclesiae quem elegerit episcopus praeponendum.
De expositis inventis id observandum, quod iamdudum synodus sancta constituit.
Hi vero saeculares qui coniugale consortium culpa graviore dimittunt, vel etiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut inlicita aut aliena praesumant, si antequam apud episcopum conprovintiales discidii [c] causas dixerint et prius uxores quam iudicio dampnentur abiecerint a communione ecclesiae et sancto populi coetu, pro eo quod fidem et coniugia maculant, excludantur.
Si quis de clericis documenta quibus ecclesiae possessio firmatur, aut subprimere, aut negare aut adversariis fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione praesumpserit, quicquid per absentiam documentorum damni ecclesię inlatum est, de propriis facultatibus reddat [f] et communione privetur [g]. Hi etiam qui in damno ecclesiae impie sollicitati a traditoribus aliquid susceperint, superiori sententia teneantur.
Et de monachis monasterium novum, nisi episcopo aut permittente aut probante, nullus ||fol. 52vb|| incipere aut fundare praesumat. Monachi etiam vagantes ad officium clericatus nisi eis testimonium abbas suus dederit, nec in civitatibus nec in parrochiis ordinentur. Monachum nisi abbatis sui aut permissu aut voluntate ad alterum monasterium conmigrantem, nullus abba [h] suscipere aut retinere praesumat, sed ubicumque fuerint abbati suo auctoritate canonum revocetur. Si enim necesse fuerit clericum de monachis ordinari, cum consensu et voluntate abbatis praesumat episcopus.
Monasteria puellarum longius a monasterio monachorum aut propter insidias diaboli aut propter oblocutiones hominum collocentur.
Libertos legitime a dominis suis factos, ecclesia si necessitas exegerit tueatur. Quos si quis ante audientiam aut pervadere, aut exspoliare praesumpserint, ab ecclesia repellatur.
Et quia convenit ordinem ecclesiae ab omnibus ęqualiter custodiri, studendum est, ut sicut ubique fit, et post antiphonas collectiones per ordinem ab episcopis vel presbiteris dici, et ymnos matutinos vel vespertinos diebus omnibus decantari, et in conclusione matutinarum vel vespertinarum missarum post ymnos capitella de psalmis dici, et plebem collecta oratione ad vesperam ab episcopo cum benedictione dimitti.
Placuit etiam ut [i] sicut plerumque fit quicumque odio aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem revocare diutina intentione nequiverint, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae coetu iustissima excommunicatione pellantur.
Clericus nec quemquam praesumat apud sęcularem iudicem episcopo non permittente pulsare. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat nec praeponat, nec audeat criminale negotium in iudicio sęculari proponere. Si quis vero saecularium per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et victus fuerit, ecclesiae liminibus et a catholicorum communione, nisi digne penituerit coerceatur.
Episcopus qui filios [k] aut nepotes non habens alium quam ecclesiam reliquit heredem, si quid de ecclesia non in ecclesiae causa aut necessitate praesumpsit, quod distraxit aut donavit, irritum habeatur. Qui vero filios habet de bonis quę relinquit, ab heredibus eius indempnitatibus ecclesię consulatur.
Iudęi quorum perfidia frequenter ad vomitum redit si ad legem catholicam venire voluerint, octo menses inter caticuminos ecclesiae limen introeant. Et si pura fide venire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint baptizentur.
Si episcopus metropolitanus ad conprovintiales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad [l] ordinationem summi pontificis, aut ad [m] synodum invitet, postpositis omnibus excepta gravi infirmitate corporis, aut praeceptione regia ad constitutum diem adesse non differant. Quod si defuerint, sicut prisca canonum praecepit auctoritas usque ad proximam [n] synodum a caritate fratrum et [o] ecclesiae communione priventur.
Clerici etiam omnes qui ecclesiae fideliter vigilanterque deserviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur.
Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ecclesiastica submovendos, nisi paenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint.
Clericis sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentiam non pateat evagandi, in monachis quoque praesentis sententiae forma servetur. Quos si verborum increpatio non emendaverit, etiam verberibus statuimus coerceri. Servandum quoque de monachis ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis post emeritos [p] labores, aut propter infirmitatis necessitatem ||fol. 53rb|| asperior abbatis regula remittatur. Quod si ita demum fiet ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen sub abbatis potestate separatas habere cellulas permittantur. Abbatibus quoque singulis diversas cellulas aut plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hostilitatis intra muros receptacula collocare.
Presbiteri diacones subdiacones vel deinceps quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia. Nec his coetibus misceantur ubi amatoria cantantur et turpia aut obsceni [r] motus corporum choris et saltationibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputatus, turpium spectaculorum atque verborum contagione polluantur.
Omnes deinceps clerici sive laici Iudeorum convivia evitent, nec eos ad convivium quisquis excipiat. Quia cum apud christianos cibis communibus non utantur indignum est, atque sacrilegum eorum cibos a christianis [t] sumi cum ea quae apostolo permittente nos sumimus ab illis iudicentur inmunda. Ac sic inferiores incipiant esse christiani quam Iudęi, si nos quae ab illis adponuntur utamur, illi vero a nobis oblata contempnant.
Ante omnia clericis vetetur ebrietas quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est, itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut triginta dierum spatio communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplitio.
Ac ne id fortasse videatur omissum quod maxime fidem catholicę religionis infestat, quod aliquanti clerici sive laici student auguriis, et sub nomine fictę religionis, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. Hoc quicumque clericus vel laicus detectus fuerit [u] vel consulere vel docere, ab ecclesia habeatur extraneus.
De paenitentibus id placuit observari quod sancti patres nostri synodali sententia [x] statuerunt, ut nullus de his clericus ordinetur. Et qui iam sunt per ignorantiam ordinati, aut sicut ||fol. 53va|| bigami aut internuptorum [y] maritos locum teneant. Ministrare diaconus [z], aut consecrare altare presbiter non praesumat.
Benedictionem super plebem in ecclesia fundere aut penitentem in ecclesia benedicere presbitero penitus non licebit.
Terrulas aut vineolas exiguas ecclesiae minus utiles aut longe positas parvas, episcopus sine consilio fratrum, si necessitas fuerit distrahendi habeat potestatem.
Fugitivos domos suas aut familias deserentes qui etiam si revocati fuerint aut si ita illi meruerint distrahantur.
Missas die dominica [d] saecularibus totas tenere speciali ordine praecipimus, ita ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non praesumat. Qui si fecerint, ab episcopo publice confundantur.
Ut de rebus episcopi propriis vel adquisitis, vel quicquid episcopus de suo proprio habet, heredibus suis si voluerit derelinquat. Quicquid vero de provisione ecclesiae suae fuerit sive de agris sive de frugibus sive de oblationibus, omnia in iure ecclesiae reservare censuimus.
Diaconi vel presbiteri in parrochia constituti, de rebus ecclesiae sibi creditis, nihil audeant commutare, vendere, vel donare, quia res sacratę deo esse noscuntur. Similiter et sacerdotes, nihil de rebus ecclesiae sibi commissae ut superius conprehensum est alienare presumant. Quod si fecerint convincti in concilio et ab honore depositi, de suo aliud tantum [e] restituant, quantum visi sunt praesumpsisse. Sane si quis pro qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid [f] alienare praesumpserit, si de suo proprio tantum ecclesiae contulerit, quantum visus est abstulisse tunc demum istud stare licebit. Libertos tamen quos sacerdotes vel diaconos de ecclesia sibi commissa facere voluerint, actus ecclesiae prosequi iubemus. Quod si facere contempserint, placuit eos ad proprium reverti servitium.
Si episcopus presbiter aut diaconus capitale crimen commiserint, aut cartam falsaverint, aut testimonium falsum dixerint, ab officii honore depositi, in monasterium retrudantur, et ibi tantum||fol. 53vb||modo quamdiu vixerint, laicam communionem accipiant.
Si episcopus condito [g] testamento aliquid de ecclesiastici iuris proprietate legaverit aliter non valebit nisi tantum de iuris proprii facultate suppleverit.
Presbiter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus inpendat.
Quicquid parrochiarum presbiter de ecclesiastici iuris possessione distraxerit, inane habeatur et vacuum venditore conparantis, et actione vendentis.
Presbiter dum diocesim tenet de his quę emerit ad ecclesię nomen scripturam faciat aut ab eius quam tenet ecclesiae ordinatione discedat.
Episcopis presbiteris diaconibus, canes ad venandum aut accipitres habere non liceat. Quod si quis talium personarum in hac voluntate detectus fuerit, si episcopus est tribus mensibus se a communione suspendat, presbiter duobus mensibus se abstineat, diaconus uno ab omni officio vel communione cessabit.
In venditionibus quas abbates facere praesumunt, haec forma servetur, ut quicquid sine episcopi notitia venditum fuerit ad potestatem episcopi revocetur. Mancipia vero monachis donata, ab abbate non liceat manumitti. Iniustum enim putamus ut monachis cotidianum rurale opus facientibus, servi eorum libertatis otio potiantur.
Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.
Cellulas novas aut congregati unculas [i] monachorum absque episcopi notitia prohibemus institui.
Clerici quilibet quaecumque diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione possederint, in ius proprium praescriptione temporis non vocetur, dummodo pateat ecclesiae rem fuisse, ne videantur etiam episcopi administrationes prolixas aut praecatorias cum ordinati sunt facere debuisse, aut diu retentas facultates, in ius proprietatis suae posse transscribere.
Lapsis id est qui in catholica fide baptizati sunt si praevaricatione damnabili post in heresim transierint, grandem redeundi difficultatem sanxit antiquitas. Quibus nos ||fol. 54ra|| annorum multitudinem breviatam, paenitentiam biennii conditione infrascriptae observationis inponimus. Ut praescripto biennio, tertio sine relaxatione ieiunent. Et ecclesiam studeant frequentare in paenitentum loco standi et orandi humilitatem ita noverint observandam ut etiam ipsi cum caticumini egredi commonentur abscedant. Hoc si observare voluerint constituto tempore admittendis ad altarium observatio relaxetur. Quod si ardua vel dura forte putaverint, statuta praeteritorum canonum implere debebunt.
De incestis coniunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo coniugii nomine deputandos quos etiam designare funestum est, hos enim esse censemus: Si quis relictam fratris quae pene prius soror extiterat, carnali coniunctione polluerit. Si quis frater germanam uxorem acceperit. Si quis novercam duxerit. Si quis consobrinę se sociaverit [k]. Si quis relictae vel filiae avunculi misceatur, aut patrui filiae vel privignae [l] suae, aut qui ex propria consanguinitate aliquam, aut quam consanguineus habuit, concubitu polluat aut duxerit uxorem. Quas omnes et olim atque sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et inter caticuminos usque ad legitimam satisfactionem manere et orare praecipimus, quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea quae sunt actenus instituta non dissolvamus. Sane quibus coniunctio inlicita interdicitur, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione vel penitentia biennii reatum sanguinis emundabit.
Ut cives qui superiorum sollempnitatum id est paschae ac natalis domini vel pentecostes festivitatibus episcopis interesse neglexerint in quibus civitatibus positos se accipiendę communionis vel benedictionis desiderio noverint qui hoc facere neglexerint, triennio a communione priventur ecclesię.
Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus sollempnibus defuerit, id est nativitate domini, epiphania pascha, vel pentecostes dum potius singularis lucri studeant quam servitio suo parere convenit ut triennio a communione suspendatur. Similiter diaconus vel presbiter si tres ebdomadas ab ecclesia sua defuerint huic damnationi subcumbant.
Quoniam non oportet diaconem sedere praesente presbitero, sed ex iussione presbiteri sedeat. Similiter autem honorificetur diaconus a ministris inferioribus et omnibus clericis.
Quoniam non oportet in sacratos ministros licentiam habere in secretarium quod Greci diaconicon apellant [o] ingredi, et contingere vasa dominica.
Quoniam non oportet cum omnibus hereticis miscere conubia, et vel filios vel filias dare, sed potius accipere, si tamen se profitentur christianos futuros esse et catholicos.
Quoniam non oportet ministros altaris [p] aut clericos magos et incantatores esse aut facere quae dicuntur filacteria, quae sunt magna obligamenta animarum. Hos autem qui talibus utuntur, proici ab ecclesia iussimus.
Seditionarios numquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, vel iniuriarum suarum ultores.
Clericum scurrilem et verbis turpibus iocularem, ab officio retrahendum.
Synodum etiam secundum constituta patrum, annis singulis placuit congregari. Quoniam cum pace dimittimur gratias deo [q] agimus orantes eius clementiam ut haec eadem facere in honorem domini per multos annos possimus.
Ego Cęsarius in Christi nomine episcopus iuxta id quod universis sanctis coepiscopis meis qui mecum subscripserunt placuit instituta patrum sequutus, his definitionibus annuens sub die V kł septƀ subscripsi. Similiter et alii subscripserunt numero triginti tres.
Stand: 2008-03-02