Concilium Vasense

INCIPIT CONCILIUM VASENSE ERA EDITUM CCCCLXXX, INCIPIUNT TITULI PRAEFATI CONCILII.

I.
Ut Gallicani episcopi in Galliis non discutiantur.

II.
De paenitentibus subito mortuis ut oblationes eorum recipiantur.

III.
Ut alterius episcopi crisma nullus accipiat sed tamtummodo proprii.

IIII.
Ut qui oblationes defunctorum retinent excommunicentur.

V.
Ut qui sententiae [a] episcopi sui non acquiescit, recurrat ad synodum.

VI.
Ut excommunicatus humiliet semetipsum ut festinius [b] reconcilietur.

VII.
Ut accusatores [c] de levibus causis non audiantur, de criminalibus vero discutiantur.

VIII.
Ut episcopus alienum clericum peccantem redarguat [d].

VIIII.
Ut qui expositum invenerit ecclesiam contestetur.

X.
Ut qui preter constitutum expositum reposcit ut homicida habeatur.

||fol. 50va||

CONSTITUTIONES SYNODI TRACTATU HAbitae in civitate Vasensi apud episcopum Urbicium ecclesię catholicae temporibus Theodosii minoris, et Dioscori consulis sub die iduum novembrium.


I.
fehlt

Placuit ut episcopi de Gallicanis provintiis venientes intra Gallias non discutiendos, sed solum sufficere, si nullus communionem eis interdixerit. Quia inter circumhabitantes, ac sibi pene invicem notos, non tam testimonio indigent probi, quam denotatione, et denuntiationibus depravati.


II.
fehlt

Eorum qui paenitentia accepta in bono vitae cursu satisfactoria conpunctione viventes sine communione inopinato, nonnumquam transitu in agris aut in itineribus praeveniuntur oblationem recipiendam, et eorum funera ac deinceps memoriam ecclesiastico affectu prosequendam. Quia nefas est eorum commemorationes excludi a salutaribus sacris, qui ad eadem sacra fideli [e] affectu contendentes, dum se diutius reos statuunt, indignos salutiferis misteriis indicant, ac purgatiores restitui desiderant, ab his pro quibus sacramentorum viatico intercipiuntur, quibus fortasse nec obsolutissimam reconciliationem sacerdos denegandam putasset.


III.
fehlt

Per singula territoria presbiteri vel ministri ab episcopis, non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante sollempnitate paschali. Nec per quemcumque [f] ecclesiasticum, sed si qua necessitas aut ministrorum occupatio est per subdiaconum. Quia inhonorum est inferioribus summa committi. Obtimum [g] autem est ut ipse suscipiat qui in tradendo usurus est. Si quid autem obstat saltim his cuius officii est sacrarium disponere et sacramenta suscipere.


IIII.
UT QUI OBLATIONES DEFUNCTORUM RETINENT EXCOMMUNICENTUR.

Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abiciendi. Quia usque ad exinanitionem fidei pervenire certum est, hanc pietatis divinę exacerbationem quia et fideles de corpore recedentes, votorum plenitudine et pauperes consolatu alimonię et necessaria sustentatione fraudantur. Hi enim tales, quasi egentium necatores nec credentes iudicium dei habendi sunt. Unde et quidam patrum hoc scriptis suis inseruit congruente ||fol. 50vb|| sententia qua ait: Amico quippiam rapere furtum est, et ecclesiae fraudari sacrilegium.


V.
fehlt

Si quis episcopi sententiae non adquiescit recurrat ad synodum.


VI.
fehlt

Ex epistola sancti Clementis utilia quę praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt honorifice proferenda et reverentia ab omnibus fidelibus ac precipue clericis recipienda. Ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboramus. Quod suprascriptus beatus martyr, de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat dicens: Quaedam autem etiam ex vobis ipsis intellegere debetis, si qua sunt quae ipse propter insidias hominum malorum, non potest evidentius et manifestius proloqui verbi [h] gratia inimicus est, alicui pro actibus suis, vos nolite expectare, ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati eius videlicet quia ecclesiae curam gerit, absque commonitione obsecundare, et averti ab eo, cui ipsum sentitis adversum. Sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est dum cupit omnium vestrum sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus preest. Ut per hoc redeat ad salutem cum oboedire coeperit, monitis praesidentis, et cetera quae in consequentibus denotant amicos eorum qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus [i] ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi adscribendum si quis in hoc vitium malorum conputatur et disciplinae subversor agnoscitur.


VII.
fehlt

Placuit preterea accussandi [k] licentiam in nostris ordinibus si qua existat levitate conprimere. Quod si episcopus aliquem iudicat abstinendum pro humiliatione et correctione fratris, et adsurgitur exorari a ceteris adquiescat fratri de quo agitur, correptione et comminatione adhibita. Sin autem de crimine aliquem putet esse damnandum, accusatoris vice discutiendum se sciat. Fas est [l] enim ut quę uni probantur, probentur omnibus.


VIII.
fehlt

Quod si se tantum episcopus alieni clerici se conscium novit, quamdiu probare non potest nihil proferat. Sed cum ipso ad conpunctionem eius secretis correptionibus elaboret, qui si correptus pertinatior fuerit, et se communioni publicę ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo illo quem reum iudicat probatione deficiat, indemnatus licet ab his qui nihil sciunt, secedere ad tempus pro persona maioris ||fol. 51ra|| auctoritate iubeatur, illo quamdiu probari nihil potest, in communione omnium preterquam eius qui eum reum iudicat permanente.


VIIII.
fehlt

De expositis quia conlata ab omnibus querela processit eos non misericordiae iam sed canibus [m] exponi. Quos colligere calumniarum metu, quamvis infelix a praeceptis misericordiae mens humana detrectet reservandum est, et secundum statuta fidelissimorum piissimorum augustissimorumque principum, quisquis expositum colligit, ecclesiam contestetur, contestationem colligat. Nihilominus de altario dominico die minister adnuntiet, ab ecclesiastico expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis se probaverit agnovisse. Collectori pro ipsorum decem dierum misericordia prout valuerit ad praesens retribuat, aut in perpetuum cum dei gratia si voluerit possideat.


fehlt
fehlt

Si [n] quis expositorum hoc ordine collectorum repetitor vel calumniator extiterit, ut homicida habendus est.


Stand: 2008-03-02