Nullus ministrorum qui baptizandi recipit officium sine chrismate usquam debere progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari. De eo autem qui baptismate quacumque necessitate faciente non chrismatus fuerit in confirmatione, sacerdos commonebitur. Nam inter nos chrismatis ipsius, non nisi una benedictio est, non ut praeiudicans quicquam dico, sed ut non necessaria habeatur rechrismatio.
Hereticos in mortis discrimine positos, si catholici esse desiderant, si desit episcopus, presbiteris cum chrismate et benedictione consignari placet.
Qui recedunt de corpore paenitentia accepta placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis communicare quod morienti sufficit consolationi, secundum definitiones patrum qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominaverunt. Quod si supervixerint, stent in ordine penitentium. Ut ostensis necessariis paenitentiae fructibus legitimam communionem cum [g] reconciliatoria manus inpositione recipiant.
Paenitentiam desiderantibus clericis non negandam.
Eos qui ad ecclesiam confugerint tradi non oportere sed loci sancti reverentia et intercessione defendi.
Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias districtissima dampnatione feriatur.
In ecclesia manumissos, et per testamentum ecclesiae commendatos, si quis in servitutem vel obsequium vel ad colonariam [h] conditionem ||fol. 49vb|| inprimere temptaverit animadversione ecclesiastica coercebitur.
Si quis alibi consistentem clericum ordinandum putaverit prius definiat ut cum ipso habitet, nec eum sine consultatione eius episcopi cum quo ante habitavit ordinare praesumat, quia non sine causa diu ab alio non ordinatus remansit.
Si qui autem alienos cives aut alibi consistentes ordinaverint, ne inordinati in nullo accusentur aut [i] ad se eos revocent aut ipsi eis inpetrent cum quibus habitent.
Si quis episcoporum in alienae civitatis territorio ecclesiam aedificare disponit, vel pro fundi sui negotio aut ecclesiasticia utilitate, vel pro quacumque sua oportunitate permissa licentia aedificandi quia prohiberi nefas est, non praesumat dedicationem, quae illi omnimodis reservatur in cuius territorio ecclesia adsurgit. Reservata vero aedificatori episcopo hac gratia, ut quos desiderat clericos in re sua videre ipsos ordinet is cuius territorium est. Vel si ordinati iam sunt ipsi habere adquiescat. Et omnis ecclesiae ipsius gubernatio ad eum in cuius civitatis territorio ecclesia surrexerit pertinebit. Quod si etiam saecularium quicumque ecclesiam aedificaverit, et alium magis quam eum in cuius territorio aedificat, invitandum putaverit, tam ipse cui contra constitutionem ac disciplinam gratificare vult quam omnes episcopi qui ad huiusmodi dedicationem invitantur, a conventu abstinebunt. Si quis excesserit, in reatum devocabitur. Si quis excesserit, ordinem recognoscat canonicum.
Placuit in reatum venire episcopum qui admonitus de excommunicatione, cuiuscumque sine reconciliatione eius qui eum excommunicavit ei communicare praesumpserit, ut integra omnia si reconciliatio intercesserit de iniustitia vel iniquitate excommunicationis proximę [k] synodo reserventur.
Subito obmutescens prout statutum est baptizari et paenitentiam accipere potest, si voluntatis preteritę testimonium aliorum verbis habet aut praesentis in suo nutu.
Amentibus quęcumque pietatis sunt conferenda.
Inerguminis baptizatis si de purgatione sua curant et se sollicitudini clericorum tradunt, monitisque obtemperant, omnimodis communicent, sacramenti ipsius virtute vel muniendi ab incursu daemonum quo infestantur, vel purgandi quorum iam ostenditur vita purgatior.
In quantum vel neccessitas exegerit vel oportunitas permiserit, de baptismate consulendum.
Inergumini non solum adsumendi sunt ad ullum ordinem ||fol. 50ra|| clericatus, sed etiam illi qui ordinati sunt, ab inposito officio sunt repellendi.
Admixtionem eucharistiae simul consecrandam censuimus.
Placuit caticuminis, non legi evangelium in ecclesia.
Segregandi informandique sunt caticumini ut se revocent, et signandos vel benedicendos semotim offerant eos fideles.
Duo si praesumpserint ordinare episcopum in nostris provintiis, placuit de praesumptoribus ut si ubi contigerit duos episcopos episcopum invitum facere, auctoribus dampnatis, unius eorum ecclesiae ipse qui passus est substituatur, si tamen vita respondet. Et alter in alterius deiecti loco nihilominus ordinetur. Si voluntarium duo fecerint, et ipse dampnabitur. [n] Quo cautius ea quae sunt antiquitus instituta serventur.
Sedit preterea ut deinceps non ordinentur diacones coniugati, nisi qui prius conversionis proposito confessi fuerint castitatem.
Si quis autem post acceptam benedictionem leviticam, cum uxore sua incontinens invenitur ab officio abiciatur.
De his autem qui priusquam ordinati fuerint hoc ipsum inciderint, Taurinantis synodi sequendam esse sententiam qua iubentur, non ulterius promoveri.
De idoneis autem probatisque viris, et clericatui allegatis, ipsa vitae gratia ita gerit, si forte inciderint duplicata matrimonia, ut non ultra subdiaconatum vel ecclesiasticas capiant dignitates.
Diaconissę omnimodis non ordinandae, Si quę iam sunt, benedictioni quae populo inpenditur capita submittant.
Viduitatis servandę professione coram episcopo in secretario habita, inpositam a presbitero vestem vidualem non esse violandam. Eius vero repudiatorem vel ipsam talis professionis desertricem merito esse damnandam.
Hi vero qui sunt desertores professae castitatis, praevaricatores habendi, et omnibus per paenitentiam legitimam consulendum.
Haec qui subscribimus cum eorum quoque concordia qui consensus dederunt, rata deinceps inter nos ac nostros haberi volumus et habenda sancimus, non praetereuntes eos qui sinodo aut per se aut per consensus suos vel ad vicem sub legatos destinando adesse detractant. Ut quid sibi de illis placeant qui patrum statuta despiciunt innotescant. Non quod nobis temporum qualitate difficile sit ||fol. 50rb|| ad sanctam [p] synodum convenire. Adicientes quod si similibus deinceps paginis pro salubritate ecclesiastica ac remediis congregare conventus voluerimus, constituamus ut nullus conventus sine alterius conventus denuntiatione solvatur. Itaque sequenti anno si domino deo [q] nostro Iesu Christo permittente conceditur, die XV kł novƀ, in Aurasico [r] territorio conventum habeamus. Qui ideo tanto prius ante denuntiatur, ut tam excussationis [s] libertas quam invitationis necessitas non sit. De die enim ac loco per nos ipsos commonebimur. [t] Singuli nobiscum in exemplaribus, et ea quę per nos sunt constituta referentes, reliquos qui defuerunt beatissimi fratris nostri Hilarii sollicitudini relinquimus, datis ad ipsos exemplaribus commonendos. Si post omnia occurrerit inbecillitas fragilitatis humanae, ut si quis episcopus per infirmitatem debilitatemve aliquam aut hebitudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quę non nisi per episcopos geruntur, non sub praesentia sua presbiteros agere permittat, sed episcopum in hoc quod in ecclesia agendum fuerit, inponat.
Ego Hilarius episcopus subscripsi. Ego Claudius episcopus subscripsi. Ego Constantianus [u] episcopus subscripsi. Ego Audentius episcopus subscripsi. Ego Egrestius episcopus subscripsi. Ego Iulianus episcopus subscripsi. Ego Auspicius episcopus subscripsi. Ego Maximus episcopus subscripsi [v] Ego Teuderus episcopus subscripsi. Ego Eucherius episcopus subscripsi [w] Sanctorum sacerdotum conprovintialium meorum qui superius sunt memorati expectantes adsensum. Nectarius subscripsi. Iustus episcopus subscripsi. Agustalis episcopus subscripsi. Ingenuus episcopus subscripsi. Salonius episcopus subscripsi. Ego superventor pro patre episcopo meo Claudio subscripsi et recognovi.
Stand: 2008-03-02