Concilium Taurinantium

CONCILIUM TAURINANTIUM.

I.
Ut qui adprobaverint suam civitatem metropolim fuisse teneant primatem.

II.
Ut episcopi qui contra statuta faciunt honore priventur.

III.
De laicis qui in clericos crimen intendunt.

IIII.
De clericis qui per culpam ab episcopo suo excommunicantur.

V.
De his qui se [a] ab hereticis separare voluerint, ut ab ecclesia catholica suscipiantur.

VI.
Ut alterius clericum non promoveat alter, nec abiectum recipiat.

VII.
De his qui contra interdictum sunt ordinati vel in honore filios genuerunt.

Fratribus dilectissimis per Gallias et quinque provintias constitutis, sancta synodus quae convenit in urbe Taurinantium, cum ad postulationem provintiarum ||fol. 47vb|| Galliae sacerdotes convenissemus ad Taurinantium civitatem atque in eiusdem urbis ecclesia auctore domino vel mediatore sederemus, auditis allegationibus episcoporum, eorum videlicet qui ad iudicium fuerant congregati de singulis negotiis haec sententiae forma processit quod a paucis statuta canonum servarentur, et plurimorum intentionibus adhiberetur utilis medicina.


I.
fehlt

Nam cum primus omnium vir sanctus Proculus Masiliensis episcopus civitatis se tamquam metropolitanum ecclesiis quae in secunda provintia Narbonensi positę videbantur diceret praeesse debere atque per se ordinationes in memorata provintia summorum fieri sacerdotum. Siquidem adsereret easdem ecclesias vel suas fuisse vel episcopos a se in eisdem ecclesiis ordinatos. E diverso eiusdem regionis episcopi aliud defensarent ac sibi alterius provintiae sacerdotem preesse non debere contenderent. Id iudicatum est a sancta synodo contemplatione pacis atque concordiae, ut non tam civitati eius quae in altera provincia [b] sita est, cuius magnitudinem paenitus nesciremus, quam ipsi potissimum deferretur ut [c] filiis honore primatus adsisteret. Dignum enim visum est ut quamvis unitate provintiae minime tenerentur, constringerentur tamen pietatis affectu. Haec ipsi tantum in die vitę eius forma servabitur, ut in ecclesiis provintiae secundae Narbonensis quas vel suas parrochias vel suos discipulos fuisse constiterit ordinatos primatus habeat dignitatem. Illud a partibus suis observandum quod licet ex superfluo non tamen inutiliter commonetur ut ipse Proculus tamquam pius pater consacerdotes suos honoret ut filios et memoratę provintiae sacerdotes tamquam boni filii eundem habeant ut parentem, et invicem sibi exhibeant caritatis affectum. Impleto hoc quod ait beatus apostolus: Honore mutuo praevenientes, non alta sapientes sed humilibus consentientes. Illud deinde inter episcopos urbium Arelatensis et Viennensis qui de primatus apud nos honore certabant, a sancta synodo definitum est, ut qui ex his adprobaverit suam civitatem esse [d] metropolim is [e] totius provintiae honorem primatus obtineat, et ipse canonum ordinationem habeat potestatem. Certe ad pacis vinculum conservandum hoc consilio utiliori decretum est ut si placet meritarum urbium episcopis unaquęque de his viciniores sibi inter provintias muniat civitates, atque eas ecclesias visitet [f] quas oppidis suis maximas magis esse constiterit. ||fol. 48ra|| Ita ut memores unanimitatis atque concordiae, non alterum longius sibi usurpando quod est alii propius [g], inquietet.


II.
GESTORUM QUOQUE SERIEM CONSCRIBI [h]

Placuit [i] itaque perpeti disciplinam quam circa Octavium Ursionem Remigium et Triferium episcopos synodus sancta decrevit, qui usurpatione quadam de ordinatione sacerdotum [k] ad invidiam vocabantur. Quod eis hactenus [l] idcirco videtur indultum, ut de cetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur. Siquidem ea ab hac causa excussatione [m] se [n] defenderint qua dicerent prius se non esse [o] conventos. Proinde iudicavit synodus ut si quis ex hoc fecerit contra statuta maiorum, sciat is [p] qui ordinatus fuerit sacerdotii se honore privandum. Ille vero qui ordinaverit, auctoritatem se in ordinationibus vel in conciliis minime retinendam. Non solum autem circa memoratos episcopos, haec sententia praevalebit, sed circa omnes qui simili errore decepti, ordinationes huiusmodi perpetrarunt.


III.
fehlt

De Palladio autem laico qui Spano presbitero non leve crimen intenderat, inter quos episcopus Triferius eiusdem criminis causas se cognovisse testatus est. Id concilii decrevit auctoritas, ut idem Palladius in eadem sententia maneret, qua cognitionis tempore a Triferio fuerat sacerdote multatus, hoc ei humanitate reservato concilii, ut ipse Triferius in potestate habeat quando ei voluerit relaxare.


IIII.
fehlt

Statuit quoque de Exsuperatio presbitero sancta synodus qui in iniuriam sancti episcopi sui Triferii gravia et multa consenserat et frequentibus eum contumeliis provocaverat, ita ut nonnulla fecerit contra ecclesiasticam disciplinam propter quam causam ab eo fuerat dominica communione privatus, ut in eius sit arbitrio restitutio ipsius, in cuius potestate fuit eius abiectio. Hoc est ut quando vel idem Exsuperatius [q] satisfecerit, vel episcopo Triferio visum fuerit, tunc gratiam communionis accipiat.


V.
fehlt

Illud decrevit praeterea sancta synodus, ut quoniam legatos episcopi Galliarum qui Felici communicant destinarunt, ut si quis ab eius communione se voluerit sequestrare in sanctę pacis consortium suscipiatur, iuxta litteras venerabilis memoriae Ambrosii episcopi, vel Romanę ecclesiae sacerdotis dudum latas quae in concilio legatis praesentibus recitatę sunt.


VI.
||fol. 48rb|| fehlt

Nec illud praetermittendum fuit quod synodi sententia definitum est, ut clericum alterius secundum statuta canonum nemo suscipiat, neque suae ecclesiae in alio gradu audeat ordinare, neque abiectum recipiat in communionem.


VII.
fehlt

Hi autem qui contra interdictum sunt ordinati vel in ministerio filios genuerunt ne ad maiores gradus ordinum permittantur synodi decrevit auctoritas. Incolumes vos dominus noster ęvo longissimo conservare dignetur domini fratres dilectissimi.


Stand: 2008-03-02