Concilium Valentinum

INCIPIT VALENTINUM CONCILIUM XXX EPISCOPORUM HABITUM ERA CCCCXIII, INCIPIUNT CAPITULA PREDICTI CONCILII.

I.
De digamis non consecrandis.

II.
Ut devota si maritaverit vel moechaverit paenitentię deputetur.

III.
Circa eorum vero personas qui se post unum et sanctum lavacrum vel profanis sacrificiis daemonum vel incesta lavatione polluerunt.

IIII.
Ut sacerdos vel levita si de se crimen aliquod confitetur deponatur.
STATUTA SYNODI APUD ECCLESIAM VALENTINAM SUB GRATIANO ET VALENTINIANO IMPERATORIBUS SUB DIE IIII IDUS IULIAS, GRATIANO TERTIO ET QUINTIANO CONSULIBUS.

Dilectissimis fratribus. Gallias et quinque provintias constitutis episcopis: Fegadius, Emerius Florentius, Artemius, Emilianus, Britto, Iustus ||fol. 47rb|| Eufodius, Rodamius, Eortius, Cretus, Concordius, Constantius, Paulus, Anterius, Felix, Neuterius, Urbanus, Simplitius et Vincentius episcopi in domino salutem. Transactis Valentinum omnibus, et in dei nomine in statu meliore conpositis quae fuerunt coepta causa discidii quorundam fuit patrum utilis et religiosa suggestio retractata. De his quae nec recipere possumus ob [a] ecclesiae sanctitatem, nec tamen usque quaque consuetudinis causa damnare. Ita enim per omnes ecclesias eiusmodi vitii germen inolevit, ut ad plena remedia non facilis sit recursus, certe non sine verecundia eorum quibus causa contigit sub vicium quod circa fratres generat odium, moderatoque consilio ea cautelae ratio servata est, quae et scandala submoveret, et sanctitatem ecclesiae custodiret. Sedit igitur neminem post hanc synodum qua eiusmodi inlicitis vel sero succurritur.


I.
fehlt

De digamis aut inter nuptiarum maritis ordinari clericos posse. Nec requirendum utrumne initiati sacramentis divinis, anne gentiles hac se infelici sorte necessitate macularint.


II.
fehlt

De puellis vero quae se deo voverunt si ad terrenas nuptias sponte transierint. Id custodiendum esse decrevimus ut paenitentes non statim ad paenitentiam recipiantur. Et cum data tamen fuerit, nisi plene satisfecerint deo, in quantum ratio poposcerit eisdem communio differatur.


III.
fehlt

Circa eorum vero personas quae se post unum et sanctum lavacrum vel profanis sacrificiis daemonum vel incesta lavatione polluerunt eam censurae formam diximus esse servandam, ut his iuxta synodum Nicenum satisfactionis quidem aditus non negetur, ne infelicibus lacrimis vel solatii ianua disperationis claudatur. Acturi vero paenitentiam usque in diem mortis, non sine spe tamen remissionis, quam ab eo plene sperare debebunt qui eius largitatem et solus obtinet, et tam dives misericordia est ut nemo desperet. Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.


IIII.
fehlt

Nec illud fratres scribere alienum ab [b] ecclesiae utilitatem censuimus ut sciretis quicumque sub ordinatione vel diaconatus vel presbiterii vel episcopatus mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinationibus submovendos, reos scilicet ||fol. 47va|| vel veri confessione vel mendatio falsitatis. Neque enim absolvi potest is qui in se ipsum dixerit mortis causam quia maior homicida fit. Divina pietas vos in aeternum custodiat dilectissimi fratres.

ITEM ALIA EORUNDEM QUORUM SUPRA.

Dilectissimis fratribus, clero et plebi ecclesiae Foroiuliensi, Fegadius, Emerius, Florentius [c] Artemius, Etmelianus [d], Britto, Iustus, Eufodius, Romadius, Eortius, Constantinus, Paulus, Cretus, Concordius [e] Anterius, Neuterius, Nicetius, Urbanus [f] Felix, Simplicius et Vincentius episcopi in domino salutem. Quamvis tam ea Benedictus frater de sanctissimi accepti persona suggerit, quae prudenti et christiano viro digna sint, quam quod studio omnium vestrum ad honorem sacerdotii poscatur edixerit, tamen quia in synodo iam sederat, ordinationes eiusmodi submovendas quae sine scandalo esse non possunt, non potuimus praestare uni quod ceteris negabatur. Et licet non ignoremus multos verecundia, et nonnullos honore suscipiendi sacerdotium et ut trepidos quae utique signa sunt sanctitatis, falsa in se reiciendi honoris causa dixisse, tamen quia omnium fere ad ea quae sunt peiora proclive iudicium est, et hic in matheries disputationum in obtrectationes sacerdotum [g] dei [h] quaeritur, sedit in synodo, ut quisque [i] de se vel vera vel falsa dixisset, fides quam suimet testimonio confirmaret, haberetur. Quapropter decretum est submovendos protinus esse ab eo gradu quem ab omni scandalo liberum esse licet. Divina pietas in aeternum vos protegat.


Stand: 2008-03-02