Concilium Arelatense tertium

INCIPIT CONCILIUM ARELATENSE TERTIUM XIIII EPISCOPORUM HABITUM, ERA CCCCLXI, TITULI EIUSDEM INCIPIUNT CONCILII.

I.
Ut diaconus ante viginti quinque et sacerdos ante triginta annos, non ordinetur.

II.
Ut laicus ante annum conversionis non ordinetur.

III.
Ut digami vel paenitentes vel repudiatarum mariti ad sacerdotium non promoveantur.

IIII.
Ut qui clericum alienum defendere nititur communione privetur.

Marciano augusto, Opilione et Vincomalone consulibus, VIII iđ iulias. Cum in [a] voluntate dei ad dedicationem basilicae sanctae Mariae in Arelatense civitate sacerdotes domini convenissent congruum eis et rationabile visum est, ut primum de observandis canonibus attentissima sollicitudine pertractantes qualiter ab ipsis ecclesiasticę regulae servarentur salubri consilio definirent.


I.
fehlt

Et quia in ordinandis clericis antiquorum patrum statuta non ad integrum sicut expedit observata esse cognoscuntur, ne forte quorumcumque inportunis et inordinatis praecibus sacerdotes domini fatigentur, et ea quę totiens sunt praecepta transgredi conpellantur, hoc inter se observandum esse definiunt, ut nullus episcoporum diaconum antequam viginti quinque annos impleat ordinare praesumat. Episcopatus vero vel presbiterii honorem, nullus laicus ante praemissam anni conversionem vel ante triginta annos aetatis accipiat.


II.
fehlt

Nullus paenitentem, nullus digamum vel viduarum maritos in praedictis honoribus audeat ordinare. Et licet haec iam prope omnium canonum instituta contineant, tamen ne cuicumque sacerdotum supplicatum sicut iam diximus, inportunitas vel suggestio iniqua subripiat, necesse fuit ut nunc severiorem regulam sibi velint domini sacerdotes inponere. Et ideo quicumque ab hac die contra ea quae superius sunt conprehensa clericum ordinare praesumpserit ab ea die qua hoc [b] ei potuerit approbari anno integro missas facere non praesumat. Quam ob rem si quis observare noluerit et contra concessum fratrum faciens, missas celebrare praesumserit [c] ab omnium fratrum caritate noverit se alienum. Quia dignum est ut severitatem ecclesiasticę disciplinae sentiat, qui salubriter a sanctis patribus instituta observare contempnit.


III.
||fol. 47ra|| fehlt

Et licet de laicis prolixiora tempora antiqui patres ordinaverint observandum, tamen quia [d] adcrescunt ecclesiarum numeri, necesse est nobis sine praeiudicio dumtaxat canonum constitui antiquorum, ut nullus metropolitanorum cuicumque laico dignitatem episcopatus tribuat. Sed nec reliqui pontifices presbiterii vel diaconatus honorem conferre praesumant, nisi anno integro fuerit premissa conversio.


IIII.
fehlt

Si forte aliquis clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit evagatus, quicumque eum susceperit et illum pontifici [e] suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, ecclesię communione privetur.


Caesarius in Christi nomine episcopus definitionem hanc sanctorum fratrum meorum vel meam relegi et subscripsi. Contumeliosus episcopus consensi et subscripsi, Filiargius [f] episcopus subscripsi, Pretaxatus episcopus subscripsi, Maximus episcopus subscripsi [g] Iulianus episcopus subscripsi, Florentius episcopus subscripsi. Item Ciprianus episcopus subscripsi, Caelestinus subscripsi, Procianus episcopus subscripsi, Eucherius episcopus subscripsi, Catafronius presbiter directus a dominis meis Agritio et Severo episcopis subscripsi. Ego Desiderius presbiter directus [h] a domino meo Iohanne episcopo consensi et subscripsi [i] Leontius presbiter directus a domino meo Constantino episcopo subscripsi. Ego Emetherius [k] directus a domino meo Gallitiano episcopo, consensi et subscripsi.


Stand: 2008-03-02