Domino et sanctissimo Silvestro episcopo, coetus episcoporum qui adunati fuerunt in oppido Arelatense, quae decrevimus communi consilio caritati tuae significamus, ut omnes sciant quid in futurum observare debeant.
De observatione paschae dominici, ut uno die et tempore per omnem orbem observetur, et iuxta consuetudinem litteras ad omnes tu dirigas.
De his qui in quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, in ipsis locis perseverent.
De his qui arma proiciunt in pace, placuit abstinere eos a communione.
De agitatoribus qui fideles sunt, placuit eos quamdiu agitant a communione separari.
De teatricis, et ipsos placuit quamdiu agunt, a communione separari.
De his qui in infirmitate credere volunt, placuit debere his manum inponi.
De presidibus qui fideles ad praesidatum [b] prosiliunt, ita placuit ut cum promoti fuerint litteras accipiant ecclesiasticas communicatorias. Ita tamen in quibuscumque locis gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura de illis agatur. Ut cum coeperint cum disciplina publica agere, tunc demum a communione excludantur. Similiter et de his fiat qui rem publicam agere volunt.
De arrianis qui propria lege sua utuntur, ut rebaptizentur, placuit si ad ecclesiam aliqui de hac heresi venerint, interrogent eos nostrae fidei sacerdotes symbolum. Et si praeviderint eos in patre et filio et spiritu sancto esse baptizatos, manus eis tantum inponatur, ut accipiant spiritum sanctum. Quod si interrogati non responderint hanc trinitatem, baptizentur.
De his quis confessorum litteras afferunt, placuit ut sublatis eius litteris alias accipiant communicatorias.
De his qui coniuges suas in adulterio deprehendunt, et idem sunt adulescentes fideles et prohibentur nubere, placuit ut quantum potest consilium eis detur, ne viventibus uxoribus suis licet adulteris alias accipiant.
De puellis fidelibus quae gentilibus [c] iunguntur, placuit, ut aliquanto tempore a communione separentur.
De ministris qui fenerant, placuit eos iuxta formam divinitus datam a communione abstinere.
De his qui scripturas [d] tradidisse dicuntur vel vasa dominica vel nomina fratrum suorum, placuit nobis ut quicumque eorum in actis publicis fuerit detectus vel verbis nudis, ab ordine cleri amoveatur. Nam si idem aliquos ordinasse fuerint depraehensi, et si his quos ordinaverunt ratio subsistit non tamen illis subsistat ordinatio. Quoniam multi sunt qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere, qui omnino non admittantur, nisi ut supra diximus actis publicis docuerint omni se suspitione carere.
De his qui falso accusant fratres suos, placuit eos usque ad exitum non communicare. Sed falsum testem iuxta scripturam inpunitum non licere esse.
De diaconibus quos cognovimus multis locis offerre, placuit minime fieri debere.
De his qui pro delicto suo a communione separantur ita placuit, ut in quibuscumque locis fuerant exclusi eodem loco communionem consequantur.
Ut nullus episcoporum alium episcopum conculcet.
De diaconibus urbicis ut non aliquid per se ibi praesumant, sed honor presbiteris reservetur.
Et ut presbiteri sine conscientia episcoporum nihil faciant.
Ut peregrino episcopo, locus sacrificandi detur.
De his qui usurpant sibi quod soli debeant episcopum [e] ordinare, placuit ut nullus hoc sibi praesumat nisi adsumptis sibi aliis septem episcopis. Si tamen non potuerit septem, sine tribus fratribus, non audeat ordinare.
De presbiteris aut diaconibus qui solent dimittere loca sua in quibus ordinati sunt, et ad alia se loca se transtulerunt, placuit ut his locis ministrent quibus praefixi sunt, quibus relictis locis suis, si [f] ad alium locum se transferre voluerint, deponantur.
De his qui apostatant, et antequam se ad ecclesiam repraesentant, nec quidem paenitentiam agere quęrunt, et postea infirmitate arrepti [g] petunt communionem, placuit eis non dandam communionem nisi revelaverint et egerint ||fol. 45vb|| dignos fructus paenitentiae.
Stand: 2008-03-02