Gloriosissimis imperatoribus Archadio et Honorio agustis [f] viris consulibus, VI kł septƀr in civitate Milevitana in secretario basilicae. Cum Aurelius episcopus ecclesiae Cartaginis in concilio universali consedisset, adstantibus diaconibus, Aurelius episcopus dixit: Quoniam ecclesiae sanctę unum est corpus, omniumque membrorum caput est unum, factum est volente domino ac [g] nostram infirmitatem iuvante ut ad hanc ecclesiam [h] veniremus dilectionis et fraternitatis gratia invitati. Unde queso caritatem vestram quia ita credendum est quod noster accessus ad vos nec superfluus, nec insuavis est cunctis, ideoque pariter quaedam de causis fidei, unde ||fol. 43rb|| nunc quaestio Pelagianorum [i] imminet in hoc coetu sanctissimo primitus tractetur. Deinde subsequantur et aliqua quae disciplinae ecclesiasticae necessaria exsistunt.
Placuit igitur omnibus episcopis qui fuerunt in hac sancta synodo constituere haec quae in presenti concilio definita sunt. Ut quicumque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret sive non peccaret moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret, non peccati merito sed necessitate naturae anathema sit.
Item placuit ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod lavacro regenerationis expietur, unde fit consequens ut in eis forma baptismatis [k] in remissionem peccatorum, non vera sed falsa intellegatur, anathema sit. Quoniam non aliter intellegendum est quod ait apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum ecclesia catholica, ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerint, ideo in peccatorum remissione veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.
Item placuit ut quicumque dixerit gratiam dei qua iustificamur per Iesum Christum dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere quae iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium ut non committantur, anathema sit.
Item quisquis dixerit eandem gratiam dei per Iesum Christum dominum nostrum, propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum quia per ipsam [l] nobis revelatur et aperitur intellegentia mandatorum, ut sciamus quid appetere quid vitare debemus, non autem per illam nobis prestari ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus anathema sit. Cum enim dicat ||fol. 43va|| apostolus: Scientia inflat caritas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam quae ędificat non habere. Cum sit utrumque donum dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante caritate scientia non possit inflare. Sicut autem de deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est: Caritas ex deo est.
Item placuit ut quicumque dixerit [m] ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere per liberum iubemur arbitrium facilius possimus implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata anathema sit. De fructibus enim mandatorum dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere.
Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quisquis sic accipiendum putaverit ut dicat, propter humilitatem non oportere dici nos non habere peccatum non quia veritas est, anathema sit. Sequitur enim apostolus et adiungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra fidelis est et iustus qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus dicere: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est. Sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui sed falsum.
Item placuit ut quicumque dixerit: In oratione dominica ideo dicere sanctos: Dimitte nobis debita nostra ut non pro se ipsis hoc dicant quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere, unumquemque sanctorum: Dimitte mihi debita mea, sed dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus petere intellegatur, anathema sit. Sanctus enim ||fol. 43vb|| et iustus erat apostolus Iacobus cum dicebat: In multis enim offendimus omnes. Nam quare additum est omnes, nisi ut ista sententia conveniret, et psalmo ubi legitur: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccet. Et in libro sancti Iob: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Danihel sanctus et iustus cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus iniquitatem fecimus, et cetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur quemammodum quidam sentiunt hoc non de suis sed de populi sui potius dixisse peccatis postea dixit: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos qui tam male intellegerent tamquam propheta pręvidit.
Item placuit ut quicumque ipsa verba dominicę orationis ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici ut humiliter non veraciter hoc [o] dicatur anathema sit. Quis enim ferat [p] orantem et non hominibus sed ipsi domino mentientem qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit quae sibi dimittantur debita non habere?
Placuit non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas. Sed quotiens exegerit causa communis, id est totius Africę undecumque ad hanc sedem pro concilio datę litterę fuerint congregandam esse sinodum in ea provintia ubi oportunitas persuaserit. Causae autem quae communes non sunt in suis provintiis iudicentur.
Placuit etiam peti ut omnium episcoporum epistolis, omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat.
Placuit et illud adversus hereticos et paganos vel eorum superstitiones, ut legati missi de hoc glorioso concilio quicquid utile praeviderint a gloriosissimis principibus impetrent.
Placuit etiam et illud ut preces vel orationes seu missae, quae probatę fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu manus inpositiones ab omnibus celebrentur. Nec aliae omnino dicantur in ecclesia, nisi quę ||fol. 44ra|| a prudentioribus tractatę vel conprobatę in synodo fuerint ne forte aliquid contra fidem vel per ignorantiam vel per minus studium sit conpositum.
Valentinus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrę prosequar ea quae necessaria sunt ecclesiasticae disciplinae. Scimus enim sic inviolatę semper permansisse ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis legitimis id semper exhibitum est prioribus quod ab insequentibus rationabiliter semper acciperetur. Hunc ordinem iubeat sanctitas vestra, melius vestris [q] interlocutionibus roborare. Aurelius episcopus dixit: Non decuerat quidem ut haec repeteremus, nisi forte exsisterent inconsideratę mentes quorundam quae ad haec statuenda, nostros acuerent sensus. Sed communis haec causa est quam insinuavit, frater et coepiscopus noster ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum adeo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re oportet eos qui putaverint spretis maioribus aliquid praesumendum conpetenter esse ab omni concilio coercendos. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a patribus et a maioribus est servatus, et a nobis deo propitio servabitur, salvo etiam iure primatus Numidiae et Mauritaniae.
Deinde placuit ut quicumque deinceps ab episcopis ordinantur litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur.
Item placuit ut quicumque in ecclesia vel semel legerit, ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur.
Placuit preterea ut exsecutoribus in omnibus iustis desideriis inpertiatur. Placuit etiam ut petantur a gloriosissimis imperatoribus ut iubeant iudicibus dare petitos sibi defensores scholasticos qui in actu sint vel in officio defensionum causarum ecclesiasticarum ut more sacerdotum provintiae idem ipsi qui defensionem ecclesiarum susceperint, habeant facultatem pro negotiis ecclesiarum quotiens necessitas, flagitaverit vel ad obsistendum obrepetentibus ||fol. 44rb|| vel ad necessaria suggerenda ingredi iudicum secretaria.
Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri coniungantur, sed ita maneant aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint ad paenitentiam redigantur, in qua causa legem imperialem petendam promulgari.
Placuit quicumque non communicans in propria provintia in aliis provintiis vel transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, iacturam communionis vel clericatus excipiat.
Placuit ut quicumque ab imperatore cognitionem iudiciorum publicorum petierit, honore proprio privetur. Si autem episcopale iudicium ab imperatore postulaverit nihil ei obsit.
Placuit ut quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit formatam ab episcopo suo accipiat. Quod si [s] sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum loci eius ipsam necessitatem et de hoc scripta eiusdem episcopi deferat. Formatę autem quae a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur habeant diem paschae. Quod si adhuc eiusdem anni paschae dies incertus est, ille precedens adiungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis adscribi.
Item placuit ut quicumque episcopi quascumque ecclesias vel plebes quas ad suam cathedram aestimant pertinere, non ita repetunt ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente inruerint, sive volentibus, sive nolentibus plebibus causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque iam hoc fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat quem constiterit, praetermissis iudiciis ecclesiasticis ||fol. 44va|| inruisse. Nec sibi quisque blandiatur, si a primatę ut retineat litteras inpetrarit [u] sed sive habeat litteras sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsos vicinos ex consensu delegerint.
Item placuit ut presbiteri diaconi vel ceteri inferiores clerici in causis quas habuerint si de iudiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant, et inter eos quicquid est finiant adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum. Quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Affricana concilia vel ad primates provintiarum suarum. Ad transmarina autem qui putaverint apellandum [v], a nullo intra [w] Affricam in communione suscipiatur.
Placuit ut quicumque conversus ab hereticis dixerit se apud eos paenitentiam accipere, unusquisque catholicus episcopus requirat, ubi et ob quam causam apud eosdem hereticos paenitentiam susceperit. Ut cum certis documentis hoc ipsum sibi adprobaverit pro qualitate peccati sicut eidem episcopo catholico visum fuerit, tempus paenitentiae vel reconciliationis decernat.
Item placuit ut quicumque neglegunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conventionis non haec fecerint, qui potuerit eas lucrari ad ipsum pertineant. Ita sane ut si ille ad quem pertinuisse [x] videbantur probare potuerit magis illius electam neglegentiam ab hereticis ut inpune ibi sint, et suam diligentiam fuisse preventam, ut in eo modo eius cura sollicitior vitaretur, cum hoc iudices episcopi cognoverint suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi inter quos causa versatur diversarum sunt provintiarum ille primates det iudices in cuius provintia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos iudices elegerint, aut unus eligatur aut tres. Quod si tres elegerint aut omnium sententiam sequantur aut duorum.
||fol. 44vb||A iudicibus autem quos communis consensus elegerit non liceat provocare. Et quisquis probatus fuerit pro contumatia nolle obtemperare iudicibus cum hoc primę sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum donec obtemperet.
Si in matricibus cathedris episcopus neglegens fuerit adversus hereticos, conveniatur a vicinis episcopis diligentibus, et ei sua neglegentia demonstretur ut se excusare non possit. Quod si ex die quo convenitur intra sex menses si in eius provintia exsecutio fuerit et non eos ad unitatem catholicam convertendos curaverit, non ei communicetur donec impleat. Si autem exsecutor ad loca non venerit, non adscribatur episcopo.
DE EPISCOPIS QUI DONATISTAS COMMUNICASSE MENTITI FUERINT [z].Si autem probatum fuerit eum de communione illorum fuisse mentitum dicendo eos communicasse quos eos sciente non communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat.
Item placuit ut quicumque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo [a] mortis periculoso scrupulo conpuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet velaverit virginem seu velavit, inter vigenti quinque annos aetatis, non ei obsit concilium quod de isto numero annorum constitutum est.
Item placuit ne diutius universi episcopi qui ad concilium congregati sunt tenerentur ab universo concilio iudices ternos de singulis provintiis eligi [b]. Et electi sunt de provintia Cartaginensi: Vincentius, Fortunatianus et Clarus. De provintia Numidia: Alipius, Agustinus et Restitutus [c]. De provintia Bizacena cum sancto sene Donatiano ||fol. 45ra|| primatę [d] Crisconius, Iocundus, et Melianus. De Mauritania Sitifensi: Severianus, Asiaticus et Donatus. De provintia Tripolitana: Plautius qui ex more legatus unus est missus. Qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant. A quo petit universum concilium, ut cunctis sive gestis quae confecta iam sunt, sive epistolis ipse subscribat. Et subscripserunt: Aurelius episcopus ecclesiae Cartaginiensis huic decreto consensi, et perlecto subscripsi. Donatianus Teleptensis primę sedis subscripsi. Agustinus Yppone regionis subscripsi. Similiter omnes episcopi subscripserunt.
Stand: 2008-03-02