POST CONSULATUM, PLACUIT UT DIE VI kł iuł Cartagine in secretario basilicae restitutae, subter [c] inserta statuerentur. Cum Aurelius episcopus una cum episcopis suis consedisset, adstantibus diaconibus, constituta sunt haec quae in subsequente concilio definita sunt.
In principio statuendum est, ut qui forte in ecclesia quamlibet causam iure apostolico ecclesiis inposito agere voluerit, et fortasse discissio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in iudicium ad testimonium devocari eum qui cognitor vel presens fuit, et nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.
Et illud statuendum, ut si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocumque crimine fuerit dampnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis quibus pręfuit sive a quolibet homine defensari, interposita poena dampni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem nec sexum excusandum [d] esse praecipimus.
Propterea cum de quorundam clericorum quamvis erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos et presbiteros et diaconos secundum priora statuta, etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint ab aecclesiastico removeantur officio. Ceteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem observari debere.
Placuit etiam ut rem ecclesiae nemo vendat. Quod si aliqua necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati provintiae, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur. Quod si tanta urget [e] necessitas ecclesiae, ut non possit [f] ante consulere, saltim post factum, curiositatem habeat et vicinis episcopis hoc ante indicare, et ad concilium referre easdem necessitates. Quod si non fecerit, reus concilii venditor teneatur.
Placuit ut nemini sit facultas relicta principali cathedra, ad aliquam ecclesiam in diocesi constitutam se conferre ||fol. 37va|| vel in re [g] propria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem propriae cathedrae neglegere.
Placuit de infantibus quotiens non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. Similiter et de ecclesiis quotiens super earum consecratione haesitatur agendum est, id est ut sine ulla trepidatione consecrentur.
Placuit ut dies venerabilis paschae, formatarum subscriptione omnibus [h] intimetur. Dies vero concilii XI kł nov servetur, et scribendum ad singularum quarumque provintiarum primates, ut quando apud se concilium congregant, istum diem non inpediant.
Item constitutum est ut nulli intercessori licitum sit cathedram cui intercessor datus est quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere, sed dare operam, ut intra annum eisdem episcopum prevideat. Quod si neglexerit, anno exempto, interventor alius tribuatur.
Ab imperatoribus universis visum est postulandum propter afflictionem pauperum quorum molestiis sine intermissione fatigatur ecclesia, ut defensores eis adversus potentias divitum cum episcoporum provisione delegentur.
Item placuit ut quotienscumque concilium congregandum est, episcopi qui neque aetate neque egritudine, neque alia graviori necessitate inpediuntur conpetenter occurrant. Primatibusque suarum provintiarum intimetur, ut de universis episcopis, vel duae vel tres turmę fiant, ac de singulis turmis vicissim, quotquot electi fuerint ad diem concilii instantissime occurrant. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractatoria subscribant. Vel si post adventum tractatoriae aliquę necessitates repente forsitan ||fol. 37vb|| ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint ecclesiae communione debere esse contentos.
Item confirmatum est ut si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tamquam penitentibus vel tamquam fidelibus laicis inponatur, neque umquam permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promovehantur.
Rursus constitutum est, ut quotiens clericis convictis et confessis in aliquo crimine vel propter eorum quorum verecundiae parcitur, vel propter ecclesiae obprobrium, aut insolentem insultationem hereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur.
Item placuit ut si quis de alterius monasterio repertum vel ad clericatum promovere voluerit, vel in suo monasterio maiorem monasterii constituere, episcopus qui hoc fecerit a ceterorum communione seiunctus, suae tantum plebis communioni contentus sit, et ille neque clericus neque praepositus perseveret.
Item placuit ut altaria quae passim per agros aut vias tamquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditę probantur, ab episcopis qui eisdem locis presunt, si fieri potest evertantur. Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent. Ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione devincti teneantur. Et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut aliquę reliquiae sunt, aut origo alicuius habitationis vel possessionis vel passionis fidelissima origine traditur. Namque per somnia et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum, ubicumque constituuntur altaria omnimodo reprobentur.
Item placuit ab imperatoribus gloriosissimis peti, ut reliquię [m] idolatriae, non solum in simulacris, sed in quibuscumque locis vel lucis vel arboribus [n] omnimodo deleantur. Aurelius episcopus ecclesiae Cartaginis supra conpraehensis in nostro concilio statutis, ss, similiter LXXII episcopi ss.
Stand: 2008-03-02