CUM AURELIUS EPISCOPUS IN CONCILIO UNIversali Cartagine in secretario cum omnibus consacerdotibus suis consedisset, placuit cum eo cunctis qui fuerunt in eadem sancta [m] synodo constituere haec quae ad ordines ecclesiasticos canonicis sunt necessaria disciplinis. Ubi in principio constitutum est, qualis debeat ordinari [n] episcopus.
Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur si natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negotii cavens, si humilis si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus, et ante omnia si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est patrem et filium ||fol. 35rb|| et spiritum sanctum unum deum esse confirmans, totamque trinitatis deitatem coessentialem, et consubstantialem et coeternalem et coomnipotentem praedicans. Si singulas quasque in trinitate personas plenum deum, et totas tres personas unum deum. Si incarnationem divinam non in patre neque in spiritu sancto factam, sed in filio tantum credat. Ut qui erat in divinitate dei patris filius, ipse fieret in homine hominis matris filius. Deus verus ex patre, et homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationalem, simul in eo utriusque nature. Id est deus et homo una persona, unus filius unus Christus, unus dominus creator omnium quae sunt, et auctor dominus et rector cum patre et spiritu sancto omnium creaturarum, qui passus sit vera carnis passione mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae receptione, et vera animę resumptione in qua veniet [o] iudicare vivos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo si Novi et Veteris Testamenti, id est legis et prophetarum et apostolorum unum eundemque credat auctorem et deum, si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo si credat huius quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem, si credat iudicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt vel poenas vel pręmia, si nuptias non prohibeat, si secunda matrimonia non damnet, si carnium perceptionem non culpet, si paenitentibus reconciliatis communicet, si in baptisma omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie [p] admissa sunt dimittantur, si extra ecclesiam catholicam nullus salvetur. Cum in his omnibus examinatus inventus fuerit plene instructus, tunc cum consensu clericorum et laicorum et conventu totius provintiae episcoporum, maximeque [q] metropolitani vel auctoritate vel praesentia ordinetur episcopus. Suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi nec suis motibus, sed his patrum definitionibus adquiescat. Dehinc disponitur, qualiter ecclesiastica officia ordinentur.
Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant evangeliorum codicem super caput et cervicem eius, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui episcopi omnes [r] qui adsunt [s], manibus suis caput eius tangant.
||fol. 35va||Presbiter cum ordinatur, episcopo eum benedicente, et manum super caput eius tenente, etiam omnes presbiteri qui praesentes sunt manus suas iuxta manum episcopi super caput illius teneant.
Diaconus cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum super caput illius ponat, quia non ad sacerdotium sed ad ministerium consecratur.
Subdiaconus cum ordinatur, quia manus inpositionis non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum. De manu vero archidiaconi, accipiat urceolum cum aqua et aquamanile [t] ac manutergium.
Accolitus cum ordinatur ab episcopo quidem doceatur qualiter in officio suo agere debeat. Sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo ut sciat se ad accendenda [u] ecclesiae luminaria mancipari. Accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in eucharistiam sanguinis Christi.
Exorcista cum ordinatur accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: Accipe et commenda memoriae, et habeto potestatem inponendi manus super inerguminum sive baptizatum sive caticuminum.
Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem, indicans eius fidem ac vitam atque ingenium. Post haec spectante plebe, tradat ei codicem de quo lecturus est dicens ad eum: Accipe et esto relator verbi dei, habiturus si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum eis qui verbum dei ministraverint.
Hostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo dei debeat conversari ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altario dicens ei: Sic age quasi redditurus deo rationem, pro his rebus quae istis clavibus recluduntur.
Psalmista id est cantor, potest absque scientia episcopi sola iussione presbiteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbitero: Vide ut quod ore cantas, corde credas, et quod corde credis operibus probes.
Sanctaemonialis virgo cum ad consecrationem sui episcopo offertur in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae aptis.
Viduae vel sanctimoniales quae ad ministerium baptizandarum mulierum eliguntur instructę sint ad officium, ut possint aperto et sano [v] sermone docere imperitas et rusticas mulieres tempore quo baptizandae sunt, ||fol. 35vb|| qualiter baptizatori interrogatę respondeant, et qualiter accepto baptismate [w] vivant.
Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote a parentibus suis vel a paranimfis offerantur. Qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant.
Ut episcopus non longe ab ecclesia hospiciolum habeat.
Ut episcopus vilem supellectilem et mensam ac victum pauperem habeat et dignitatis suae auctoritatem fide et vitę meritis quaerat.
Ut episcopus gentilium libros non legat, hereticorum autem pro necessitate et tempore.
Ut episcopus gubernationem viduarum et pupillorum ac peregrinorum, non per se ipsum sed per archipresbiterum aut per archidiaconem agat.
Ut episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat.
Ut episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget.
Ut episcopus nullam rei familiaris curam ad se revocet, sed ut lectioni et orationi et verbo praedicationis tantummodo vacet.
Ut episcopus ad synodum ire sine satis gravi necessitate inhibeatur, sic tamen ut in persona sua legatum mittat suscepturus salva fidei veritate quicquid synodus statuerit.
Ut episcopus sine consilio clericorum suorum clericos non ordinet, ita ut civium conhibentiam et testimonium quaerat.
Ut episcopus nullius causam audiat, absque presentia clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum presentia [x] confirmetur.
Sacerdote verbum in ecclesia faciente qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.
Dissidentes episcopos, si non timor dei, synodus reconciliet.
Studendum est episcopis ut dissidentes fratres sive clericos sive laicos ad pacem magis quam ad iudicium cohortentur.
Ut episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus. Sane si [y] pro utilitate ecclesiae faciendum poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, in praesentiam synodi transferatur, nihilominus alio in loco eius episcopo subrogato, inferioris vero gradus sacerdotes vel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.
Irritam [z] esse iniustam episcoporum damnationem, idcirco a synodo retractandam.
Episcopus si clerico vel laico crimen inposuerit, deducatur ad probationem in synodum.
Caveant iudices ecclesiae, ne absente eo cuius causa ventilatur sententiam proferant, quia irrita erit. Immo et causam in synodo, pro facto dabunt.
Ut episcopus rebus ecclesiae, tamquam commendatis non tamquam propriis utatur.
Irrita erit episcoporum donatio vel venditio vel commutatio rei ecclesiasticę absque conhibentia et subscriptione clericorum.
Episcopi vel presbiteri si causa visitandę ecclesię alterius episcopi ad ecclesiam veniant, et in gradu suo suscipiantur, et tam ad verbum faciendum quam ad oblationem consecrandam [a] invitentur.
Ut episcopus in quolibet loco sedens stare presbiterum non patiatur.
Ut episcopus in ecclesia in consessu presbiterorum sublimior sedeat, intra domum vero collegam se presbiterorum [b] esse cognoscat.
Presbiteri qui per dioceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis sed a suis, nec per iuniorem clericum, sed omni anno aut per seipsum aut per illum qui sacrarium tenet, ante paschae sollempnitatem chrisma petant.
Ut diaconus ita se presbiteri, ut episcopi ministrum esse cognoscat.
Ut diaconus presente presbitero eucharistiam corporis Christi populo si necessitas cogit iussus eroget [c].
Ut diaconus quolibet loco iubente presbitero sedeat.
Ut diaconus tempore tantum oblationis, et lectionis alba utatur.
Clericum inter temptationes officio suo incubantem, gradibus sublimandum.
Christianum catholicum qui pro catholica fide tribulationes patitur [e], omni honore a sacerdotibus honorandum, etiam et per diaconum victus ei ministretur.
Clericus nec comam nutriat, nec barbam radat.
Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec vestibus nec calciamentis decorem quaerat.
Clericus cum extraneis mulieribus non habitet.
Clericus per plateas et andronas, nisi certa et maxima officii sui necessitate non ambulet.
Clericus qui non pro emendo aliquid in nundinis vel in foro deambulat, ab officio suo degradetur.
Clericus qui absque corpusculi sui inęqualitate vigiliis deest stipendio privatus excommunicetur.
Clericum inter temptationes ab officio declinantem vel negligentius agentem, ab ipso officio removendum.
Clericus quamlibet verbo dei eruditus, artificio victum quaerat.
Clericus victum et vestimentum sibi artificiolo vel agricultura, absque officii sui dumtaxat detrimento praeparat.
Omnes clerici qui ad operandum validi sunt, et artificiola et litteras discant.
Ut episcopus accusatores fratrum excommunicet, et si emendaverint vicium, recipiat eos ad communionem non ad clerum.
Clericus qui adulationibus et proditione vacare deprehenditur, degradetur ab officio.
Clericus maledicus maximeque [g] in sacerdotibus cogatur ad postulandam veniam, si noluerit degradetur, nec umquam ad officium absque satisfactione revocetur.
Eius qui frequenter litigat et ad accusandum facilis est testimonium, nemo absque grandi examine recipiat.
Discordantes clericos, episcopus vel ratione vel potestate ad concordiam trahat. Inoboedientes, synodus per audientiam dampnet.
Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum, si perstiterit in vitio, excommunicandum.
Clericus qui tempore indicti ieiunii absque inevitabili necessitate ieiunium rumpit, minorem habendum.
Qui dominico die studiose ieiunat, non credatur catholicus.
Paschae sollempnitas, uno die et tempore celebranda.
Clericus qui episcopi circa se districtionem iniustam putat recurrat ad synodum.
Seditionarios numquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, vel iniuriarum suarum ultores.
Ex paenitentibus quamvis sit bonus clericus non ordinetur, si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur ||fol. 36va|| a clero quia ordinationis tempore, non prodidit fuisse paenitentem. Si autem sciens episcopus ordinaverit talem, etiam ipse ab episcopatus sui ordinandi dumtaxat potestate privetur.
Simili sententia subiacebit episcopus si sciens ordinaverit clericum eum qui viduam aut repudiatam uxorem habuit aut secundam.
Clericus hereticorum aut scismaticorum tam convivia quam sodalitates evitet aequaliter.
Conventicula hereticorum non ecclesia sed conciliabula appellanda.
Cum hereticis nec orandum est nec psallendum.
Qui communicaverit vel oraverit cum excommunicato sive clericus sive laicus excommunicetur.
Ut sacerdos paenitentiam inploranti absque personę acceptione, penitentiae leges iniungat.
Ut neglegentiores paenitentes tardius reconcilientur.
Is qui penitentiam in infirmitate petit si casu dum ad eum sacerdos invitatus venit, obpressus in infirmitate obmutuerit vel in frenesin versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat paenitentiam. Et si continuo creditur moriturus reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit admoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et subdatur statutis paenitentiae legibus [k] quamdiu sacerdos qui paenitentiam dedit probaverit.
Paenitentes qui in infirmitate sunt viaticum accipiant.
Paenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos, sine manus inpositione si supervixerint.
Paenitentes qui adtente leges paenitentiae exsequuntur si casu in itinere vel in mari mortui fuerint ubi eis subveniri non possit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.
Omni tempore ieiunii, manus paenitentibus a sacerdotibus inponantur.
Mortuos ecclesiae paenitentes efferant et sepeliant.
Paenitentes etiam diebus remissionis genua flectant.
Ut episcopus nullum prohibeat ingredi in ecclesiam et audire verbum dei, sive gentilem sive hereticum sive Iudaeum usque ad missam caticuminorum.
Baptizandi nomen suum dent, et diu sub abstinentia vini et carnium ac manus inpositione crebra examinatione baptismum percipiant.
Neophyti aliquandiu et lautioribus aepulis et spectaculis vel coniugibus abstineant.
Qui causam suam catholicus sive iustam sive iniustam ad iudicium alterius fidei iudicis provocat excommunicetur.
Qui die solempni pretermisso ecclesiae conventu ad spectacula vadit excommunicetur.
Auguriis vel incantationibus servientem, a conventu ecclesiae separandum, similiter et Iudaicis superstitionibus vel in feriis inherendum.
Omni die exorcistę inerguminos manus inponant.
Pavimenta domorum dei inergumini verrant.
Inerguminis in domo dei assedentibus, victus cotidianus per exorcistas oportuno tempore ministretur.
Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario neque in gazophilatio recipiantur.
Eorum qui pauperes opprimunt dona, a sacerdonibus refutanda.
Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut cum difficultate reddunt, tamquam egentium necatores excommunicentur.
Quaerendum in iudicio cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et is [l] qui accusatur.
Qui religiosis feminis proponendus est ab episcopo loci probetur.
Laicus presentibus clericis, nisi ipsis rogantibus docere non audeat.
Mulier quamvis docta et sancta, viros in conventu docere non presumat.
Mulier baptizare non praesumat.
Ut viduae adulescentes quae corpore debiles sunt sumptu ecclesiae cuius viduae sunt sustententur [m].
Ad reatum episcopi pertinet vel presbiteri qui parrochiae preest si sustentandae vitae praesentis causa adulescentiores viduae vel sanctimoniales aliquorum familiaritatibus subiciantur.
Viduae quae stipendio ecclesiae sustentantur tam assiduę ||fol. 37ra|| in dei opere esse debent, ut et meritis et orationibus suis ecclesiam adiuvent.
Sicut bonum est castitatis premium, ita et maiori observantia, et praeceptione custodiendum est, ut si quae viduae quamlibet adhuc in minoribus annis positae, et matura ętate a viro relictae se devoverunt deo, et veste laicali abiecta [n] sub testimonio episcopi et ecclesiae religioso habitu apparuerunt, postea vero ad nuptias saeculares transierunt, secundum apostolum damnationem habebunt. Quoniam fidem castitatis quam deo voverunt irritam facere ausę [o] sunt. Tales ergo personae sine christianorum communione maneant, quae etiam nec in convivio cum christianis communicent. Nam si adulterae coniuges reatu sunt suis viris obnoxae, quanto magis viduae quae religiositatem mutaverunt crimine adulterii notabuntur, si devotionem quam deo sponte obtulerunt, libidinosa voluptate corruperint [p] atque secundas nuptias transitum fecerint? Quae etsi violentia inruente ab aliquo praereptę fuerint ac postea delectatione libidinis permanere in coniugium raptori, vel violenti viro consenserint, dampnatione superius conpraehensa teneantur obnoxiae, de talibus ait apostolus: Cum enim luxuriatę fuerint nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Aurelius episcopus ecclesiae Cartaginensis subscripsi. Donatianus Taleptensis primę sedis ss. Augustinus Yppone regionis ss. Similiter omnes episcopi ss.
Stand: 2008-03-02